|
Beda. Quia Christi incarnatio vel sexta aetate saeculi futura, vel
ad impletionem legis erat profutura, recte sexto mense concepti
Ioannis missus ad Mariam Angelus nasciturum nuntiat salvatorem: unde
dicitur in mense autem sexto. Mensem sextum Martium intellige, cuius
vigesima quinta die dominus noster et conceptus traditur et passus,
sicut et vigesima quinta die mensis Decembris natus. Quod si vel hoc
die, ut nonnulli arbitrantur, aequinoctium vernale, vel illo
solstitium brumale fieri credamus; convenit cum lucis incremento
concipi vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum. At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus
considerat lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit,
dicimus et nos, quia Ioannes ante faciem adventus eius regnum caelorum
evangelizabat. Basilius. Adeunt autem nos caelestes spiritus, non
quasi ex seipsis, sed ex eo quod divinae sapientiae decorem
conspiciunt; unde sequitur missus est Angelus Gabriel a Deo.
Gregorius in Evang. Ad Mariam enim virginem non quilibet Angelus,
sed Gabriel Archangelus mittitur: ad hoc quippe ministerium summum
Angelum venire dignum fuerat qui summum omnium nuntiabat: qui idcirco
privato nomine censetur, ut signetur per vocabulum in operatione quid
valeat. Gabriel enim Dei fortitudo nominatur; per Dei ergo
fortitudinem nuntiandus erat qui virtutum dominus et potens in praelio
ad debellandas potestates aereas veniebat. Glossa. Additur autem et
locus quo mittitur, cum subditur in civitate Galilaeae, cui nomen
Nazareth: Nazaraeus enim, idest sanctus sanctorum, nuntiabatur
venturus. Beda. Aptum autem humanae restaurationis principium, ut
Angelus a Deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino: quia
prima perditionis humanae fuit causa, cum serpens a Diabolo mittebatur
ad mulierem spiritu superbiae decipiendam: unde sequitur ad virginem.
Augustinus de sancta Virgin. Illum enim solum virginitas decenter
parere potuit qui in sua nativitate parem habere non potuit. Oportebat
enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum corpus nasci de
virgine, quod significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum
spiritum nascitura. Hieronymus. Et bene Angelus ad virginem
mittitur, quia semper est Angelis cognata virginitas. Profecto in
carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis.
Chrysostomus super Matth. Non autem Angelus post partum annuntiat
virgini, ne nimium exinde turbaretur: et ideo ante conceptionem illam
alloquitur, non in somnis, immo visibiliter assistit: nam quasi
magnam valde relationem accipiens egebat ante rei eventum visione
solemni. Ambrosius. Bene autem utrumque posuit Scriptura, ut et
desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii
videretur; desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia,
cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem
dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare: sciebat
enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris nec
putavit ortus sui fidem matris iniuriis astruendam. Servatur itaque
sanctae Mariae sicut pudore integra, ita et inviolabilis opinione
virginitas: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen
excusationis relinqui, quod infamata mater quoque domini videretur.
Quid autem Iudaeis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderentur
ex adulterio persecuti? Quemadmodum autem ipse diceret: non veni
legem solvere, sed adimplere, si videretur coepisse a legis iniuria,
cum partus innuptae lege damnetur? Quid quod etiam fides Mariae
verbis maior adsciscitur, et mendacii causa removetur? Videretur enim
culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans. Causam autem
mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia
nuptiarum partus sit feminarum. Non mediocris quoque causa est ut
virginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam viro
cerneret, partum non potuit habere suspectum. Origenes in Lucam.
Si enim non habuisset sponsum, statim cogitatio tacita Diabolum
surrepsisset, quomodo quae non accubuit cum viro, praegnans esset.
Debet iste conceptus esse divinus, debet aliquid humana natura esse
sublimius. Ambrosius. Sed tamen magis fefellit principes saeculi:
Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit; at vero qui
saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. Quin
etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et
delere iniuriam et vindicare opprobrium, si non agnosceret
sacramentum: de quo subditur cui nomen erat Ioseph de domo David.
Beda. Quod non tantum ad Ioseph, sed etiam pertinet ad Mariam.
Legis namque erat praeceptum ut de sua quisque tribu aut familia
acciperet uxorem. Sequitur et nomen virginis Maria. Beda. Maria
Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur; et merito: quia
et totius mundi dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem.
|
|