|
Beda. Dilectio Dei et proximi, quae superius verbis et parabolis
continebatur, hic ipsis rebus et veritate designatur; dicitur enim
factum est autem dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum.
Origenes. Cuius quidem nomen Lucas hic tacet; sed Ioannes exprimit
vocans ipsum Bethaniam. Augustinus de Verb. Dom. Sed dominus qui
in sua propria venit, et sui eum non receperunt, susceptus est tamquam
hospes; sequitur enim et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum
in domum suam; sicut solent suscipi peregrini; sed tamen suscepit
famula dominum, aegra salvatorem, creatura creatorem. Ne quis autem
dicat: o beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt;
noli dolere, cum inquit: quod enim uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis. Accepta autem forma servi, in illa pasci a servis voluit
dignatione, non conditione. Habebat carnem, in qua quidem esuriret
et sitiret; sed in eremo esurienti Angeli ministrabant; ergo quod
pasci voluit, pascenti praestitit. Martha igitur dominus pascere
disponens et praeparans circa ministerium occupabatur; Maria vero
soror eius pasci magis elegit a domino; sequitur enim et huic erat
soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes domini, audiebat
verbum illius. Chrysostomus. Non simpliciter dicitur de Maria quod
sederet prope Iesum, sed secus pedes illius; ut ostendat
diligentiam, assiduitatem et solertiam erga auditionem, et multam
reverentiam quam habebat ad dominum. Augustinus de Verb. Dom.
Quanto autem humilius ad pedes sedebat, tanto amplius capiebat:
confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de tumoribus
collis. Basilius. Omnis autem operatio et verbum salvatoris regula
est pietatis et virtutis; ob hoc enim induit corpus nostrum, ut nos
conversationem illius imitemur pro posse. Cyrillus. Exemplo igitur
suo docet discipulos qualiter se gerere debeant in domibus eorum qui eos
suscipiunt; ut scilicet applicantes ad domum, non resupini quiescant,
sed potius repleant suscipientes sacris et divinis doctrinis: hi vero
qui domum parant, exeant obviam hilariter et ferventer duabus de
causis. Primo quidem aedificabuntur in doctrinis eorum quos
suscipiunt, deinde et recipient caritatis mercedem; unde et hic
sequitur Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
Augustinus. Bene Martha circa corporalem domini necessitatem vel
voluntatem ministrabat, quasi mortali; sed qui erat in carne mortali,
in principio erat verbum; ecce quod Maria audiebat; verbum caro
factum est, ecce cui Martha ministrabat: laborabat ista, vacabat
illa; verumtamen Martha laborans multum in illa occupatione et negotio
ministrandi interpellavit dominum, et de sorore conquesta est;
sequitur enim et ait: domine, non est tibi curae quod soror mea
reliquit me solam ministrare? Erat enim Maria intenta dulcedini verbi
domini; a Martha convivium domino parabatur, in cuius convivio Maria
iam iucundabatur. Cum ergo suaviter audiret verbum dulcissimum, et
corde intentissimo pasceretur, interpellato domino a sorore sua,
quomodo putamus eam timuisse ne diceret ei dominus: surge, et adiuva
sororem tuam? Mira enim suavitate tenebatur; quae profecto maior est
mentis quam ventris. Sed causam suam tamquam otiosa iudici maluit
committere, nec in respondendo voluit laborare: si enim pararet
respondendi sermonem, remitteret audiendi intentionem. Respondit ergo
dominus, qui in verbo non laborabat, quia verbum erat; sequitur enim
et respondens dixit illi dominus: Martha, Martha, sollicita es, et
turbaris erga plurima. Repetitio nominis indicium est dilectionis,
aut forte movendae intentionis, ut audiat attentius. Bis vocata audit
turbaris erga plurima; idest, circa multa es occupata: vult enim homo
occurrere quando ministrat, et aliquando non potest: quaeritur quod
deest, paratur quod adest: distenditur animus; nam si Martha
sufficeret, adiutorium sororis non posceret: multa sunt, diversa
sunt, quia carnalia sunt, temporalia sunt. Praeponitur autem unum
multis; non enim a multis unum, sed multa ab uno; unde sequitur porro
unum est necessarium. Circa unum se voluit occupari, secundum illud:
mihi adhaerere Deo bonum est. Unum sunt pater et filius et spiritus
sanctus: ad hoc unum non nos perducit, nisi multi habeamus cor unum.
