|
Cyrillus. Pharisaeus quamvis tenax esset sui propositi, dominum
tamen in propriam domum vocat; unde dicitur et cum loqueretur, rogavit
illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Beda. Consulte Lucas
non ait: et cum haec loqueretur; sed cum loqueretur, ut ostendat eum
non statim finitis quae proposuerat verbis, sed aliquot interpositis,
apud Pharisaeum prandere rogatum. Augustinus de Cons. Evang. Ut
enim hoc Lucas narraret, digressus est a Matthaeo circa illum locum
ubi ambo commemoraverant quod dictum est a domino de signo Ionae, et
de regina Austri, et de Ninivitis, et de spiritu immundo: post quem
sermonem dicit Matthaeus: adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater
eius et fratres stabant foris, quaerentes ei loqui. Lucas autem in eo
sermone domini, commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse
dominum praetermisit, ab ordine quem cum Matthaeo tenuerat,
digreditur. Beda. Itaque postquam nuntiatis sibi foris matre et
fratribus ait: qui enim fecerit voluntatem domini, hic frater meus,
et soror mea, et mater est, datur intelligi, rogatu Pharisaei
intrasse convivium. Cyrillus. Sed ipse Christus, qui eorum
Pharisaeorum nequitiam noverat, dispensative condescendit, satagens
commonere eos, ad similitudinem optimorum medicorum, qui gravius
infirmantibus afferunt remedia suae industriae; unde sequitur et
ingressus recubuit. Dedit autem occasionem verbis Christi indocilis
Pharisaeus scandalizatus, quia cum opinaretur eum iustum et
prophetam, non conformabatur irrationabili eorum consuetudini; unde
subditur Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non
baptizatus esset ante prandium. Augustinus de Verb. Dom. Omni
enim die Pharisaei antequam pranderent, abluebant se aqua; quasi
quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Apud seipsum autem
Pharisaeus cogitavit, voce non sonuit: ille tamen audivit qui
interiora cernebat; unde sequitur et ait dominus ad illum: nunc vos,
Pharisaei, quod de foris est calicis et catini mundatis; quod autem
intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Cyrillus.
Poterat autem dominus et aliis uti verbis, commonens Pharisaeum
insanum; captat tamen tempus, et ex his quae erant prae manibus
contexit documentum. Hora namque mensae et pabuli, sumit pro exemplo
calicem et catinum, ostendens quod mundos et lotos decet esse sincere
ministrantes Deo non solum a spurcitia corporali, immo ab ea quae
latet intrinsecus penes mentem: sicut aliquod vasorum quibus servitur
in mensa, bonum est et extrinsecis et intrinsecis carere contagiis.
Ambrosius. Vide autem corpora nostra terrenorum et fragilium
expressione significari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur, et
facile ea quae mens volvit interne, per sensus et gesta corporis
prodit, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent: unde
et in posterioribus non dubium est vocabulo calicis passionem corporis
declarari. Cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis et
catini, sed interiora contaminant; quia dixit quod intus est vestrum,
plenum est rapina et iniquitate. Augustinus. Sed quomodo non
pepercit homini a quo fuerat invitatus? Magis quidem obiurgando
pepercit, ut correcto in iudicio parceret. Deinde ostendit nobis quia
et Baptisma quod semel adhibetur, per fidem mundat; fides autem intus
est, non foris. Fidem autem contemnebant Pharisaei, et quod foris
erat lavabant, intus inquinatissimi manebant; quod dominus improbat
dicens stulti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam id quod intus
est fecit? Beda. Quasi dicat: qui utramque hominis naturam fecit,
utramque mundari desiderat. Hoc est contra Manichaeos qui animam
tantum a Deo, carnem vero putant a Diabolo creatam. Hoc etiam est
contra illos qui corporalia peccata, fornicationem scilicet, furtum,
et cetera talia peccata, quasi gravissima detestantur; spiritualia
vero, quae non minus damnat apostolus, ut levia contemnunt.
Ambrosius. Dominus autem, quasi bonus praeceptor, docuit quomodo
nostri corporis mundare contagium debeamus, dicens verumtamen quod
superest date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. Vides
quanta remedia. Mundat nos misericordia, mundat nos Dei sermo:
iuxta quod scriptum est: iam vos mundi estis propter sermonem quem
locutus sum vobis. Augustinus de eleemosyna. Misericors monet
misericordiam fieri: et quia servare quaerit quos magno redemit
pretio, post gratiam Baptismi sordidatos, docet denuo posse purgari.
Chrysostomus. Dicit autem date eleemosynam, non iniustitiam; est
enim eleemosyna quae caret iniustitia qualibet: haec omnia facit
munda, et ieiunio est praestantior; quod quamvis sit laboriosius,
illa tamen est lucrosior. Illustrat animam, impinguat, bonam efficit
et decoram. Qui cogitat misereri roganti, citius a peccatis
desistet. Sicut enim medicus qui crebro vulneratis medetur, frangitur
de facili in aerumnis aliorum; sic et nos si vacaverimus egenorum
auxiliis, de facili contemnemus praesentia, et in caelum levabimur.
