|
Cyrillus. Laudatus legisperitus a salvatore quod recte respondit, in
superbiam prorumpit, nullum sibi proximum putans esse, quasi nullus
esset ei in iustitia comparandus; unde dicitur ille autem volens
iustificare seipsum, dixit ad Iesum: et quis est meus proximus?
Circumveniunt enim eum quodammodo alternatim vitia, a fallacia qua
tentando quaesiverat, ad arrogantiam lapsum. In hoc autem quod
quaerit quis est meus proximus? Vacuus a dilectione proximi
ostenditur, cum non aestimet aliquem sibi proximum esse: et per
consequens a dilectione divina, quoniam cum fratrem non diligat quem
videt, non potest Deum diligere quem non videt. Ambrosius.
Respondit etiam quod nesciret proximum suum, quia non credebat in
Christum; et qui Christum nescit, nescit legem. Cum enim veritatem
ignoret, quomodo potest scire legem, quae annuntiat veritatem?
Theophylactus. Salvator autem non actibus aut dignitatibus, sed
natura determinat proximum: quasi dicat: non putes quod quamvis iustus
sis, nullus tibi sit proximus: omnes namque qui eamdem naturam
communicant, proximi tui sunt. Fias igitur et tu eorum proximus, non
loco, sed affectu, et circa eos cura; et ad hoc Samaritanum in
exemplum ducit; unde sequitur suscipiens autem Iesus dixit: homo
quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho. Graecus. Bene est
generis appellatio; non enim ait: descendit quidam, sed homo quidam:
nam sermo fit de tota humanitate. Augustinus de quaest. Evang.
Homo enim iste ipse Adam intelligitur in genere humano; Ierusalem
civitas pacis, illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est;
Iericho interpretatur luna, et significat mortalitatem nostram,
propter hoc quod nascitur, crescit, senescit et occidit. Augustinus
Hypognosticon. Vel Ierusalem, quae interpretatur visio pacis,
Paradisum dicimus. Ante enim quam peccaret homo, in visione pacis
erat, hoc est in Paradiso, ubi quidquid videbat, pax erat, et
laetitia. Inde descendit quasi humiliatus, et miser factus per
peccatum, in Iericho, idest in mundum, in quo omnia orta occidunt,
sicut luna. Theophylactus. Non autem dicit: descendit, sed
descendebat: semper enim humana natura ad inferiora tendebat; et non
in parte, sed in toto vitae attendebat passibili. Basilius.
Convenit etiam hoc, si quis loca perspexerit: Iericho enim tenet
loca convallia Palaestinae; Ierusalem vero in cacumine sita est,
occupans apicem montis. Venit igitur homo ab altis ad infima, ut a
latronibus caperetur, qui incolebant desertum; unde sequitur et
incidit in latrones. Chrysostomus. Primus istius hominis miserandus
est casus, qui inermis ac destitutus in latrones inciderit; quique
improvidus incautusque eam viam elegerit qua evadere praedonum manus
nequiverit; non enim posset inermis armatos, improvidus pessimos,
incautus nocivos effugere: quippe cum malitia semper armata sit dolis,
crudelitate septa, munita fallacia, et ad nocendi saevitiam
praeparata. Ambrosius. Qui sunt autem isti latrones, nisi Angeli
noctis atque tenebrarum, in quos non incidisset nisi eis mandati
caelestis devius se fecisset obnoxium? Chrysostomus. In exordio
igitur mundi nocendi fallaciam Diabolus est operatus in hominem, in
quem fallendi virus exercuit, et malitiae nocentiam dedicavit.
Augustinus. Incidit ergo in latrones, idest in Diabolum et Angelos
eius: qui per inobedientiam primi hominis humanum genus
despoliaverunt, morum scilicet ornamentis, et vulneraverunt, dono
scilicet possibilitatis liberi arbitrii perdito; unde sequitur qui
etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt. In illo enim
peccante plagam fecit, in nobis vero plagas, cum per unum peccatum
quod contrahimus, superaddimus multa peccata. Augustinus de quaest.
