|
Chrysostomus. Habito respectu Zacharias ad propriam aetatem, quin
etiam coniugis sterilitate conspecta, diffisus est: unde dicitur et
dixit Zacharias ad Angelum: unde hoc sciam? Quasi dicat: quomodo
hoc fiet? Et causam dubitationis subdit ego enim sum senex, et uxor
mea processit in diebus suis; quasi dicat: aetas intempesta, natura
inepta; ego generans debilis, terra sterilis. Non autem censetur
propter hoc dignus esse venia sacerdos, dum seriem rerum expostulat:
quandocumque enim Deus aliquid indicat, oportet in fide suscipere;
nam super huiusmodi disceptare contumacis est animae: unde sequitur et
respondens Angelus dixit ei: ego sum Gabriel, qui asto ante Deum.
Beda. Quasi dicat: si homo talia signa promitteret, impune signum
flagitare liceret; at cum Angelus promittat, iam dubitare non decet.
Sequitur et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
Chrysostomus. Ut cum audias me a Deo missum fore, nihil humanum
aestimes ex his quae tibi dicuntur: neque enim ex me loquor, sed
mittentis relata denuntio; haec est enim nuntii bonitas, ut nihil ex
se referat. Beda. Ubi notandum est, quod Angelus se et ante Deum
stare, et ad evangelizandum Zachariae missum esse testatur.
Gregorius in Evang. Quia et cum ad nos veniunt Angeli, sic
exterius implent ministerium, ut tamen nunquam interius desint per
contemplationem: quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus,
summus tamen spiritus, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli
itaque etiam missi ante ipsum sunt: quia quomodolibet missi veniant,
intra ipsum currunt. Beda. Dat autem ei signum quod rogatur: ut qui
discredendo locutus est, iam tacendo credere discat: unde sequitur et
ecce eris tacens, et non poteris loqui. Chrysostomus. Ut a vi
generativa ad organa vocalia vincula transferantur. Nec intuitu
sacerdotii ei parcitur; sed ob hoc plectebatur amplius: quia circa
fidem ceteris praeesse debebat. Theophylactus. Sed quia verbum
kophos, quod etiam infra subiungitur, potest tam surdum quam mutum
significare, bene ait eris surdus, et non poteris loqui.
Convenienter enim haec duo passus est: tamquam enim inobediens
surditatem incurrit, et tamquam contradictor taciturnitatem.
Chrysostomus. Dicit autem et ecce, quasi dicat: in hoc instanti.
Sed considera miserationem domini in hoc quod sequitur usque in diem
quo haec fient; quasi dicat: cum per eventus rerum quod dico
ostendero, et noveris te iure punitum; tunc te de poena eripiam. Et
causam poenae ostendit cum subditur pro eo quod non credidisti verbis
meis, quae implebuntur in tempore suo; non attendens virtutem eius qui
misit me, cui ego assisto. Si autem is qui erga nativitatem mortalem
incredulus erat punitur; qualiter qui caelestem, et ineffabilem
calumniatur, vitabit ultionem? Graecus. Dum autem haec intrinsecus
agerentur, dilatio temporis admirari cogebat expectantem forinsecus
multitudinem: unde sequitur et erat plebs expectans Zachariam, et
mirabatur quod tardaret ipse in templo. Cumque per diversa vagaretur
suspicio, quilibet dictabat ad libitum, donec Zacharias egrediens
docuit silendo quod latendo perpessus est: unde sequitur egressus autem
non poterat loqui ad illos: et cognoverunt quod visionem vidisset in
templo. Theophylactus. Innuebat autem populo Zacharias forte causam
taciturnitatis interroganti, quam loqui non valens, per nutum
declarabat: unde sequitur et ipse erat innuens illis, et permansit
mutus. Ambrosius. Est autem nutus quidam sine verbo corporalis
actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem.
|
|