Non parvum est igitur eleemosynae cataplasma, cum valeat omnibus
apponi vulneribus. Beda. Dicit autem quod superest, scilicet
necessario victui et vestimento. Neque enim ita facienda iubetur
eleemosyna ut teipsum consumas inopia; sed ut tui cura corporis
expleta, inopem quantum vales sustentes. Vel ita intelligendum: quod
superest, idest quod tam multo scelere praeoccupatis solum remedium
restat, date eleemosynam: qui sermo ad omnia quae utili miseratione
fiunt, valet: non enim solum qui dat esurienti cibum et cetera
huiusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, atque orat pro eo; et
qui corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat.
Theophylactus. Vel dicit quod superest: nam facultates praesident
cupido cordi. Ambrosius. Totus itaque pulcherrimus ab hinc dirigitur
locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis invitat, superflua
Iudaeorum et terrena condemnet. Et tamen ipsis peccatorum abolitio
promittitur, si misericordiam consequantur. Augustinus de Verb.
Dom. Si autem mundari non possunt nisi credentes in eum qui fide
mundat cor, quid est quod dicit date eleemosynam, et ecce omnia munda
sunt vobis? Attendamus: forte et ipse exponit. Illi enim de omnibus
suis fructibus decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant; quod
non facile aliquis facit Christianus. Irriserunt ergo illum eis hoc
dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent. Hoc Deus
sciens subiungit sed vae vobis Pharisaeis, qui decimatis mentham et
rutam et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei. Non
ergo est hoc facere eleemosynam; facere enim eleemosynam, est facere
misericordiam. Si intelligis, a te incipe: quomodo enim es
misericors alteri, si crudelis es tibi? Audi Scripturam dicentem:
miserere animae tuae, placens Deo. Redi ad conscientiam tuam
quicumque male aut infideliter vivis; et ibi invenis mendicantem animam
tuam, vel forte egestate obmutescentem. In iudicio et caritate fac
eleemosynam cum anima tua. Quid est iudicium? Displice tibi. Quid
est caritas? Dilige Deum, dilige proximum. Hanc eleemosynam si
praetermittis, quantumvis ames, nihil facis quando tecum non facis.
Cyrillus. Vel hoc dicit in Pharisaeorum reprehensionem: quia illa
sola praecepta attentius observari iubebant a populis subiectis quae
causa erant illis reddituum fecundorum; unde nec minima olerum
postponebant, opus autem ingerendae dilectionis ad Deum et iudicii
iustam censuram negligebant. Theophylactus. Quia enim Deum
contemnebant, indifferenter sacra tractantes, praecipit eis
dilectionem Dei habere. Per iudicium vero dilectionem innuit
proximi; nam quod aliquis iuste iudicet proximo, ex eius dilectione
provenit. Ambrosius. Vel iudicium, ideo quia non omnia quae agunt
in iudicium referunt: caritatem, ideo quia non ex affectu diligunt
Deum. Sed ne rursus fidei studiosos nos faciat operum negligentes,
perfectionem fidelis viri brevi sermone concludit, ut et fide et
operibus approbetur, dicens haec autem oportuit facere, et illa non
omittere. Chrysostomus in Matthaeum. Ubi quidem sermo Iudaicae
mundationis agebatur, totaliter praeterivit; sed quia decima
eleemosyna quaedam est, et nondum erat tempus expresse interimendi
legalia, propter hoc dicit haec oportuit facere. Ambrosius.
Arrogantiam quoque iactantium Iudaeorum redarguit, dum primatus
appetunt; sequitur enim vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas
cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Cyrillus. Per ea
quibus illos reprehendit, nos facit meliores: vult etenim nos
ambitione carere, et non plus venari apparentiam quam veri
existentiam; quod tunc Pharisaei agebant. Salutari enim ab
aliquibus, et praesidere eis, non vere nos idoneos esse ostendit;
pluribus enim haec contingunt, cum boni non sint; unde subdit vae
vobis qui estis ut monumenta quae non apparent. Volentes enim ab
hominibus salutari et eis praesidere ut magni aestimentur, ab occultis
sepulchris non differunt, quae nitent quidem extrinsecus ornamentis,
sunt autem plena omni spurcitia. Ambrosius. Et quasi sepulchra quae
non apparent, specie fallunt visuque decipiunt transeuntes; unde
sequitur et homines ambulantes supra nesciunt; ita scilicet ut cum
foris speciosa promittant, plena intus foetoris includant.
Chrysostomus in Matthaeum. Sed quod tales extiterint Pharisaei,
non est mirabile; si autem nos digni reputati fieri templa Dei,
fiamus repente sepulchra solum foetorem continentia, hoc est extremae
miseriae. Cyrillus. Ait autem hic apostata Iulianus, vitanda esse
sepulchra, quae Christus ipse ait esse immunda; sed ignoravit vim
verborum salvatoris; non enim iussit a monumentis discedere, sed eis
comparavit Pharisaeorum fictitium populum.
|
|