|
Beda. Dixerat supra dominus, quod nomina eorum scripta sunt in
caelis: unde, ut puto, occasionem tentandi dominum legisperitus
assumpsit; unde dicitur et ecce quidam legisperitus surrexit tentans
illum. Cyrillus. Erant enim quidam verbosi circumeuntes totam
regionem Iudaeorum, incusantes Christum et dicentes, quod praeceptum
Moysi inutile diceret, ipse autem quasdam novas doctrinas promeret.
Volens ergo legisperitus seducere Christum, ut aliquid contra Moysen
loqueretur, adest tentans ipsum, magistrum vocans, doceri non
patiens. Et quia dominus solitus erat his qui veniebant ad eum, loqui
de vita aeterna, utitur legisperitus eius eloquiis. Et quia tentabat
astute, nihil aliud audit nisi quae per Moysen edita sunt; sequitur
enim at ille dixit ad eum: in lege quid scriptum est? Quomodo legis?
Ambrosius. Erat enim ex his qui sibi legisperiti videntur, qui verba
legis tenent, vim legis ignorant: et ex ipso legis capitulo docet esse
legis ignaros, probans quod in principio statim lex patrem et filium
praedicaverit et incarnationis dominicae annuntiaverit sacramentum:
sequitur enim ille respondens dixit: diliges dominum Deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex tota
mente tua. Basilius. Quod dicitur tota mente tua, in cetera non
recipit sectionem: nam quantamcumque dilectionem in infimis
expenderis, hoc tibi necessario a toto deficiet. Sicut enim in vase
aliquo pleno liquore, quantum emanat foras, tantum necesse est
plenitudini derogari; sic et in anima, inquantum emanaverit ab ipsius
dilectione ad illicita, intantum minui necessarium est amorem ad
Deum. Gregorius Nyssenus. In tria autem quaedam animae vis
discernitur. Haec enim est augmentativa solum et nutritiva, quae
etiam in plantis reperitur; alia est quae sensualiter disponitur, quae
salvatur in natura irrationalium animalium; perfecta autem vis animae
est rationalis, quae in natura humana conspicitur. Dicendo ergo cor,
substantiam corporalem significavit, scilicet nutritivam; dicendo vero
animam, mediocrem, idest sensitivam; dicendo vero mentem, altiorem
naturam, idest intellectivam et considerativam potentiam.
Theophylactus. Hic igitur intelligendum est, quod oportet nos omnem
virtutem animae amori divino subicere, et hoc viriliter, et non
remisse; unde additur et ex omnibus viribus tuis. Maximus. Cum hac
igitur intentione trinam ad Deum dilectionem lex pertractat, ut
avellat nos a trina mundi habitudine, qua respicitur ad possessiones,
ad gloriam, et ad voluptates; in quibus etiam tentatus est Christus.
Basilius. Si quis autem quaerit quo pacto divina dilectio poterit
obtineri, dicemus, quoniam indocibilis est divina dilectio: nam nec
lucis gaudere praesentia, nec vitam amplecti ab alio didicimus, vel
amare parentes aut alumnos; et multo magis divinae dilectionis
doctrinam. Sed seminalis quaedam ratio nobis insita est intrinsecus,
habens causas ut homo Deo adhaereat; quam rationem accipiens doctrina
divinorum praeceptorum colere diligenter, cauteque fovere, et ad
perfectionem divinae gratiae perducere consuevit: naturaliter enim
bonum amamus, amamus etiam proprium et cognatum, necnon et
benefactoribus sponte affectionem totam profundimus. Si igitur bonus
est Deus, omnia vero bonum desiderant, quod voluntarie perficitur,
naturaliter nobis inest; quem etsi per bonitatem minime novissemus, ex
hoc tamen quod ab ipso processimus, tenemur ipsum ultra modum amare,
tamquam scilicet nobis cognatum. Maior etiam est et benefactor omnibus
qui naturaliter diliguntur. Est igitur primum et praecipuum mandatum
divinae dilectionis; secundum autem primi completivum, et ab eo
completum, quo monemur diligere proximum: unde sequitur et proximum
tuum sicut teipsum. Sortimur autem a Deo potentiam ad huius
executionem mandati. Quis autem non novit quoniam mansuetum et
communicativum animal est homo, non autem solitarium et silvestre?
Nihil enim tam proprium est nostrae naturae, sicut ad invicem
communicare, et mutuo indigere, et cognatum diligere. Quorum ergo
praeveniens dominus nobis tradidit semina, horum consequenter fructus
requirit. Chrysostomus. Tu tamen attende qualiter fere cum eodem
excessu postulat utrumque praeceptum; de Deo enim ait toto corde tuo;
de proximo sicut teipsum: quod si diligenter observaretur, nec servus
esset nec liber, nec victor nec victus, nec dives nec pauper, nec
notus unquam esset Diabolus: potius enim paleae ignis sustinerent
immissionem, quam fervorem caritatis Diabolus; adeo cuncta superat
dilectionis constantia. Gregorius Moralium. Cum autem dicatur
diliges proximum tuum sicut teipsum, quomodo alteri miserando pius est
qui adhuc iniuste vivendo sit impius sibimetipsi? Chrysostomus. Cum
autem legisperitus respondisset quae continebantur in lege, Christus,
cui nota sunt omnia, scindit fallaciae eius retia; sequitur enim
dixitque illi: recte respondisti; hoc fac, et vives. Origenes. Ex
his indubitanter colligitur, quod vita quae praedicatur secundum mundi
creatorem Deum et antiquas Scripturas ab eo traditas, vita perpetua
est; attestatur enim dominus sumenti ex Deuteronomio quidem illud
diliges dominum Deum tuum; ex Levitico vero illud diliges proximum
tuum sicut teipsum. Haec autem dicta sunt contra sequaces Valentini,
Basilidis et Marcionis. Quid enim aliud voluit nos facere ad
quaerendum vitam aeternam, nisi quae continent lex et prophetae?
|
|