|
Cyrillus. Supra dictum est, quod dominus misit discipulos gratia
spiritus sancti insignitos, et facti praedicationis ministri potestatem
super immundos spiritus acceperunt; nunc autem reversi confitentur
honorantis eos potentiam; unde dicitur reversi sunt autem septuaginta
duo cum gaudio dicentes: domine, etiam Daemonia subiciuntur nobis in
nomine tuo. Videbantur quidem gaudere magis quod facti sunt
miraculorum auctores, quam quod facti erant praedicationis ministri.
Erat autem melius eos gaudere in illis quos ceperunt, sicut vocatis
per ipsum dicit Paulus: gaudium meum et corona mea. Gregorius
Moralium. Mire autem dominus ut in discipulorum cordibus elationem
premeret, iudicium ruinae retulit, quod ipse magister elationis
accepit; ut in auctore superbiae discerent quid de elationis vitio
formidarent; unde sequitur videbam Satanam sicut fulgur de caelo
cadentem. Basilius. Dicitur Satanas, eo quod adversatur bono; hoc
enim significat nomen Hebraicum; sed Diabolus dicitur, eo quod
cooperatur nobis in malo, et accusator sit. Natura eius est
incorporea, locus aereus. Beda. Non autem dicit: modo video,
sed: prius videbam, quando corruit. Quod autem ait sicut fulgur,
vel praecipitem de supernis ad ima lapsum significat; vel quia deiectus
adhuc transfigurat se in Angelum lucis. Titus. Se autem dicit
vidisse tamquam iudicem, qui novit incorporeorum passiones. Vel dicit
sicut fulgur, quia natura fulgidus erat ut fulgur; sed factus est
tenebrosus propter affectum; quia quod Deus fecit bonum, hoc ipse in
se alteravit in malum. Basilius. Supernae enim virtutes non sunt
naturaliter sanctae, sed secundum analogiam divini amoris mensuram
sanctificationis sortiuntur. Et sicut ferrum positum in igne non
desinit esse ferrum, vehementi tamen flammae unione tam effectu quam
aspectu in ignem pertransit; sic et almae virtutes ex participatione
eius quod est naturaliter sanctum, insitam habent sanctificationem:
neque enim cecidisset Satanas, si natura fuisset insusceptibilis
mali. Cyrillus. Vel aliter. Videbam Satanam sicut fulgur de caelo
cadentem, idest a suprema potentia in extremam fragilitatem. Nam ante
salvatoris adventum subegerat sibi orbem, et ab omnibus colebatur; sed
cum unigenitum verbum Dei de caelo descendit, corruit tamquam fulgur,
quia conculcatur ab adorantibus Christum; unde sequitur et ecce dedi
vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones. Titus.
Serpentes quidem aliquando figuraliter in deserto mordebant Iudaeos et
necabant eos, eo quod infideles erant; venit autem qui serpentes illos
perimeret aeneus serpens crucifixus, ut si quis credens in eum
prospexerit, liberetur a morsibus et salvetur. Chrysostomus. Deinde
ne putaremus hoc dici de bestiis, subiunxit et supra omnem virtutem
inimici. Beda. Hoc est omne genus immundorum spirituum de obsessis
corporibus eiciendi; et quantum ad ipsos subdit et nihil vobis
nocebit: quamvis et ad litteram possit accipi: Paulus enim a vipera
invasus nihil mali patitur, et Ioannes hausto veneno non laeditur.
Hoc autem inter serpentes qui dente et scorpiones qui cauda nocent,
distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones
clanculo insidiantes, vel homines vel Daemones significent. Vel
serpentes qui inchoandis virtutibus venena pravae persuasionis
obiciunt: scorpiones qui consummatas virtutes ad finem vitiare
intendunt. Theophylactus. Vel serpentes sunt qui visibiliter
nocent, veluti fornicationis et homicidii Daemon: qui vero
invisibiliter nocent, scorpiones vocantur, sicut in vitiis
spiritualibus. Gregorius Nyssenus. Voluptas etiam serpens dicitur
in Scriptura, cuius natura est quod si caput eius muri stricturam
attigerit, totum sequens corpus ad se trahit: sic natura necessarium
concessit homini domicilium; sed per hanc necessitatem aggrediens
voluptas animum ad immoderatum quemdam ornatum pervertit; ad hoc
subsequentem avaritiam trahit, quam impudicitia sequitur, idest
ultimum membrum, et cauda bestialitatis. Sed quemadmodum non est per
caudam serpentem retrahi, sic non est incipiendum ab ultimis ad
evellendum voluptates, nisi quis priorem aditum obturet malitiae.
Athanasius. Deludunt autem nunc per Christi virtutem pueri
voluptatem, quae quondam seducebat grandaevos; et virgines perseverant
conculcantes serpentinae voluptatis fallacias. Sed et quidam ipsum
aculeum scorpionis, idest Diaboli, conculcantes, scilicet mortem,
non timuerunt interitum; verbi gratia, martyres facti; plerique vero
postpositis terrenis, libero gressu conversantur in caelis, principem
aeris non timentes. Titus. Sed quia laetitia qua eos laetos
videbat, inanem gloriam sapiebat: gaudebant enim quod quasi sublimes
effecti, terribiles hominibus et Daemonibus erant: ideo dominus
subiungit verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus subiciuntur
vobis. Beda. De subiectione spirituum, cum caro sint, gaudere
prohibentur: quia spiritus eicere, sicut et virtutes alias facere,
interdum non est eius meriti qui operatur; sed invocatio nominis
Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad
utilitatem eorum qui vident et audiunt. Cyrillus. Sed cur, domine,
non sinis laetari in honoribus a te collatis, cum scriptum sit: in
nomine tuo exultabunt tota die? Sed dominus eos ad maius gaudium
erigit; unde subdit gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in
caelis. Beda. Quasi dicat: non oportet vos de Daemonum
humiliatione, sed de vestra sublimatione gaudere. Salubriter autem
intelligendum est, quod sive caelestia, sive terrestria quis opera
gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam sit
aeternaliter affixus. Theophylactus. Scripta sunt enim nomina
sanctorum in libro vitae, non encausto, sed memoria Dei et gratia.
Et Diabolus quidem desuper cadit; homines vero inferius existentes
superius ascribuntur in caelis. Basilius. Quidam autem sunt qui
scribuntur quidem non in vita, sed, secundum Ieremiam, in terra; ut
secundum hoc intelligatur duplex quaedam descriptio, horum quidem ad
vitam, illorum ad perditionem. Quod autem dicitur: deleantur de
libro viventium, intelligitur de his qui digni putabantur in libro Dei
conscribi; et secundum hoc fieri dicitur Scripturae mutatio, quando a
virtute delabimur in peccatum, vel e contra.
|
|