|
Beda. Post historiam sororum, quae duas Ecclesiae vitas
significaverunt, non frustra dominus et ipse orasse, et discipulos
orare docuisse scribitur; quia et oratio quam docuit, utriusque in se
vitae continet mysterium et ipsarum perfectio vitarum, nostris non
viribus est obtinenda, sed precibus; unde dicitur et factum est cum
esset in quodam loco orans. Cyrillus. Cum autem habeat omnis boni
plenitudinem, cur orat, si plenus est, et in nullo penitus eget? Ad
hoc dicimus, quod competit ei ex modo dispensationis in carne, cum
voluerit, humana prosequi tempore ad hoc conveniente. Si enim comedit
et bibit, non incongrue utebatur oratione: ut doceat nos non esse erga
hoc tepidos, sed attentius insistere orationibus. Titus. Cum autem
novam conversationem vidissent discipuli, novam formam orationis
postulaverunt, cum plures orationes continerentur in veteri
testamento; unde sequitur ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius
ad eum: domine, doce nos orare; ne scilicet contra Deum peccemus,
alia quaerentes pro aliis, vel Deo assistentes in oratione non eo modo
quo expedit. Origenes. Et ut orationis doctrinam proferat, infert
sicut Ioannes docuit discipulos suos; de quo scilicet nos docuisti,
quod inter natos mulierum nullus eo maior surrexit: et quia praecepisti
nobis petere aeterna et grandia; unde erit nos ad horum pervenire
notitiam, nisi a te Deo et salvatore nostro? Gregorius Nyssenus.
Orationis ergo doctrinam explicat discipulis, qui solerter notitiam
orationis expostulant; ostendens qualiter implorari oporteat divinum
auditum. Basilius. Duo autem sunt modi orationis. Unus quidem
laudis cum humilitate: secundus vero petitionis, remissior. Quoties
ergo oras, non prius ad petendum prorumpas. Sin autem tuum criminaris
affectum, quasi necessitate coactus supplices Deo. Sed cum incipis
orare, quamlibet desere creaturam visibilem et invisibilem; sumas
autem exordium a laude illius qui cuncta creavit; unde subditur et ait
illis: cum oraveritis, dicite: pater. Augustinus de Verb. Dom.
Primus sermo quantae gratiae? Faciem tuam non audebas ad caelum
levare, et subito accepisti gratiam Christi. Ex malo servo factus es
bonus filius; ideo praesume non de tua operatione, sed de Christi
gratia. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod
acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad
patrem; qui te per lavacrum genuit, qui per filium te redemit: patrem
dicas quasi filius; sed noli tibi aliquid specialiter vindicare:
solius Christi specialis est pater, nobis est pater omnibus in
communi: quia illum solum genuit, nos autem creavit. Et ideo
secundum Matthaeum dicitur: pater noster, et additur: qui es in
caelis; in illis scilicet caelis de quibus dictum est: caeli enarrant
gloriam Dei. Caelum est ubi culpa cessavit, ubi nullum mortis est
vulnus. Theophylactus. Non autem dicit: qui es in caelis, tamquam
ibi circumscribatur; sed ut ad caelos erigat auditorem et abstrahat a
terrenis. Gregorius Nyssenus. Vide autem quantae praeparationis
opus est ut audacter possis Deo dicere pater; quia si ad res mundanas
intuitum dirigis, aut humanam gloriam ambis, aut sordes passibilis
appetitus, et hanc orationem enunties; audire mihi videor Deum
dicentem: cum corruptae fueris vitae, si patrem vocas
incorruptibilitatis genitorem, foeda voce inquinas incorruptibile
nomen: nam qui patrem mandavit vocare, proferre mendacium non
concessit. Omnium vero bonorum exordium est glorificare nomen Dei in
vita nostra; unde subdit sanctificetur nomen tuum. Quis enim est adeo
bestialis qui videns in credentibus vitam puram, non glorificet nomen
invocatum in tali vita? Igitur qui dicit in oratione sanctificetur in
me invocatum nomen tuum, hoc orat: fiam, tuo concurrente subsidio,
iustus, et abstinens a quolibet malo. Chrysostomus. Sicut enim cum
quis caeli pulchritudinem aspicit, dicit: gloria tibi, Deus, sic
etiam cum aspicit alicuius virtutem: quia hominis virtus multo magis
quam caelum glorificat Deum. Augustinus de Verb. Dom. Vel
dicitur sanctificetur nomen tuum, in nobis, ut ad nos possit eius
sanctificatio pervenire. Titus. Vel dicit sanctificetur nomen tuum:
idest, nota sit tua sanctitas toti mundo, et laudet te decenter.