Evang. Vel spoliaverunt hominem immortalitate, et plagis impositis,
peccata suadendo, reliquerunt semivivum: quia ex parte qua potest
intelligere et cognoscere Deum, vivus est homo: ex parte autem qua
peccatis contabescit et premitur, mortuus est et hoc est quod subditur
semivivo relicto. Augustinus Hypognosticon. Semivivus enim habet
vitalem motum, idest liberum arbitrium, vulneratum; quod ad aeternam
vitam, quam perdiderat, redire non sufficiebat: et ideo iacebat,
quia vires ei propriae ad surgendum non sufficiebant, ut ad se sanandum
medicum, idest Deum, requireret. Theophylactus. Aut semivivus
dicitur homo post peccatum; quia anima immortalis est, corpus vero
mortale, ita ut medietas hominis morti succumbat: aut quia humana
natura in Christo sperabat consequi salutem, ita ut non omnino morti
succumberet; sed inquantum Adam peccaverit, mors in mundum intravit;
in Christi vero iustificatione mors erat destruenda. Ambrosius. Vel
spoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritualis, et sic vulnera
inferre consueverunt: nam si intemerata quae sumpsimus indumenta
servemus, plagas latronum sentire non possumus. Basilius. Vel
potest intelligi quod expoliaverunt eum, plagis prius impositis:
praecedunt enim vulnera nuditatem, ut intelligas quod peccatum gratiae
praecedat carentiam. Beda. Dicuntur autem plagae peccata, quia his
naturae humanae integritas violatur. Abierunt autem non ab insidiis
cessando, sed insidiarum fraudes occultando. Chrysostomus. Hic
itaque homo, idest Adam, iacebat destitutus salutis auxilio,
confossus vulneribus delictorum; cui nec sacerdos Aaron transiens
sacrificio potuit profuisse; sequitur enim accidit autem ut sacerdos
quidam descenderet eadem via; et viso eo praeterivit; nec etiam eius
frater Moyses Levita, per legem potuit subvenire; unde sequitur
similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum,
pertransiit. Augustinus Hypognosticon. Vel in sacerdote et Levita
duo tempora intelliguntur, legis scilicet, et prophetarum: in
sacerdote lex, per quam sacerdotium et sacrificia instituta sunt; in
Levita vaticinium prophetarum: quorum temporibus humanum genus sanari
non potuit, quia per legem cognitio peccati, non abolitio.
Theophylactus. Dicit autem praeterivit, quia lex venit, et stetit
usque ad tempus praefixum; deinde non valens curare, abiit. Vide
etiam quod lex non ad hoc data est praecogitative ut hominem curaret:
non enim poterat homo a principio suscipere Christi mysterium; et ideo
dicit accidit ut sacerdos quidam descenderet: quod consuevimus dicere
in his quae non praemeditative fiunt. Augustinus de Verb. Dom.
Vel quia homo descendens a Ierusalem in Iericho Israelita fuisse
intelligitur: quod intelligi potest, quia transiens sacerdos utique
genere proximus praeteriit iacentem; transiit Levita, et hic genere
proximus iacentem et ipse contempsit. Theophylactus. Miserti,
inquam, illius fuere cum cogitaverunt: postmodum vero tenacitate
devicti abierunt retrorsum: hoc enim designat quod dicit praeteriit.
Augustinus. Transiit Samaritanus genere longinquus, misericordia
proximus; fecit quod sequitur: Samaritanus autem quidam iter
faciens, venit secus eum: in quo Samaritano se voluit intelligi
dominus noster Iesus Christus: Samaritanus enim custos interpretatur
et de ipso dicitur: non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel,
quia resurgens a mortuis, iam non moritur. Denique cum dictum esset
illi: quia Samaritanus es, et Daemonium habes, negavit se habere
Daemonium, quia se noverat Daemonum expulsorem, non se negavit
infirmi custodem. Graecus. Vocat autem hic Christus se Samaritanum
opportune: cum enim alloqueretur legisperitum superbientem in lege,
voluit exprimere quoniam nec sacerdos, nec Levita, et qui
conversabantur in lege, legis propositum implebant; sed ipse venit
consummaturus legis propositum. Ambrosius. Hic autem Samaritanus
etiam erat descendens; quis enim est qui descendit de caelo, nisi qui
ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? Theophylactus.