Cyrillus. Vel aliter. Cum susceperint aliqui fratres Deum, non
sollicitentur erga multum officium, nec poscant quae prae manibus non
sunt, et opus exuperant: gravat enim passim in qualibet re quod
superfluit: generat enim volentibus conferre taedium: convivis autem
videtur quod sunt aliis causa laboris. Basilius. Absurdum etiam est
cibos ad sustentationem corporis sumere, ac per eos iterum officere
corpori, et impedire ipsum erga mandatorum divinorum officium. Si
ergo adveniat aliquis pauperum, sumat formam et exemplar modestiae
ciborum; nec causa vivere volentium in deliciis mensam propriam
praeparemus: uniformis enim est Christiani vita, ad unam intendens
intentionem, scilicet ad gloriam Dei; multiformis vero et varia vita
eorum qui de foris sunt, pro libito variata. Tu vero cur dum copia
ciborum et causa delectationis fratri praeparas mensam, criminaris eum
voluptatis, et diffundis in eum gulositatis opprobria, arguens
delicias eius in eo quod praeparas? Non commendavit dominus Martham
occupatam circa frequens ministerium. Augustinus de Verb. Dom.
Quid ergo? Putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura
hospitalitatis occupaverat, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si
verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus: vacent verbo,
occupentur circa scientiam salutarem; nihil sit cura eis quis
peregrinus in vico sit, quis egeat pane; vacent opera misericordiae,
uni instetur scientiae. Theophylactus. Non ergo dominus
hospitalitatem prohibet, sed plurimorum turbationem, scilicet
abstractionem et tumultum. Et vide consilium domini; quod prius
dominus nihil dixerat Marthae; sed postquam quam illa sororem ab
auditu studebat avellere, tunc dominus occasione habita increpavit
eam: usque enim adeo honoratur hospitalitas, donec ad necessaria nos
attrahit; cum vero incipit ab utilioribus impedire, manifestum est
quod honorabilior est divinorum auditus. Augustinus de Verb. Dom.
Non ergo dominus opus reprehendit, sed munus distinxit; sequitur enim
Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Non tu
malam, sed illa meliorem. Unde meliorem? Quia ab ea non auferetur,
a te auferetur aliquando onus necessitatis: non enim cum veneris ad
illam patriam, invenies peregrinum quem suscipias hospitio. Sed bono
tuo auferetur, ut quod melius est detur: auferetur a te labor, ut
requies detur. Tu navigas, illa in portu est: aeterna enim est
dulcedo veritatis; in hac tamen vita augetur, in illa perficietur,
numquam auferetur. Ambrosius. Agat ergo te sicut Mariam desiderium
sapientiae: hoc enim maius, hoc perfectius opus, ne ministerii cura
cognitionem verbi caelestis avertat. Nec arguas eos et otiosos
iudices, quos videas sapientiae studere. Augustinus de quaest.
Evang. Mystice autem quod Martha excepit illum in domum suam,
significat Ecclesiam, quae nunc excepit dominum in cor suum. Maria
soror eius, quae sedebat ad pedes domini, et audiebat verbum eius,
significat eamdem Ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab
opere ministerioque indigentiae, sola sapientia perfruitur. Quod
autem conqueritur quod soror eius eam non adiuvet, occasio datur
sententiae domini, qua ostendit istam Ecclesiam sollicitam esse et
turbari erga plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii
huius merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse,
quia per hanc ad illam tenditur, et non aufertur. Gregorius
Moralium. Vel per Mariam, quae verba domini residens audiebat,
contemplativa vita exprimitur; per Martham exterioribus obsequiis
occupatam, activa vita significatur. Sed Marthae cura non
reprehenditur, Mariae vero laudatur: quia magna sunt activae vitae
merita, sed contemplativae potiora. Unde nec auferri unquam Mariae
pars dicitur: quia activae vitae opera corpore transeunt,
contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt.
|
|