Rectos autem decet collaudatio. Iussit igitur orare pro emendatione
mundi totius. Cyrillus. Quoniam penes eos ad quos nondum pervenit
fides, contemnitur adhuc nomen Dei; sed ubi iubar veritatis super eos
illuxerit, eum fatebuntur sanctum sanctorum. Titus. Et quia in
nomine Iesu est gloria Dei patris; tunc nomen patris
sanctificabitur, quando Christus erit notus. Origenes. Vel quia
nomen Dei ab errantibus attribuitur culturis et creaturis, nondum est
sanctificatum, ut sit separatum a quibus debuit separari. Decet ergo
nos orare ut nomen Dei adaptetur soli vero Deo, cui adaptatur quod
subditur adveniat regnum tuum: ut scilicet evacuetur principatus, et
potestas, et virtus, et regnum mundi, quin etiam peccatum, quod
regnat in mortalibus nostris corporibus. Gregorius Nyssenus.
Imploramus etiam a domino liberari a corruptione, eximi a morte. Vel
secundum quosdam, adveniat regnum tuum, idest, veniat super nos
spiritus sanctus tuus, ut purificet nos. Augustinus de Verb. Dom.
Tunc enim venit regnum Dei quando eius sumus gratiam consecuti: ipse
enim ait: regnum Dei intra vos est. Cyrillus. Vel qui hoc dicunt,
videntur optare rursum refulgentem in mundo omnium salvatorem.
Mandavit autem in oratione petere illud tempus revera terribile, ut
sciant quod vivere decet eos non lente vel remisse, ut illud tempus non
paret eis flammam et vindictam, sed magis honeste secundum voluntatem
ipsius, ut eis tempus illud nectat coronas: unde, secundum Matthaeum
sequitur: fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Chrysostomus. Quasi dicat: praesta nobis, domine, conversationem
imitari caelestem, quatenus quaecumque tu vis, nos etiam velimus.
Gregorius Nyssenus. Quoniam enim vitam humanam post resurrectionem
similem dicit esse venturam vitae angelicae, consequens est vitam
mundanam ad vitam quae postmodum speratur, disponi, ut in carne
viventes, carnaliter non vivamus. Per hoc autem verus medicus animae
solvit morbi naturam; ut quos occupavit infirmitas per hoc quod a
voluntate divina recesserant, a morbo denuo liberet copulatio ad
voluntatem divinam. Est enim sanitas animae executio debita voluntatis
divinae. Augustinus in Enchir. Apud Evangelistam igitur Matthaeum
septem petitiones continere videtur dominica oratio; Evangelista vero
Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque
complexus est, nec ab illo utique discrepavit. Sed quomodo illa
septem sint intelligenda, ipse sub brevitate commonuit. Nomen quippe
Dei sanctificatur in spiritu; Dei autem regnum in resurrectione
futurum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum
superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praetermittendo
voluit intelligi. Deinde tres alias adiunxit; et primo de pane
quotidiano, dicens panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Augustinus de Verb. Dom. In Graeco dicitur epiusion, hoc est
supersubstantialem. Non iste est panis qui vadit in corpus, sed ille
panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Latinus
autem hunc quotidianum panem dicit, quem Graeci dicunt advenientem.
Si quotidianus ille est panis, cur post annum illum sumas,
quemadmodum Graeci in oriente facere consueverunt? Accipe quotidie
quod quotidie tibi prosit: sic vive quod quotidie merearis accipere.
Mors domini significatur, et remissio peccatorum. Qui vulnus habet,
medicinam quaerit; vulnus est, quia sub peccato sumus; medicina est
caeleste et venerabile sacramentum. Si quotidie accipis, quotidie
tibi est hodie; Christus tibi quotidie resurgit: hodie est enim
quando Christus resurgit. Titus. Vel panis animarum divina est
virtus afferens futuram vitam perennem, sicut panis ex terra prodiens
vitam temporalem conservat. Cum autem quotidianum dixisset, divinum
qui advenit et futurus est, significat; quem nobis hodie praestari
requirimus, poscentes quoddam eius principium atque gustum, quando
spiritus in nobis inhabitans virtutem operatur, quae superat omnem
virtutem humanam; puta castitatem, humilitatem, et cetera.