Dicit autem iter faciens, quasi ex proposito hoc statuens, ut nos
curaret. Augustinus Hypognosticon. Venit autem in similitudine
carnis peccati; ideo secus eum quasi in similitudine. Graecus. Vel
secus viam venit; fuit enim vere viator, non deviator, gratia nostri
descendens ad terram. Ambrosius. Veniens autem factus est
compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione
vicinus; unde sequitur et videns eum, misericordia motus est.
Augustinus. Videns quidem eum iacentem, non valentem, non
currentem; et ideo misericordia motus est, quia in eo nullum meritum
invenit, quo curari dignus esset; sed ipse de peccato damnavit
peccatum in carne; unde sequitur et appropians alligavit vulnera eius,
infundens oleum et vinum. Augustinus de Verb. Dom. Quid enim tam
longinquum, quid tam remotum quam Deus ab hominibus, immortalis a
mortalibus, iustus a peccatoribus, non loco longe, sed
dissimilitudine? Cum ergo haberet in se duo bona, scilicet iustitiam
et immortalitatem, et nos duo mala, scilicet iniquitatem et
mortalitatem; si utrumque malum nostrum suscepisset, par noster
fuisset, et liberatore nobiscum opus haberet. Ut ergo esset non hoc
quod nos, sed prope nos, non est ille peccator ut tu; sed factus est
mortalis quod tu; suscipiendo poenam, et non suscipiendo culpam, et
culpam delevit et poenam. Augustinus de quaest. Evang. Alligatio
vulnerum est cohibitio peccatorum, oleum consolatio spei bonae per
indulgentiam datam ad reconciliationem pacis; vinum exhortatio ad
operandum ferventissime in spiritu. Ambrosius. Vel constringit
vulnera nostra austeriore praecepto, et sicut oleo fovet remissione
peccati, sic vino compungit denuntiatione iudicii. Gregorius
Moralium. Vel in vino morsum districtionis adhibet, in oleo
mollitiem pietatis; per vinum ungantur putrida, per oleum sananda
foveantur. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, et faciendum est
quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate
exulcerentur subdit, neque nimia benignitate solvantur.
Theophylactus. Vel aliter. Quae secundum hominem est conversio,
oleum est; quae vero secundum Deum, vinum est; quod divinitatem
significat, quam nemo potuisset sustinere, nisi oleum haberetur,
idest conversatio humana: unde quaedam operatus est humane, quaedam
divinitus. Infudit ergo oleum et vinum, quia nos humanitate et
divinitate salvavit. Chrysostomus. Vel vinum infundit, idest
sanguinem passionis, et oleum chrismatis, ut indulgentia daretur per
sanguinem, sanctificatio conferretur per chrismatis unctionem. A
caelesti medico conscissa loca ligantur, et intra semetipsa retinentia
medicinam, operante medicamine, pristinae sanitati redduntur. Infuso
ergo vino et oleo, imposuit eum super iumentum; unde sequitur et
imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius
egit. Augustinus. Iumentum eius est caro, qua ad nos venire
dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi
credere. Ambrosius. Vel iumento imponit dum peccata nostra portat et
pro nobis dolet: homo enim iumento similis factus est: et ideo supra
iumentum suum nos imposuit, ne nos essemus sicuti equus et mulus: ut
per nostri corporis assumptionem infirmitatem nostrae carnis aboleret.
