|
Ambrosius. Disce virginem moribus; sola in penetralibus, quam nemo
virorum videret, solus Angelus reperiret: unde dicitur et ingressus
Angelus ad eam. Et ne quo degeneri depravaretur affatu, ab Angelo
salutatur. Graecus. Contra vocem prius editam mulieri dirigitur nunc
sermo ad virginem. In illa doloribus partus est causa peccati punita;
in hac per gaudium moestitia pellitur: unde iucunditatem non absurde
praenuntiat Angelus virgini, dicens ave. Quod autem digna
cognosceretur sponsalium, attestatur cum dicit gratia plena: quasi
enim quaedam arrha aut dos sponsi ostenditur, quod fecunda sit
gratiis. Horum enim quae dicit, haec sunt sponsae, alia sponsi.
Hieronymus. Et bene gratia plena: quia ceteris per partes
praestatur; Mariae vero simul se totam infudit gratiae plenitudo.
Vere gratia plena, per quam largo spiritus sancti imbre superfusa est
omnis creatura. Iam autem erat cum virgine qui ad virginem mittebat
Angelum, et praecessit nuntium suum dominus, nec teneri potuit locis
qui omnibus habetur in locis: unde sequitur dominus tecum.
Augustinus. Magis quam mecum: ipse enim in tuo est corde, in tuo
fit utero, adimplet mentem, adimplet ventrem. Graecus. Hoc autem
est totum legationis complementum. Dei enim verbum, ut sponsus supra
rationem unionem efficiens, tamquam ipse germinans, idemque
germinatus, totam naturam humanam sibi ipsi conformavit. Ultimum vero
ponitur tamquam perfectissimum et compendiosum benedicta tu in
mulieribus: una scilicet prae cunctis mulieribus: ut etiam
benedicantur in te mulieres, sicut mares in filio; sed magis uterque
in utrisque. Velut enim per unam feminam et unum marem peccatum simul
ac tristitia intravit: sic et nunc per unam et unum benedictio revocata
est et laetitia et ad singulos est profusa. Ambrosius de Salut.
Ang. Disce autem virginem a verecundia, quia pavebat: nam sequitur
quae cum audisset, turbata est in sermone eius. Trepidare virginum
est, et ad omnes ingressus viri pavere, omnes viri affatus vereri.
Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem
Angeli verebatur. Graecus. Cum assueta foret his visionibus,
Evangelista non visioni, sed relatibus turbationem attribuit, dicens
turbata est in sermone eius. Attende autem virginis et pudicam et
prudentem et animam simul et vocem. Audita laetitia dictum
examinavit, et neque manifeste obstitit per incredulitatem, nec statim
paret ex levitate; Evae levitatem evitans simul et duritiam
Zachariae; unde sequitur et cogitabat qualis esse ista salutatio: non
conceptio, nam adhuc ignorabat immensitatem mysterii, sed salutatio:
numquid libidinosa, ut a viro ad virginem; an divina, dum Dei
faceret mentionem dicens dominus tecum? Ambrosius in Lucam.
Benedictionis etiam novam formulam mirabatur, quae nusquam est ante
comperta: soli Mariae hoc servabatur. Origenes in Lucam. Si enim
scivisset Maria ad alium quempiam similem factum esse sermonem, utpote
quae habebat legis scientiam, nunquam eam, quasi peregrinam, talis
salutatio exterruisset.
|
|