|
Cyrillus. Narrat Lucas consequenter, septuaginta discipulos
vindicasse sibi a Christo apostolicam eruditionem, modestiam,
innocentiam, aequitatem, nihilque mundanorum sacris praedicationibus
praeferre, aspirare autem adeo ad fortitudinem mentis ut nullum
terribilium formident, neque ipsam mortem; unde dicit ite.
Chrysostomus in Matthaeum. Erat enim inter omnia pericula eorum
solatium virtus mittentis eos, et ideo dicit ecce ego mitto vos; quasi
dicat: hoc sufficit ad consolationem vestram, hoc sufficit ad
sperandum, et non timendum supervenientia mala, quae significat
subdens sicut agnos inter lupos. Isidorus abbas. Denotans
simplicitatem et innocentiam: nam debacchantes et sua enormitate
iniuriantes naturae, non agnos appellat, sed hoedos. Ambrosius.
Contraria autem sunt sibi ista animalia, ut alia ab aliis devorentur,
scilicet agni a lupis; sed bonus pastor lupos gregi suo timere non
novit; ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam
diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit ut lupi in agnos
audere nihil possint. Mittit ergo agnos inter lupos, ut compleretur
illud: tunc lupi et agni simul pascentur. Chrysostomus. Hoc enim
fuit manifestum indicium praeclari triumphi, ut circumdati essent
discipuli Christi ab hostibus, quasi agni inter lupos; eos tamen
converterent. Beda. Vel specialiter lupos vocat Scribas et
Pharisaeos, qui sunt clerici Iudaeorum. Ambrosius. Vel lupis sunt
haeretici comparandi: lupi enim bestiae sunt quae insidiantur
ovilibus, et circa pastorales versantur casas. Habitacula domorum
intrare non audent; somnum canum, absentiam aut desidiam pastorum
explorant; ovium guttur invadunt ut cito strangulent; feri, rapaces,
natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere,
impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe deluduntur. Si quem priores
hominem viderint, vocem eius quadam naturae vi feruntur eripere; si
autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur. Sic haeretici
insidiantur ovilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno tempore:
semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi nebulis pravae
interpretationis obducunt; stabula tamen Christi intrare non audent;
et ideo non sanantur, sicut curatus est ille in stabulo qui incidit in
latrones. Explorant pastoris absentiam, quia praesentibus pastoribus
oves Christi incusare non possunt; quadam etiam mentis intentione duri
ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere; quos Scripturae
verus interpres Christus illudit; ut in vanum suos effundant impetus,
et nocere non possint: qui si quem versuta disputationis suae
circumscriptione praeveniunt, faciunt obmutescere; mutus est enim qui
verbum Dei non eadem qua est gloria confitetur. Cave igitur ne tibi
vocem tollat haereticus, ne priorem non ipse deprehenderis: serpit
enim dum latet eius perfidia. Si autem commenta impietatis eius
agnoveris, iacturam piae vocis timere non poteris. Guttur invadunt,
vitalibus vulnus affigunt, dum animam petunt. Si etiam audies aliquem
sacerdotem dici, et rapinas eius cognoscis, foris ovis, intus lupus
est, qui humanae necis insaturabili crudelitate rabiem suam desiderat
explere. Gregorius. Multi enim cum regiminis iura suscipiunt, ad
lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent; et quia
caritatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse
minime recognoscunt: humilitatis locum in elationem dominationis
immutant. Contra quae omnia considerandum nobis est, quia sicut agni
inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae
non habeamus: qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non
debet, sed tolerare; quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut
erga subiectos saeviat, intus paterna pietate diligat quos foris quasi
insequendo castigat: quod tunc rector bene exhibet, cum terrenae
cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit; unde subditur
nolite portare sacculum neque peram. Gregorius Nazianzenus. Quorum
summa est ut adeo virtuosi existant quod non minus propter vitae modum
quam propter eorum verbum Evangelium proficiat. Gregorius in Evang.
Tanta enim praedicatorum debet esse in Deo fiducia ut praesentis vitae
sumptibus quamvis non provideant, tamen sibi hos non deesse certissime
sciant: ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis
provideat aeterna. Cyrillus. Sic igitur praeceperat nec de ipso
subiecto curam habere, cum dixerat mitto vos sicut agnos inter lupos.
Nec etiam concessit sollicitos esse erga extrinseca corpori, cum dixit
nolite portare sacculum neque peram. Nec etiam concessit portare
aliquid eorum quae nondum unita sunt corpori; unde subdit neque
calceamenta. Non solum autem sacculum et peram portare prohibuit, sed
nec aliquam studii distractionem permisit assumere, quos nec ab
obviantium salutatione distrahi voluit; unde subdit et neminem per viam
salutaveritis: quod et dudum ab Eliseo dictum fuit; quasi dicat:
recto tramite ad opus procedite, non alternantes benedictionibus
benedictiones: damnum enim est expendere tempus praedicationibus
competens. Ambrosius. Non ergo haec dominus prohibuit quod
benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis
intentio plus placeret. Gregorius Nazianzenus. Mandavit etiam hoc
eis dominus ad verbi gloriam, ne videretur in eis magis vigere
blanditias: voluit etiam eos non esse sollicitos in verbis alienis.
Gregorius. Haec autem verba si quis etiam per allegoriam velit
intelligi, pecunia clausa in sacculo est sapientia occulta. Qui
igitur sapientiae verbum habet, et hoc erogare proximo negligit, quasi
pecuniam in sacculo ligatam tenet. Per peram vero, onera saeculi,
per calceamenta mortuorum operum exempla significantur. Qui ergo
officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium
negotiorum portet; ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda
caelestia non assurgat: nec debet stultorum operum exempla conspicere,
ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire; ne scilicet quia
alios talia fecisse considerat, se etiam facere licenter putet.
Ambrosius. Nihil etiam dominus in nobis mortale vult esse. Mortale
enim atque terrenum calceamentum Moyses iubetur solvere, cum
mitteretur ad populum liberandum. Quod si quem movet qua ratione in
Aegypto calceati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calceamento
ad praedicandum Evangelium diriguntur; is considerare debet, quia in
Aegypto positus debet adhuc morsus cavere serpentis, multa enim venena
in Aegypto: et qui typo Pascha celebrat, patere potest vulneri: qui
autem minister est veritatis, venena non trepidat. Gregorius. Omnis
autem qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio
optandae salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed
praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere
salutat: quia ex occasione et non ex intentione salutem audientibus
exoptat.
|
|