|
Cyrillus. Dicebant Iudaei dominum exercere miracula, non propter
fidem, sed propter applausus videntium. Reprobat igitur praesentem
calumniam, inducens exemplum lucernae, cum dicit nemo lucernam
accendit et in abscondito ponit, neque sub modio; sed supra
candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Beda. De se ipso
dominus hic loquitur, ostendens, etsi supra dixerit nullum generationi
nequam, nisi signum Ionae dandum, nequaquam tamen lucis suae
claritatem fidelibus occultandam. Ipse quidem lucernam accendit qui
testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam profecto
lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub
mensura legis includere, vel intra unius Iudaeae gentis terminos
voluit cohibere; sed supra candelabrum posuit, idest Ecclesiam, quia
in nostris frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui
Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant
intueri. Denique praecepit ne opera tantummodo, sed et cogitationes,
et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint; nam
sequitur lucerna corporis tui est oculus tuus. Ambrosius. Vel
lucerna fides est; iuxta quod scriptum est: lucerna pedibus meis
verbum tuum, domine. Verbum enim Dei fides nostra est. Lucerna
autem lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit: unde et virtus
nostrae mentis et sensus accenditur, ut mna quae perierat possit
reperiri. Nemo ergo fidem sub lege constituat: lex enim intra
mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia
clarificat. Theophylactus. Vel aliter. Quia Iudaei videntes
miracula accusabant ex eorum mentis malitia, propter hoc dicit dominus
quod accipientes lucernam a Deo, intellectum scilicet, aemulatione
obscurati, miracula et beneficia non cognoscebant. Sed ad hoc
intellectum a Deo suscepimus ut supra candelabrum poneremus, ut etiam
alii qui ingrediuntur, lumen videant. Sapiens quidem iam ingressus
est; qui vero addiscit, adhuc ambulat. Quasi Pharisaeis dicat:
oportet vos uti intellectu ad miraculorum notitiam, et aliis
declarare: quoniam quae videtis sunt opera non Beelzebub, sed filii
Dei; unde secundum hunc intellectum subdit lucerna corporis tui est
oculus tuus. Origenes. Oculum quippe appellat proprie intellectum
nostrum; totam autem animam, quamvis non corpoream, hic tropologice
vocat corpus: illustratur enim ab intellectu anima tota.
Theophylactus. Sicut autem corporis oculus si lucidus fuerit, corpus
lucidum erit: si vero tenebrosus, et corpus similiter tenebrosum: sic
comparatur intellectus ad animam; unde subditur si oculus tuus fuerit
simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam, totum
corpus tuum tenebrosum erit. Origenes. Intellectus enim a suo
principio in solo simplicitatis studio est, nullam continens
duplicitatem et dolum et divisionem in se. Chrysostomus super
Matthaeum. Si ergo intellectum corruperimus, qui potest solvere
passiones, totam laesimus animam, patimurque diram caliginem,
perversione excaecati intellectus; unde subdit vide ergo ne lumen quod
in te est tenebrae sint. Non sensibiles dicit tenebras, sed
intrinsecam habentes originem, et quas nobiscum passim deferimus,
extincto nobis oculo animae; de cuius luminis virtute subdit, dicens
si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem
tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit
te. Origenes. Idest, si corpus tuum sensibile factum est
luminosum, illustrato corpore a lucerna, adeo ut non amplius in te sit
membrum tenebrosum; multo magis te non peccante, intantum fiet lucidum
totum tuum corpus spirituale, ut comparentur splendores eius
illustranti lucernae, dum lux quae erat in corpore, quae consueverat
esse caligo, dirigitur quocumque praeceperit intellectus. Gregorius
Nazianzenus. Vel aliter. Ecclesiae lucerna et oculus est
praelatus. Necesse est ergo ut, sicut oculo puro verum habente corpus
dirigitur, impuro vero existente deviat: sic et in praelato,
qualitercumque se habet, oportet pariter naufragium pati Ecclesiam,
vel salvari. Gregorius Moralium. Vel aliter. Appellatione
corporis unaquaeque actio intelligitur, quae intentionem suam quasi
intuentium oculum sequitur; unde dicitur lucerna itaque corporis tui
est oculus tuus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur
actionis. Si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum
lucidum erit: quia si recte intendimus per simplicitatem cogitationis,
bonum opus efficitur, etiam si minus bonum esse videatur; et si oculus
tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; quia cum
perversa intentione quid vel rectum agitur, etsi splendere coram
hominibus cernitur, tamen apud examen interni iudicis obscuratur; unde
et recte subditur vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint:
quia si hoc quod bene nos agere credimus, ex mala intentione fuscamus;
quanta ipsa mala sunt quae mala esse, et cum agimus, non ignoramus?
Beda. Cum autem subdit si ergo corpus tuum lucidum fuerit etc.,
totum corpus nostrum omnia opera nostra dicit. Si igitur bonum bona
intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem
tenebrosae cogitationis; etsi contigerit aliquem proximorum tua bona
actione noceri, tu tamen pro tuo simplici corde, et hic gratia, et in
futuro lucis gloria donaberis. Quod significat subdens et sicut
lucerna fulgoris illuminabit te. Haec contra hypocrisim Pharisaeorum
sub dolo signa quaerentium, specialiter dicta sunt.
|
|