|
Cyrillus. Docuerat supra salvator ad petitionem apostolorum,
qualiter oportet orare: poterat autem contingere eos qui hoc salutare
documentum receperant, effundere quidem preces iuxta traditam formam,
sed negligenter et remisse hoc facere: deinde cum non exaudirentur per
primam vel secundam orationem, desistere ab orationibus. Itaque ne
hoc pateremur, per modum parabolae manifestat, quod pusillanimitas in
orationibus damnosa est. Utilissimum vero est in eis patientiam
habere; unde dicitur et ait ad illos: quis vestrum habebit amicum?
Theophylactus. Amicus iste Deus est, qui omnes amat et omnes salvos
vult fieri. Ambrosius. Quis etiam est nobis amicior quam qui pro
nobis corpus suum tradidit? Datur autem nobis hic alius praecepti
modus, ut omnibus momentis, non solum diebus, sed etiam noctibus,
oratio deferatur; sequitur enim et ibit ad illum media nocte: sicut
petiit David quando dixit: media nocte surgebam ad confitendum tibi;
neque enim timuit excitare dormientem, quem scit semper esse
vigilantem. Nam si ille tam sanctus, et qui regni erat necessitatibus
occupatus, septies in die laudem domino dicebat; quid nos facere
debemus, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac mentis
fragilitate delinquimus? Quid quod diligendo dominum Deum tuum, non
solum tibi, sed etiam aliis poteris mereri? Sequitur enim et dicet
illi: amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit ad me
de via, et non habeo quod ponam ante illum. Augustinus de Verb.
Dom. Quid autem sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis
alimentum? Fieri enim potest ut aliquis passus fuerit amicum aliquid
interrogantem quod respondere non possit; et tunc se invenit non habere
quando coactus est dare. Venit ergo tibi amicus de via huius saeculi,
in qua omnes velut peregrini transeunt, nec ullus quasi possessor
manet; sed omni homini dicitur: transi, da venturo locum, aut forte
de via mala, hoc est de vita mala, fatigatus nescio quis amicus tuus
non inveniens veritatem, qua audita et percepta beatus fiat. Venit ad
te tamquam ad Christianum, et dicit: redde mihi rationem: et
interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei nesciebas; et non est
unde reficias esurientem et compelleris quaerere in dominicis libris:
fortassis enim quod ille interrogavit, in libro positum est; sed
obscurum est; ipsum Paulum, aut Petrum, aut aliquem prophetam
interrogare non sineris: iam enim requiescit familia ista cum domino
isto suo; et saeculi huius ignorantia valida est, hoc est nox media,
et urget amicus esuriens, cui simplex fides non sufficit. Numquid
deserendus est? Ergo ad ipsum dominum, cum quo familia requiescit,
pulsa orando; de quo subditur et ille de intus respondens dicat: noli
mihi molestus esse. Qui differt dare, vult ut amplius desideres
dilatum, ne vilescat cito datum. Basilius. Forsitan etiam ob hoc
differt quasi ingeminans tui assiduitatem et frequentiam erga se, et ut
agnoscas quid donum Dei sit, et in timore donata custodias. Quicquid
enim aliquis multo labore acquirit, nititur custodire, ne cum illud
perdiderit, suum laborem amittat. Glossa. Non ergo aufert
impetrandi licentiam, sed vehementius accendit desiderium orandi,
ostensa difficultate consequendi; sequitur enim iam ostium clausum
est. Ambrosius. Hoc est ostium quod aperiri sibi etiam Paulus
exposcit, non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se
iuvari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum mysterium Christi. Et
fortasse illud est ostium quod apertum vidit Ioannes, cui dictum est:
ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri. Augustinus de
quaest. Evang. Significatur ergo tempus famis verbi cum
intelligentia clauditur, et illi qui apostolicam sapientiam tamquam
panem erogantes per orbem terrae praedicaverunt, iam sunt in secreta
quiete cum domino; et hoc est quod subditur et pueri mei mecum sunt in
cubili. Gregorius Nyssenus. Opportune eos qui per arma iustitiae
impassibilitatem vindicaverunt sibi, pueros appellat, docens quod
bonum, quod per studia in nobis acquiritur, ab initio fuerat in natura
repositum: nam quando aliquis abrenuntians carni per rationem,
exercitio vitae virtuosae passionem confutavit, tunc quasi puer
insensibiliter se habet erga passiones. Cubile autem requiem
intelligimus salvatorum. Glossa. Et propter praemissa subdit non
possum surgere, et dare tibi: quod est ad difficultatem impetrandi
referendum. Augustinus. Vel aliter. Amicus ad quem venitur media
nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur
secundum quam quis rogat Deum in media tribulatione constitutus, ut ei
tribuat intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consoletur
labores. Ipsa enim angustia media nox est, qua cogitur vehementer
instare. In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius
substantiae esse Trinitatem. Amicus autem veniens de via intelligitur
hominis appetitus, qui debet rationi servire: serviebat autem
consuetudini temporali: quam viam vocat propter omnia transeuntia.
Converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine
revocatur. Sed si non consoletur interius gaudium de doctrina
spirituali, qua creatoris Trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt
in homine quem premit aerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant
praecipitur abstinentia, et intus non est refectio de laetitia
doctrinae spiritualis: et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans
intellectum a domino, etiamsi homo desit per quem sapientia
praedicetur; sequitur enim et ille si perseveraverit pulsans, dico
vobis: et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter
improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet
necessarios. Comparatio est a minori: si enim amicus homo surgit de
lecto et dat, non amicitia sed taedio compulsus, quanto magis Deus
dat, qui sine taedio largissime donat quod petitur? Augustinus de
Verb. Dom. Cum autem perveneris ad tres panes, hoc est ad cibum et
intelligentiam Trinitatis, habes et unde vivas, et unde pascas. Ne
timeas, ne finias: non enim panis ille finietur, sed indigentiam tuam
finiet; disce et doce, vive et pasce. Theophylactus. Vel aliter.
Media nox finis est vitae, in quo multi ad Deum adveniunt. Amicus
autem est Angelus, qui accipit animam. Vel media nox est profundum
tentationum, in quo constitutus petit a Deo tres panes, necessitatem
scilicet corporis, animae et spiritus, per quae in tentationibus non
periclitamur. Amicus autem qui de via venit, ipse Deus est, qui in
tentationibus nos probat: cui non habet quod apponat qui in tentatione
infirmatur. Quod autem dicit et clausa est ianua, intelligendum est,
quod docet nos ante tentationes praeparatos esse; postquam vero
tentationi incidimus, praeparationis ianua clauditur, et imparati
inventi, nisi Deus adiuvet, periclitamur.
|
|