Cyrillus. Putant autem forsan aliqui indecens esse, sanctos a Deo
quaerere corporalia; et ob hanc causam applicant quod dicitur, ad
spiritualem considerationem. Ego autem concedam quod oportet sanctos
praecipue satagere ad obtinenda spiritualia dona; illud tamen decet
inspicere quod irreprehensibiliter petunt, domino praecipiente, panem
communem: ex eo enim quod panem iussit quaerere, idest quotidianum
alimentum, videtur quod nihil concedat eos habere, sed magis honestam
colere paupertatem: non enim est habentium panem petere, sed
oppressorum penuria. Basilius. Quasi dicat: panem quotidianum, qui
nostrae substantiae competit ad vitam diurnam, non tibi ipsi
commendes; sed ad Deum causa eius refugias, exponens ei necessitatem
naturae. Chrysostomus in Matthaeum. Postulanda ergo sunt divinitus
necessaria vitae, non ciborum diversitates et vina odorifera, et
cetera quae delectant guttur, onerant autem ventrem, et mentem
perturbant; sed panis, qui potest substantiam corporis sustentare; et
illum qui nobis hodie tantummodo sufficit, ut de crastino non
cogitemus. Unam autem solam petitionem sensibilem quaerimus, ut
praesentibus non affigamur. Gregorius Nyssenus. Postquam autem per
bona opera fiduciam sumere docuit, consequenter remissionem reatuum
docet implorare; sequitur enim et dimitte nobis peccata nostra.
Titus. Hoc autem additum est necessario, pro eo quod nullus sine
peccato reperitur, ne impediamur a sacra participatione propter humana
peccata. Cum enim teneamur exhibere Christo omnimodam sanctitatem,
qui spiritum sanctum habitare facit in nobis, redarguendi sumus, si
non observemus ei templum mundum. Huic autem defectui subvenitur per
Dei bonitatem indulgentem humanae fragilitati peccatorum punitionem.
Hoc autem iuste fit a iusto Deo, quando nos quasi debitoribus
relaxamus, his scilicet qui nobis nocuerunt, et debita non
exhibuerunt; unde subditur siquidem et ipsi dimittimus omni debenti
nobis. Cyrillus. Vult enim, ut ita loquar, patientiae quam homines
colunt, imitatorem fieri Deum, ut qualem ipsi exhibuerunt conservis
bonitatem, talem pari lance recipere petant a Deo, qui iuste
recompensat, et novit omnium misereri. Chrysostomus. Haec igitur
animadvertendo grates agendae sunt debitoribus nostris: fiunt enim
nobis, si sapimus, causa indulgentiae maximae; et pauca exhibentes,
plurima reperiemus: nam et nos multa debemus et magna debita domino;
quorum si minimam partem a nobis vellet exigere, iam perissemus.
Augustinus de Verb. Dom. Debitum autem quid est nisi peccatum?
Ergo si non accepisses alieni fenoris pecuniam, non deberes; et ideo
peccatum tibi imputatur. Habuisti enim pecuniam, cum qua dives
nascereris, ad imaginem et similitudinem factus Dei; sed perdidisti
quod habebas; sicut dum arrogantiam desideras vindicare, perdidisti
humilitatis pecuniam; accepisti a Diabolo debitum, quod non erat
necessarium: cautionem tuam tenebat inimicus; sed eam dominus
crucifixit, et suo cruore delevit. Potens est autem dominus, qui
abstulit peccatum, et debita nostra donavit, custodire nos adversus
Diaboli insidias, qui culpam generare consuevit; unde sequitur et ne
nos inducas in tentationem, quam scilicet ferre non possumus. Sed
quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana
conditio. Titus. A Diabolo enim non tentari est impossibile; sed
ne a Deo relinquamur ad tentationes, hoc deprecamur. Quod autem ex
permissione divina contingit, illud Deus quandoque facere dicitur in
Scriptura; et secundum hoc, nisi prohibeat tentationis
invalescentiam, quae supra nos est, tunc nos in tentationem inducit.
Maximus. Vel mandat dominus ut petamus ne nos inducas in
tentationem; idest, non permittas voluptuosarum et spontanearum
tentationum nos experientiam pati. Iacobus autem docet, pro veritate
certantes non remitti tentationibus involuntariis et causativis
laborum, dicens: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in
tentationes varias incideritis. Basilius. Non tamen decet nos orando
petere afflictiones corporales; universaliter enim praecepit orare,
non subire tentationem; sed postquam aliquis subiit, expedit a domino
petere virtutem perferendi, ut consummetur in nobis illud: qui
sustinet usque ad finem, salvus erit. Augustinus in Enchir. At
vero quod Matthaeus in ultimo posuit: sed libera nos a malo, iste non
posuit, ut intelligamus ad illud superius, quod de tentatione dictum
est, pertinere: ideo quippe ait: sed libera, non ait: et libera;
tamquam unam petitionem demonstrans: noli hoc, sed hoc. Sed sciat
unusquisque in eo se liberari a malo quod non infertur in tentationem.
Augustinus de Verb. Dom. Unusquisque enim petit ut a malo, hoc
est ab inimico et peccato, liberetur; sed qui Deo se committit,
Diabolum non timet. Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?
|
|