|
Chrysostomus. Bonorum omnium mater pax est, sine qua cetera inania
sunt: propter quod dominus discipulis intrantibus domos, illico pacem
iussit proferre tamquam bonorum indicium, dicens in quamcumque domum
intraveritis, primum dicite: pax huic domui. Ambrosius. Ut
scilicet pacis perferamus nuntium, ipse primus ingressus pacis
benedictione celebretur. Chrysostomus. Unde pontifex Ecclesiae
tradit eam, dicens: pax vobis. Implorant autem pacem sancti, non
solum eam quae versatur inter homines ad invicem, sed et eam quae
pertinet ad nos ipsos: nam saepius in pectore bellum gerimus, et nullo
molestante turbamur, nec non prava desideria contra nos crebro
insurgunt. Titus. Dicitur autem pax huic domui, scilicet
habitantibus domum: omnes alloquantur, maiores pariter et minores,
neque cum indignis vestra salutatio dirigetur; unde subditur et si ibi
fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; quasi dicat:
vos quidem proferetis verbum, res autem pacis applicabitur meo
iudicio, ubicumque dignum esse videbitur. Si quis autem non sit
dignus, non estis delusi, nec verborum vestrorum gratia periit; immo
reciprocatur ad vos; et hoc est quod subditur sin autem, ad vos
revertetur. Gregorius. Pax enim quae ab ore praedicatoris offertur,
aut requiescet in domo, si in ea fuerit quisquam praedestinatus ad
vitam, et caeleste verbum sequitur, quod audit; aut si nullus audire
voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax
revertitur, dum ei a domino pro labore sui operis merces
recompensatur. Si autem pax nostra recipitur, dignum est ut ab eis
terrena stipendia consequamur, quibus patriae caelestis praemia
offerimus; unde sequitur in eadem autem domo manete edentes et bibentes
quae apud illos sunt. Ecce qui peram et sacculum portari prohibuit,
sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit. Chrysostomus.
Sed ne aliquis diceret: consumo res proprias parando advenis mensam,
illum primo intrantem facit tibi pacis donum offerre, cui nihil est
aequale, ut scias te maiora, quam des, suscipere. Titus. Vel
aliter continua. Quia non estis constituti iudices eorum qui sunt
digni vel indigni, edatis et bibatis quae vobis offeruntur ab eis.
Dimittite autem mihi eorum qui vos recipiunt examen; nisi vobis quoque
sit notum non esse ibi filium pacis; tunc enim fortassis retrocedere
debetis. Theophylactus. Vide igitur qualiter discipulos mendicare
instituit, et pro pretio eos nutrimentum habere voluit; nam subditur
dignus est enim operarius mercede sua. Gregorius in Evang. Sunt
enim iam de mercede operarii ipsa alimenta sustentationis; ut hic
merces de labore praedicationis inchoetur quae illic de veritatis
visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi
duae mercedes debentur: una in via, quae nos in labore sustentat;
alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque
quae in praesenti recipitur, hoc in nobis debet agere ut ad sequentem
mercedem robustius tendatur. Verus ergo quisque praedicator non ideo
praedicare debet ut in hoc tempore mercedem accipiat; sed ideo mercedem
recipere ut praedicare valeat. Quisque namque ideo praedicat ut hic
laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna mercede se privat.
Ambrosius. Subditur virtus alia, ne de domo in domum quis vaga
facilitate demigret; sequitur enim nolite transire de domo in domum:
ut scilicet amore hospitali servemus constantiam, neque aliquam
amicitiae necessitudinem facile resolvamus. Beda. Descripto autem
diversae domus hospitio, quid iam in civitatibus agere debeant docet:
piis scilicet in omnibus communicare, ab impiorum vero per omnia
societate secerni; unde sequitur et in quamcumque civitatem
intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis.
Theophylactus. Quamvis modica existant et vilia, nihil amplius
inquirentes. Denuntiat etiam eis ut operantes miracula homines ad suas
praedicationes attraherent; unde subdit et curate infirmos qui in illa
sunt, et dicite illis: appropinquavit in vos regnum Dei. Si enim
prius curaveritis, deinde docueritis, prosperabitur sermo, et homines
credent regnum Dei appropinquare: non enim curarent, nisi hoc aliqua
virtus divina perficeret. Sed etiam cum secundum animam curantur,
appropinquat in eos regnum Dei, quod longe est ab eo cui dominatur
peccatum. Chrysostomus in Matthaeum. Vide autem dignitatem
apostolorum: nihil sensibile monentur proferre, qualia qui circa
Moysen et prophetas, scilicet bona terrena; sed quaedam nova et
mirabilia, scilicet regnum Dei. Maximus. Dicitur autem
appropinquavit: non ut ostendat temporis brevitatem; neque enim regnum
Dei venit cum observatione; sed ostendit dispositionem hominum ad
regnum Dei; quod quidem potentia est in omnibus credentibus, actu
vero in his qui respuunt corporalem vitam, et solam eligunt
spiritualem, qui dicere possunt: vivo autem non ego, sed vivit in me
Christus. Ambrosius. Deinde docet excutiendum de pedibus pulverem,
si quis recipiendos civitatis hospitio non putaverit, dicens in
quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in
plateas eius, dicite: etiam pulverem pedum, qui adhaesit nobis de
civitate vestra, extergimus in vos. Beda. Vel ad contestationem
terreni laboris quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendatur
usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere ut etiam pulverem de
terra eorum non sibi patiantur adhaerere. Vel per pedes ipsum opus et
incessus praedicationis significatur; pulvis vero quo asperguntur,
terrenae levitas est cogitationis, a qua et summi doctores immunes esse
nequeunt. Qui ergo spreverint doctrinam, labores et pericula
docentium, ad testimonium suae damnationis inflectunt. Origenes.
Extergendo ergo pulverem pedum in eos, quodammodo dicunt: pulvis
peccatorum vestrorum merito veniet super vos. Et attende, quod
quaecumque civitates non suscipiunt apostolos sanamque doctrinam,
habent plateas, iuxta illud: lata est via quae ducit ad perditionem.
Theophylactus. Et sicut recipientibus apostolos appropinquare regnum
Dei dicitur in beneficium, sic non recipientibus in praeiudicium;
unde subdit tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei; sicut
adventus regis est quibusdam ad poenam, quibusdam vero ad honorem;
unde de eorum poena subditur dico autem vobis, quia Sodomis in illa
die remissius erit quam illi civitati. Eusebius. Nam in civitate
Sodomitarum non caruerunt Angeli hospitio; sed Lot inventus est
dignus eos hospitari. Si ergo ad accessum discipulorum, nec unus
invenietur in civitate qui eos recipiat, quomodo non peior erit
civitate Sodomorum? Hic sermo docebat eos audacter aggredi regulam
paupertatis: non enim posset consistere civitas et villa, nec vicus,
sine aliquo incola noto Deo: nam nec Sodoma subsisteret non reperto
Lot, quo recedente tota repente periit. Beda. Sodomitae quoque
ipsi etsi inhospitales fuerint inter cetera carnis animaeque flagitia,
nulli tamen apud eos tales hospites quales apostoli reperti sunt: et
Lot quidem aspectu et auditu iustus erat, non tamen ibi aliquid
docuisse aut signa fecisse perhibetur.
|
|