|
Cyrillus. Redargutio quae mansuetos transfert in melius, superbis
hominibus communiter intolerabilis esse solet; unde cum salvator
reprehenderet Pharisaeos tamquam deviantes a recto calle,
percellebatur ex hoc legisperitorum caterva; unde dicitur respondens
autem quidam ex legisperitis, ait illi: magister, haec dicens, etiam
nobis contumeliam facis. Beda. Quam misera conscientia, quae audito
Dei verbo, sibi contumeliam fieri putat: et commemorata poena
perfidorum, se semper intelligit esse damnandam. Theophylactus.
Erant autem alii legisperiti a Pharisaeis: nam Pharisaei divisi ab
aliis, quasi religiosi videbantur; legis autem periti Scribae erant,
doctoresque quaestiones legis solventes. Cyrillus. Christus autem
legisperitis invectivam ingerit, et deprimit vanum eorum supercilium;
unde sequitur at ille ait: et vobis legisperitis vae: quia homines
oneratis oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito non
tangitis sarcinas. Exemplo patenti utitur ad eos dirigendum. Erat
lex onerosa Iudaeis, ut fatentur Christi discipuli; ipsi vero fasces
importabiles legis colligantes, et subditis superponentes, ipsi
nullatenus operari curabant. Theophylactus. Quoties etiam doctor
facit quae docet, alleviat fascem, tradens ad exemplum seipsum:
quando vero nil agit eorum quae docet, tunc graves fasces videntur eis
qui doctrinam suscipiunt, utpote qui nec a doctore possunt portari.
Beda. Recte autem audiunt quod sarcinas legis uno digito non
tangerent; hoc est, nec in minimis quidem eam perficerent, quam se
contra morem patrum sine fide et gratia Christi servare, et servanda
tradere praesumebant. Gregorius. Tales quoque modo plures sunt
iudices severi peccantium, et debiles agonistae; intolerabiles
legislatores, et debiles portatores; neque appropinquare volentes,
nec palpare vitae honestatem, quam irremediabiliter exigunt a
subiectis. Cyrillus. Postquam igitur reprobavit onerosam
legisperitorum officinam, inducit communem invectivam in cunctos
principes Iudaeorum, dicens vae vobis qui aedificatis monumenta
prophetarum, et patres vestri occiderunt illos. Ambrosius. Bonus
est hic locus adversus superstitionem vanissimam Iudaeorum: quia
aedificando sepulchra prophetarum, patrum suorum facta damnabant;
aemulando autem paterna scelera, in seipsos sententiam retorquebant:
non enim aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur; unde
subdit profecto testificamini quod consentitis operibus patrum
vestrorum: quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis
eorum sepulchra. Beda. Simulabant quidem se, ob favorem vulgi
captandum, patrum suorum horrere perfidiam, memorias prophetarum qui
ab eis occisi sunt, magnifice honorando; sed ipso ore testificantur
quantum paternae nequitiae consentiant, iniuriis agendo dominum a
prophetis praenuntiatum; unde subditur propterea et sapientia Dei
dixit: mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et
persequentur. Ambrosius. Dei sapientia Christus est. Denique in
Matthaeo habes: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes. Beda.
Si autem eadem sapientia Dei prophetas apostolosque misit, cessent
haeretici Christo ex virgine principium dare; omittant alium legis et
prophetarum, alium novi testamenti Deum praedicare; quamvis saepe
etiam apostolica Scriptura prophetas non eos solum qui futuram Christi
incarnationem, sed eos qui futura caelestis regni gaudia praedicunt
appellet. Sed nequaquam hos crediderim apostolis in catalogi ordine
praeferendos. Athanasius. Sive autem occidant, mors occisorum
altius contra eos clamabit; sive persequantur, memorialia suae
iniquitatis emittunt. Fuga enim persecutionem passorum in magnum
redundat persequentium crimen: nemo enim pium et mansuetum fugit, sed
potius austerum et moribus imbutum iniquis; et ideo sequitur ut
inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione
mundi a generatione ista. Beda. Quaeritur quomodo sanguis omnium
prophetarum atque iustorum ab una Iudaeorum generatione requiratur,
cum multi sanctorum, sive ante incarnationem, sive post, ab aliis
nationibus sint interempti. Sed moris est Scripturarum duas saepe
generationes hominum, bonorum malorumque computare. Cyrillus. Etsi
ergo dicat demonstrative a generatione ista, non exprimit solum tunc
astantes et audientes, sed quemlibet homicidam: astruitur enim simili
simile. Chrysostomus in Matthaeum. Ceterum si dicat, Iudaeos
graviora passuros; hoc non immerito fit, eo quod et peiora omnibus
ausi sunt, et nullo praeteritorum castigati fuerunt; sed cum vidissent
