|
Cyrillus. Certificaverat Deus per prophetas quod Evangelii
praedicatio salutaris comprehensura erat non solum Israel, sed etiam
gentium greges: et ideo a Christo post duodecim apostolos et alii
septuaginta duo sunt instituti; unde dicitur post haec autem designavit
dominus et alios septuaginta duos. Beda. Bene septuaginta duo
mittuntur, quia totidem mundi gentibus Evangelium praedicandum erat:
ut quomodo duodecim primo, propter duodecim tribus Israel; ita et hi
propter exteras gentes destinarentur imbuendas. Augustinus de quaest.
Evang. Sicut etiam viginti quatuor horis totus orbis peragitur atque
lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis
in septuaginta duobus discipulis intimatur: ter enim viginti quatuor
septuaginta duo faciunt. Beda. Sicut autem duodecim apostolos formam
episcoporum praemonstrare nemo est qui dubitet; sic et hos septuaginta
duos figuram presbyterorum, idest secundi ordinis sacerdotum, gessisse
sciendum est; tametsi primis Ecclesiae temporibus, ut apostolica
Scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur et
episcopi; quorum unum sapientiae maturitatem, aliud industriam curae
pastoralis significat. Cyrillus. Huius etiam forma in verbis Moysi
figurabatur, qui iubente Deo septuaginta elegit, quibus Deus
spiritum infundebat. In numeris etiam scriptum est de filiis Israel,
quod venerunt in Helim, quod interpretatur ascensus; et erant ibi
duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae. Convolantes enim ad
augmentum spirituale reperiemus duodecim fontes, scilicet sacros
apostolos, a quibus haurimus salutis scientiam sicut a fontibus
salvatoris; et septuaginta palmas, hos scilicet qui nunc destinati
sunt a Christo. Est enim palma arbor bonae medullae, bene radicata
et fertilis, et semper nascens in aquis, alta simul, et frondes
porrigens sursum. Sequitur et misit illos binos. Gregorius in
Evang. Binos in praedicatione discipulos mittit, quia duo sunt
praecepta caritatis, Dei scilicet amor, et proximi; et minus quam
inter duos caritas haberi non potest: quatenus in hoc nobis tacitus
innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis
officium suscipere nullatenus debet. Origenes. Sicut etiam ex
duodecim bini et bini numerati fuerunt, ut in eorum catalogo Matthaeus
ostendit: quod enim bini famularentur Dei verbo antiquum esse
videtur: eduxit enim Deus Israel de Aegypto per manus Moysi et
Aaron: Iosue quoque et Caleb concordantes pacaverunt provocatum a
duodecim exploratoribus populum; unde dicitur: frater a fratre adiutus
ut civitas vallata. Basilius. Simul etiam per hoc indicavit quod si
aliqui pares sunt in spiritualibus donis, hoc non sinet in eis
praevalere propriae opinionis passionem. Gregorius in Evang. Bene
autem subditur ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat
ipse venturus: praedicatores enim suos dominus sequitur: quia
praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum dominus
venit quando verba exhortationis praecurrunt, atque per hoc veritas in
mente suscipitur. Hinc praedicatoribus Isaias dicit: parate viam
domini, rectas facite semitas Dei nostri. Theophylactus.
Designaverat autem dominus discipulos propter multitudinem doctoribus
indigentem: sicut enim agri spicati multos messores desiderant, sic
qui credituri erant innumerabiles existentes, multis doctoribus
indigebant; unde sequitur messis quidem multa. Chrysostomus. Sed
qualiter messem vocat, cum res ad praesens exordium sumant? Nondum
iacto aratro aut sulcis productis, de messibus tractat. Poterant enim
discipuli vacillare et secum meditari, et dicere: qualiter nos numerus
brevis emendare poterimus totum mundum, idiotae sophistas, munitos
nudi, dominantes subiecti? Ne igitur consideratione talium
turbarentur, vocat Evangelium messem; quasi dicat: parata sunt
omnia, mitto vos ad paratam collectionem fructuum; eodem die et serere
potestis et metere. Sicut ergo colonus exiens ad messes laetatur, sic
etiam vos multo amplius et alacrius necessarium est exire in mundum:
nam hoc negotium messis est, agros nobis exhibens praeparatos.
Gregorius. Sed non sine gravi moerore loqui possumus quod subditur
operarii vero pauci: quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui
dicant. Ecce mundus sacerdotibus plenus; sed tamen in messe Dei
rarus valde reperitur operator: quia officium quidem sacerdotale
suscipimus, sed opus officii non implemus. Beda. Sicut autem messis
multa est omnis turba credentium, ita operarii pauci sunt apostoli et
imitatores eorum, qui mittuntur ad messem. Cyrillus. Sicut autem
agri spatiosi messores multos exigunt, sic et multitudo crediturorum in
Christum; unde subdit rogate autem dominum messis ut mittat operarios
in messem suam. Illud autem attende, quod cum dixisset rogate dominum
messis ut mittat operarios in messem suam, ipse postmodum hoc peregit.
Ipse igitur est dominus messis, ac per eum et cum eo Deus pater
omnibus dominatur. Chrysostomus in Matthaeum. Multiplicavit autem
postmodum eos, non addens ad numerum, sed concedens virtutem.
Insinuat autem quam magnum donum est operarios mitti in messem
divinam, per hoc quod dicit, dominum messis super hoc esse rogandum.
Gregorius in Evang. Per hoc etiam inducendi sunt subditi ut pro suis
pastoribus rogent, ut digna eis operari valeant, nec ab exhortatione
torpeat lingua; saepe enim pro sua nequitia praedicantium restringitur
lingua: saepe vero ex subiectorum culpa agitur ut eis qui praesunt,
praedicationis sermo subtrahatur.
|
|