|
Theophylactus. Quia superius dixerat: nemo novit quis sit pater,
nisi filius, et cui voluerit filius revelare, beatificat discipulos
quibus pater per eum revelabatur; unde dicitur et conversus ad
discipulos suos dixit: beati oculi qui vident quae vos videtis.
Cyrillus. Convertitur quidem ad eos, quia repellens Iudaeos
surdos, et caecam mentem gerentes, nec videre volentes, totum se
praebebat diligentibus eum; et beatos asserit oculos videntes quae
prius aliis ipsi videbant. Illud tantum scire convenit, quia videre
non significat actum oculorum, sed mentis recreationem in praestitis
beneficiis; puta si quis dicat: iste vidit bona tempora, idest
gavisus est in bonis temporibus, secundum illud: videas bona
Ierusalem. Multi enim Iudaeorum viderunt Christum divina
operantem, corporali scilicet intuitu; nec tamen omnibus beatificatio
convenit: non enim crediderunt, sed neque viderunt gloriam Dei oculis
mentis. Beatificati sunt ergo oculi nostri in hoc quod fide vidimus
verbum pro nobis hominem factum, imprimens nobis decorem sui numinis,
ut nos sibi conformes faciat per sanctificationem atque iustitiam.
Theophylactus. Beatificat autem eos, et omnes simpliciter qui eum
fide respiciunt, ex hoc quod antiqui prophetae et reges Deum in carne
videre et audire optaverunt; unde sequitur dico enim vobis quod multi
prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt;
et audire quae auditis, et non audierunt. Beda. Matthaeus apertius
prophetas et iustos appellat; ipsi enim sunt reges magni, quia
tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo
praeesse noverunt. Chrysostomus. Ex hoc autem dicto plures
existimant prophetas caruisse Christi notitia. Sed si optaverunt
videre quae viderunt apostoli, noverunt illum venturum ad homines et
dispensaturum quae dispensavit: nullus enim habet horum appetitum quae
mente non concepit: noverant ergo filium Dei: unde non simpliciter
dicit voluerunt videre me, sed quae vos videtis; nec audire me, sed
quae vos auditis. Viderant enim ipsum, non tamen iam incarnatum, nec
sic cum hominibus conversantem, nec tanta maiestate eis loquentem.
Beda. Illi enim a longe inspicientes per speculum et in aenigmate
viderunt; apostoli autem in praesentiarum habentes dominum, quaecumque
voluissent interrogando discentes, nequaquam per Angelos aut alias
visionum species opus habebant doceri. Origenes. Sed quare dicit
plerosque prophetas optasse, non autem omnes? Quia de Abraham
dicitur quod vidit diem Christi et laetatus est; quam visionem non
plures, immo pauci contigerunt. Fuerunt autem alii prophetae et iusti
non tanti ut visionem Abrahae et peritiam apostolorum attingerent; et
hos dicit non vidisse, sed optasse.
|
|