Theophylactus. Vel imposuit in suum iumentum, idest in corpus suum:
membra namque sua nos fecit, et participes corporis eius. Et lex
quidem non omnes suscipiebat: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in
Ecclesiam Dei; nunc vero in omni gente qui timet dominum, ab eo
suscipitur volens credere et pars Ecclesiae fieri; propter hoc dicit,
quod duxit eum in stabulum. Chrysostomus. Est enim stabulum
Ecclesia, quae in itinere mundi lassatos et sarcinis delictorum
defessos suscipit venientes; ubi deposito onere peccatorum, viator
lassus reficitur, et refectus salubri pascuo reparatur; et hoc est
quod dicitur et curam illius egit. Totum enim quicquid contrarium,
nocens et malum est, foris est, quia intra stabulum requies omnis
salubritasque inclusa est. Beda. Et bene iumento impositum duxit in
stabulum, quia nemo, nisi per Baptismum corpori Christi adunatus,
Ecclesiam intrabit. Ambrosius. Sed quia non vacabat Samaritano
huic diu in terris degere, redeundum erat unde descenderat: unde
sequitur et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et
ait: curam illius habe. Quis est iste alter dies, nisi forte ille
dominicae resurrectionis, de quo dictum est: haec est dies quam fecit
dominus? Duo autem denarii sunt duo testamenta, quae imaginem in se
habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur.
Augustinus de quaest. Evang. Vel duo denarii sunt duo praecepta
caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad
evangelizandum ceteris; vel promissio vitae praesentis et futurae.
Origenes. Vel duo denarii videntur mihi esse scientia sacramenti,
quomodo pater in filio et filius in patre sit, qua velut mercede
donatur Ecclesiae Angelus, ut diligentius curet hominem sibi
commendatum, quem pro angustia temporis etiam ipse curaverat. Et
promittitur ei quicquid de suo in medelam semiviventis expenderet,
illico esse reddendum; unde sequitur et quodcumque supererogaveris,
ego, cum rediero, reddam tibi. Augustinus. Stabularius fuit
apostolus, qui supererogavit aut illud consilium quod ait: de
virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, aut
quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate
Evangelii gravaret, cum ei liceret ex Evangelio pasci. Multum etiam
supererogaverunt apostoli; sed et pro tempore doctores, qui vetus et
novum testamentum exposuere, supererogaverunt, pro quibus
retributionem accipient. Ambrosius. Beatus ergo ille stabularius qui
alterius vulnera curare potest; beatus ille cui dicit Iesus quodcumque
supererogaveris, revertens reddam tibi. Sed quando reverteris,
domine, nisi iudicii die? Nam licet ubique sis semper et stans in
medio nostrum, non cerneris a nobis; erit tamen tempus quo universa
caro te respiciet revertentem. Reddes ergo quod debes beatis quibus es
debitor. Utinam nos simus idonei debitores, ut quod accepimus
possimus exsolvere. Cyrillus. His ergo praemissis, opportune iam
dominus legisperitum interrogat, subdens quis horum trium tibi videtur
proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: qui
fecit misericordiam in illum. Neque enim sacerdos, neque Levita
factus fuit proximus patientis, sed ille qui est eius misertus:
inutilis est enim sacerdotii dignitas et legis scientia, nisi per bona
opera confirmetur; unde sequitur et ait illi Iesus: vade, et tu fac
similiter. Chrysostomus. Quasi dicat: si quem vides oppressum, non
dicas: utique nequam est; sed sive gentilis sit, sive Iudaeus, et
ope indigeat, non cavilleris auxiliari, quaecumque mala fuerit
passus. Augustinus de Doctr. Christ. Ex hoc intelligimus eum esse
proximum cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget,
vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo iam consequens est ut
etiam ille a quo nobis vicissim exhibendum est, proximus noster sit:
proximi enim nomen ad aliquid est; nec quisquam esse proximus nisi
proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur
officium, quis non videat? Dicente domino: benefacite his qui vos
oderunt. Unde manifestum est, hoc praecepto quo iubemur diligere
proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis
misericordiae impenduntur officia, ex quo et ipse dominus proximum
nostrum se dici voluit, significans se opitulatum esse semivivo iacenti
in via. Ambrosius. Non enim cognatio facit proximum, sed
misericordia, quia misericordia est secundum naturam: nihil enim tam
secundum naturam, quam iuvare consortem naturae.
|
|