|
Theophylactus. Sicut benignus pater videns filios suos dirigi,
gaudet; sic et Christus exultat, quod apostoli tantis bonis facti
sunt digni; unde dicitur in ipsa autem hora exultavit in spiritu
sancto. Cyrillus. Inspexit quidem per spiritus operationem, quam
apostolis tradidit, plurium acquisitionem; unde in spiritu sancto
laetatus dicitur, idest in effectibus, qui per spiritum sanctum
proveniunt: quasi enim amator hominum, gaudii reputabat materiam
conversionem errantium; de quo gratias agit; unde sequitur confiteor
tibi, pater, domine caeli et terrae. Beda. Confessio non semper
poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat, ut in Psalmis
saepissime legimus. Cyrillus. Ecce autem, inquiunt illi quorum
corda perversa sunt, gratias refert filius patri tamquam minor. Sed
quid impedit consubstantialem filium laudare proprium genitorem, mundum
salvantem per eum? Quod si censes confessionis causa hunc esse
minorem, aspice quod vocat eum patrem suum, et dominum caeli et
terrae. Titus. Alia enim per Christum ex non entibus producta
sunt; sed solus ipse incomprehensibiliter a patre est genitus: solius
enim unigeniti tamquam veri filii naturaliter pater est; unde solus
patri dicit confiteor tibi, pater; hoc est, glorifico te. Nec
mireris si patrem filius glorificat: tota enim hypostasis unigeniti,
genitoris est gloria: nam quae facta sunt, et caelum et Angeli,
gloria sunt creatoris: verum quia haec nimis infime sita sunt respectu
dignitatis ipsius, solus filius, cum Deus perfecte sit similis
genitori, perfecte glorificat patrem. Athanasius. Novimus etiam
saepius salvatorem humana proferre; habet enim adiunctam humanitatem
divinitas; nec tamen propter corporis tegimen Deum ignores. Sed quid
respondent in hoc qui volunt subsistentiam esse mali, formant vero sibi
Deum alium a vero patre Christi, et hunc dicunt esse unigenitum mali
creatorem et nequitiae principem, nec non mundialis machinae
conditorem? Ait autem dominus, approbans verba Moysi, confiteor
tibi, pater, domine caeli et terrae. Epiphanius. Editum vero a
Marcione Evangelium habet, Eucharisto, idest, gratias ago tibi,
domine caeli: tacens quod dicitur pater, et quod dicitur et terrae,
ne videatur Christus opificem caeli et terrae habere patrem suum.
Redarguitur autem, quia idem paulo infra habet: ita, pater.
Ambrosius. Postremo aperit caeleste mysterium, quo placuit Deo ut
parvulis, magis quam prudentibus mundi suam gratiam revelaret; unde
sequitur quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et
revelasti ea parvulis. Theophylactus. Potest sic distingui ut
dicatur a sapientibus, idest a Pharisaeis et Scribis legem
interpretantibus, et prudentibus, idest ab his qui a Scribis fuerant
docti; sapiens enim est qui docet, prudens vero qui docetur.
Parvulos vero vocat dominus suos discipulos, quos non legis doctores,
sed de turba et piscatores elegit, qui sunt vocati parvuli, quasi non
malevoli. Ambrosius. Vel parvulum hic accipiamus qui se exaltare non
noverit, et phaleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae: quod
Pharisaei plerique faciunt. Beda. Gratias igitur agit, quod
apostolis quasi parvulis adventus sui aperuit sacramenta, quae
ignoraverunt Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et
in conspectu suo prudentes. Theophylactus. Abscondita igitur sunt
mysteria ab his qui putant se esse sapientes, et non sunt: nam si
essent, eis revelata fuissent. Beda. Unde sapientibus et
prudentibus, non insipientes et hebetes, sed parvulos, idest humiles
opposuit, ut probaret se tumorem damnasse, non acumen. Origenes.
Sensus enim defectus praeparatio fit supervenientis perfectionis: qui
enim non sentit quod careat vero bono, propter bonum praesens, quod
sibi inesse videtur, vero bono privatur. Chrysostomus in Matthaeum.
Non autem laetatur et gratias agit quod Dei mysteria latebant Scribas
et Pharisaeos: haec enim non erat materia alacritatis, sed gemitus;
sed de hoc gratias agit, quia quod sapientes non noverant, hi
noverunt. Gratias autem super hoc agit patri, cum quo ipse simul hoc
facit, ostendens nimiam dilectionem qua diligit nos. Ostendit autem
consequenter, quod huius rei causa prima, voluntas sua sit, et
patris, qui propria voluntate hoc agebat; unde sequitur etiam,
pater, quia sic placitum fuit ante te. Gregorius. His verbis
exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de
aliorum vocatione aliorumve repulsione praesumamus: iniustum enim esse
non potest quod placuit iusto. In cunctis ergo quae exterius
disponuntur, apertae causa rationis est occultae iustitia voluntatis.