alios peccasse et punitos fuisse, non fuerunt meliores effecti, sed
similia commiserunt; non autem ita quod pro commissis aliorum alii
luant poenam. Theophylactus. Ostendit autem dominus Iudaeos esse
heredes malitiae Cain, ex eo quod subdit a sanguine Abel usque ad
sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Abel siquidem
a Cain occisus est; Zachariam autem, quem occiderunt inter altare et
aedem, quidam dicunt esse antiquum Zachariam filium Ioiadae
sacerdotis. Beda. Quare igitur a sanguine Abel, qui primus
martyrium passus est, mirum non est; sed quare usque ad sanguinem
Zachariae, quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem
Christi, et ipso mox nato innocentes perempti sint; nisi forte, quia
Abel pastor ovium, Zacharias sacerdos fuit, et hic in campo, ille
in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres, et laici
scilicet, et altaris officio mancipati, sub eorum intimantur
vocabulo. Gregorius Nyssenus. Quidam autem dicunt, quod Zacharias
pater Ioannis spiritu prophetiae coniciens mysterium virginitatis
intactae Dei genitricis, nequaquam sequestravit illam a loco templi
virginibus deputato, volens ostendere quod in potestate conditoris
omnium erat novum ortum ostendere, qui enixae vigorem caelibatus non
auferret. Erat autem hic locus medius inter altare et aedem, in qua
erat altare aeneum situm, ubi propter hoc eum occiderunt. Aiunt
etiam, quod, cum audirent regem mundi venturum, dispensative metu
subiectionis aggrediuntur eum qui attestabatur ortum ipsius, mactantes
sacerdotem in templo. Graecus. Alii autem aliam causam dicunt esse
interitus Zachariae: cum enim occiderentur infantes, magnus Ioannes
cum coaetaneis suis occidendus erat; sed Elisabeth eripiens filium de
medio caedis, petiit eremum: unde cum satellites Herodis Elisabeth
et puerum non invenirent, convertunt iram in Zachariam, occidentes
ipsum ministrantem in templo. Sequitur vae vobis legisperitis, qui
tulistis clavem scientiae. Basilius. Haec vox vae, quae
intolerabilibus profertur doloribus, eis convenit qui paulo post
detrudendi erunt in grave supplicium. Cyrillus. Clavem autem
scientiae ipsam dicimus esse legem: erat enim lex umbra et figura
iustitiae Christi. Decebat ergo legisperitos quasi indagantes legem
Moysi et dicta prophetarum, reserare quodammodo populo Iudaeorum
ianuas notitiae Christi. Hoc autem non fecerunt; sed e contra
derogabant divinis miraculis, et contra eius dogmata clamabant: quid
eum auditis? Sic igitur tulerunt, idest abstulerunt, clavem
scientiae; unde sequitur ipsi non introistis, et eos qui introibant
prohibuistis. Sed et fides est clavis scientiae: fit enim per fidem
veritatis cognitio, secundum illud: nisi credideritis, non
intelligetis. Sustulerunt igitur legisperiti clavem scientiae, non
permittentes homines credere in Christum. Augustinus de quaest.
Evang. Sed et clavis scientiae est humilitas Christi, quam nec ipsi
intelligere, nec ab aliis intelligi volebant. Ambrosius. Arguuntur
etiam adhuc sub nomine Iudaeorum, et futuro supplicio statuuntur
obnoxii: quia cum doctrinam sibi divinae cognitionis usurpent, et
alios impediant, nec ipsi quod profitentur agnoscunt. Augustinus de
Cons. Evang. Haec autem omnia Matthaeus narrat esse dicta postquam
dominus in Ierusalem venerat. Lucas autem hic narrat, cum adhuc
dominus iter ageret in Ierusalem: unde mihi similes videntur esse
sermones, quorum ille alterum, iste alterum narravit. Beda. Quam
autem vera perfidiae, simulationis et impietatis suae crimina audierint
Pharisaei et legisperiti, ipsi testantur, qui non resipiscere, sed
doctorem veritatis insidiis moliuntur aggredi; sequitur enim cum autem
hoc ad illos diceret, coeperunt Pharisaei et legisperiti graviter
insistere. Cyrillus. Sumitur autem insistere pro instare, vel
invidere, vel saevire. Coeperunt autem interrumpere sermonem eius in
pluribus; unde sequitur et os eius opprimere de multis.
Theophylactus. Cum enim plures interrogant unum de diversis
materiis, cum nequeat simul omnibus respondere, videtur insipientibus
quod dubitet. Hoc igitur ingeniabantur et illi nefarii contra ipsum;
sed et aliter quaerebant os eius opprimere; scilicet ut provocarent eum
ad aliquid dicendum, unde posset damnari; unde sequitur insidiantes
ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.
Quod primo dixerat opprimere, nunc dicit capere, vel rapere, aliquid
ex ore eius. Interrogabant eum nunc quidem de lege, ut arguant eum
quasi blasphemum obloquentem de Moyse; nunc vero de Caesare, ut
accusent eum tamquam insidiosum et hostem maiestatis Caesareae.
|
|