|
Ambrosius. Docet dominus graviori poenae obnoxios fore qui
Evangelium non sequendum quam qui legem iudicaverunt esse solvendam,
dicens vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida. Beda.
Corozaim, Bethsaida et Capharnaum, Tiberias quoque, quam Ioannes
nominat, civitates sunt Galilaeae, sitae in littore laci
Genezareth, qui ab Evangelistis mare Galilaeae, vel Tiberiadis
appellatur. Plangit ergo dominus has civitates, quae post tanta
miracula atque virtutes non poenituerunt, peioresque sunt gentilibus
naturale tantum ius dissipantibus: quia post descriptae legis
contemptum, filium quoque Dei et gloriam eius spernere non timuerunt;
unde sequitur quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae
in vobis factae sunt, olim in Cilicio et cinere sedentes poeniterent.
In Cilicio, quod de pilis caprarum contexitur, asperam peccati
pungentis memoriam significat; in cinere autem mortis considerationem,
per quam in pulverem redigimur, demonstrat. Porro in sessione
humilitatem propriae conscientiae significat. Impletum autem videmus
hodie dictum salvatoris: quia Corozaim et Bethsaida praesente domino
credere noluerunt: Tyrus autem et Sidon et quondam David ac Salomon
amici fuere, et post evangelizantibus Christi credidere discipulis.
Chrysostomus in Matthaeum. Deplorat autem dominus has civitates ad
nostrum exemplum: eo quod effusio lacrymarum et gemitus amarus super
patientes insensibilitatem doloris, non modicum antidotum est et ad
correctionem patientium, et ad remedium ingemiscentium super eos. Non
solum autem per deplorationem inducit eos ad bonum, sed etiam per
terrorem; unde sequitur verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit quam
vobis in iudicio. Hoc et nos audire debemus: non enim solum illis,
sed etiam nobis peius iudicium statuit, nisi receperimus intrantes ad
nos hospites, quorum pulverem praecepit excutere. Cum autem plurima
signa fecisset dominus in Capharnaum, et eum ipsa incolam habuisset,
videbatur super alias civitates exaltata; sed propter incredulitatem
cecidit in ruinam; unde sequitur et tu, Capharnaum, usque in caelum
exaltata, usque ad Infernum demergeris; ut scilicet iudicium sit
proportionabile honori. Beda. Duplex autem in hac sententia sensus
est. Vel ideo ad Infernum demergeris, quia contra praedicationem
meam superbissime restitisti, ut scilicet intelligatur in caelum
exaltata per superbiam: vel ideo quia es exaltata usque ad caelum meo
hospitio, et meis signis, maioribus plecteris suppliciis, quia his
quoque credere noluisti. Et ne quis putaret hanc increpationem vel
tantummodo civitatibus vel personis convenire quae dominum in carne
videntes spernebant, et non omnibus qui hodie quoque Evangelii verba
despiciunt; consequenter adiunxit, dicens qui vos audit, me audit.
Cyrillus. Per quod docet, quicquid per sanctos apostolos dicit,
acceptandum esse: quia qui illos audit, Christum audit.
Inevitabilis ergo poena haereticis imminet, qui apostolorum negligunt
verba; sequitur enim et qui vos spernit, me spernit. Beda. Ut
scilicet in audiendo quisque vel spernendo Evangelii praedicationem,
non viles quasque personas, sed dominum salvatorem, immo ipsum patrem
spernere se vel audire disceret; nam sequitur qui autem me spernit,
spernit eum qui misit me: quia in discipulo magister auditur, et in
filio pater honoratur. Augustinus de Verb. Dom. Si autem sermo
Dei ad vos quoque pervenit, et in eo loco vos constituit, videte ne
spernatis nos, ne ad illum perveniat quod nobis feceritis. Beda.
Potest et ita intelligi: qui vos spernit, me spernit; idest, qui
non facit misericordiam uni de fratribus meis minimis, nec mihi facit.
Qui autem me spernit, nolens credere filium Dei, spernit eum qui me
misit: quia ego et pater unum sumus. Titus. Simul autem in hoc
discipulos consolatur; quasi dicat: non dicatis: cur imus passuri
contumelias? Accomodate linguam; ego praebeo gratiam, in me vestra
redundat contumelia.
|
|