Chrysostomus. Cum vero dixisset confiteor tibi, quia revelasti ea
parvulis, ne putares quod ipse Christus hac virtute privatus non
posset hoc facere, subiungit omnia tradita sunt mihi a patre meo.
Athanasius. Hoc non recte intelligentes Arii sequaces delirant in
dominum, dicentes: si data sunt ei omnia, idest dominium creaturae,
fuit tempus quo ea non habuit; et sic non est de substantia patris:
nam si esset, non esset ei opus recipere. Sed ex hoc magis dementia
eorum carpitur. Si enim priusquam recepisset vacabat creatura a
verbo, qualiter salvabitur illud: omnia in eo consistunt? Ceterum si
simul postquam facta est creatura, tota fuit tradita ei, non erat opus
tradere; per ipsum namque facta sunt omnia. Non ergo, ut ipsi
putant, significatur hic creaturae dominium; immo significativum est
hoc verbum factae dispensationis in carne: postquam enim homo
peccavit, perturbata sunt omnia; unde verbum caro factum est, ut
omnia restauraret. Data sunt ergo ei omnia, non quia potestate
careret, sed ut salvator emendet universa; ut sicut per verbum omnia
in principio introducta sunt in esse, ita cum verbum caro factum est,
in ipso omnia restaurentur. Beda. Vel dicit omnia sibi tradita, non
mundi elementa, sed hi quibus parvulis spiritu sacramenta filii pater
revelavit, et de quorum salute, cum haec loqueretur, exultavit.
Ambrosius. Vel cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non
degenerem patris; cum tradita legis, filium confiteris; cui per
naturam omnia unius substantiae iura sunt propria, non dono collata per
gratiam. Cum autem dixisset omnia sibi fore a patre tradita, ascendit
ad propriam gloriam et excellentiam, ostendens in nullo se superari a
patre; unde subdit et nemo novit quis sit filius, nisi pater, et quis
sit pater, nisi filius. Non valet enim creaturae intentio
comprehendere modum divinae substantiae, quae omnem superat
intellectum, et decor eius quamlibet considerationem transcendit; sed
a seipsa quid sit natura divina cognoscitur. Itaque pater per id quod
est, novit filium; et filius per id quod est, novit patrem, non
interveniente aliqua differentia quantum ad divinitatis naturam: quod
enim sit Deus, credimus; quid autem naturaliter sit incomprehensibile
est. Si vero creatus est filius, quomodo solus sciret patrem, aut
quomodo a solo patre sciretur? Scire namque naturam divinam
impossibile est cuilibet creaturae; scire autem quodcumque eorum quae
creata sunt quid sit, non transcendit quemlibet intellectum, quamvis
superet nostrum sensum. Athanasius. Hoc autem domino dicente,
constat Arianos ei obsistere, dum dicunt non videri patrem a filio.
Sed eorum ostenditur insania, si seipsum non novit verbum, quod
omnibus patris et sui praestat notitiam; sequitur enim et cui voluerit
filius revelare. Titus. Est autem revelatio traditio notionis iuxta
proportionem naturae et virtutum uniuscuiusque; et ubi quidem est
natura consimilis, ibi est cognitio sine doctrina; hic autem est per
revelationem disciplina. Origenes. Vult autem revelare ut verbum,
non irrationabiliter, et tamquam iustitia, qui novit digne et tempora
revelandi et mensuras revelationis. Revelat autem removens oppositum
cordi velamen, necnon tenebras quas posuit in sui latibulum. Sed
quoniam ex hoc putant qui alterius sunt opinionis, construere nefarium
suum dogma, quod scilicet ignotus erat pater Iesu sanctis antiquis;
dicendum est eis, quoniam quod dicitur cuicumque vult filius revelare,
non solum retorquetur ad tempus futurum, ex quo salvator hoc protulit,
sed etiam ad tempus praeteritum. Quod si velint hoc verbum revelare
pro praeterito sumere, dicendum est eis, quod non est idem cognoscere
et credere. Alii datur per spiritum sermo scientiae, alii fides in
eodem spiritu. Erant ergo primo quidem credentes, non autem
cognoscentes. Ambrosius. Ut scias autem quia sicut filius patrem
quibus vult revelat, etiam pater revelat quibus vult filium; audi
dominum dicentem: beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis
non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est.
|
|