|
Beda. Vicis suae tempore pontifices templi tantum officiis
mancipati, non solum a complexu uxorum, sed ab ipso quoque domorum
suarum abstinebant ingressu; unde dicitur et factum est ut impleti sunt
dies officii eius, abiit in domum suam. Quia enim tunc sacerdotalis
ex stirpe Aaron successio quaerebatur, necessario tempus substituendae
soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed
profectio spiritualis inquiritur, sacerdotibus, ut semper altari
queant assistere, semper castitas observanda praecipitur. Sequitur
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius: post dies scilicet
officii Zachariae completos. Gesta sunt autem haec mense Septembri,
octavo Calendas Octobris, quando oportebat Iudaeos ieiunium
Scenopegiae celebrare, imminente aequinoctio, in quo incipit nox esse
maior quam dies: quia Christum oportet crescere, Ioannem autem
minui. Nec frustra tunc dies ieiuniorum erat, quia per Ioannem erat
hominibus afflictio poenitentiae praedicanda. Sequitur et occultabat
se mensibus quinque. Ambrosius. Quae causa occultationis nisi
pudor? Sunt enim quaedam tempora praescripta coniugio, quando dare
operam procreandis liberis sit decorum, dum anni vigent, dum
suscipiendorum liberorum spes est. At ubi et matura aevi senectus
successerit, et aetas est regendis liberis habilior quam creandis,
pudor est legitimi licet coitus gestare indicia, et gravari alienae
aetatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu. Pudebat
ergo eam propter aetatem: unde intelligi potest causa, quia iam non
conveniebant inter se concubitu coniugali: neque enim ea quae senilem
non erubesceret coitum, erubesceret partum; haec tamen erubescit onus
parentis, quamdiu nescit mysterium religionis. Sed quae occultabat se
quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam.
Origenes in Lucam. Et ideo dicit mensibus quinque; idest, donec
Maria conciperet, et fetus eius exultans cum gaudio prophetaret.
Ambrosius. Et quamvis partus sui erubesceret aetatem, rursus
caruisse se gaudebat opprobrio, dicens quia sic fecit mihi dominus.
Chrysostomus. Scilicet solvit sterilitatem, donum supra naturam
concessit, et petra infructuosa spicas virentes produxit: abstulit
dedecus dum genitricem fecit: unde sequitur in diebus quibus respexit
auferre opprobrium meum inter homines. Ambrosius. Pudor enim est
feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa
nubendi. Chrysostomus. Dupliciter igitur gaudet, dum et a nota
sterilitatis ipsam eripuit dominus, et quoniam illustrem partum enixa
est. Non enim ut in ceteris gignentium solus concubitus intervenit,
sed gratia caelestis huius ortus fuit exordium. Beda. Mystice autem
per Zachariam sacerdotium Iudaeorum, per Elisabeth potest lex ipsa
designari, quae sacerdotum doctrinis exercitata spirituales Deo filios
gignere debebat, sed non valebat; quia neminem ad perfectionem adduxit
lex. Erant ambo iusti, quia bona est lex, et sacerdotium pro illo
tempore sanctum: ambo processerant in diebus suis, quia adveniente
Christo iam incurvantur ad senium. Ingreditur Zacharias templum,
quia sacerdotum est intrare in sanctuarium mysteriorum caelestium;
foris erat multitudo, quia mystica penetrare nequit. Dum altari
thymiama imponit, nasciturum Ioannem agnoscit: quia dum doctores
flamma divinae lectionis ardent, gratiam Dei per Iesum prodituram
reperiunt; et hoc per Angelum, quia lex per Angelos ordinata est.
Ambrosius. In uno autem vox totius plebis obmutuit, quia in uno
totus ad Deum loquebatur populus: transivit enim ad nos Dei verbum,
et in nobis non tacet. Mutus est qui non intelligit legem. Cur enim
tibi magis videatur mutus esse qui sermonem quam qui mysterium nescit?
Innuenti similis est populus Iudaeorum, qui actuum suorum praestare
non potest rationem. Beda. Et tamen Elisabeth concipit Ioannem,
quia interiora legis sacramentis Christi abundant: conceptum quinque
mensibus occultat, quia Moyses quinque libris mysteria Christi
designat, seu quia Christi dispensatio in quinque mundi aetatibus per
sanctorum dicta vel facta figuratur.
|
|