|
Augustinus de Verb. Dom. Posita similitudine, adiunxit
exhortationem dominus, et omnino stimulavit nos quaerere, petere,
pulsare, donec accipiamus quod petimus; unde dicit et ego dico vobis:
petite, et dabitur vobis. Cyrillus. Quod dicit dico vobis, vim
habet iuramenti: Deus enim non mentitur. Quandocumque autem innuit
audientibus aliquid cum iuramento, ostendit inexcusabilem nostrae fidei
parvitatem. Chrysostomus in Matthaeum. Per petitionem autem
orationem ostendit; per inquisitionem vero studium et sollicitudinem,
cum subdit quaerite, et invenietis: quae enim quaeruntur, plurima
cura indigent: quod maxime est in Deo. Plura namque sunt quae sensum
nostrum impediunt. Sicut ergo aurum perditum quaerimus, sic Deum
sollicite perquiramus. Ostendit etiam quod quamvis non aperiat illico
ianuam, tamen immorandum est; unde subdit pulsate, et aperietur
vobis: quia si quaerens immoraberis, utique recipies; ob hoc reclusum
est ostium ut faciat te pulsare: ideo non mox annuit ut exposcas.
Graecus. Vel per hoc quod dicit pulsate, forsitan insinuat petere
cum effectu: pulsat enim aliquis manu: boni autem operis signum est
manus. Vel haec tria possunt aliter distingui: virtutis enim initium
est petere notam fieri viam veritatis; secundus vero gradus est
quaerere qualiter oporteat transire per viam; tertius gradus est ut cum
virtutes attigerit, pulset ad ostium, ut intret spatiosam
cognitionem: quae omnia orando aliquis acquirit. Vel petere quidem
est orare: quaerere vero, per bona opera agere orationi condigna;
pulsare autem est orationi immorari, nec desistere. Augustinus. Non
autem nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Erubescat
humana pigritia; plus vult ille dare quam nos accipere. Ambrosius.
Qui autem promittit aliquid, spem debet afferre promissi, ut mandatis
obedientia deferatur, promissis fides; et ideo subdit omnis enim qui
petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
Origenes. Quaeret autem aliquis qualiter quidam orantes non
exaudiantur. Ad quod dicendum, quod quicumque recto tramite ad
quaerendum accedit, nil omittens ex his quae conferunt ad petitorum
obtentum, accipiet revera quod precatus est dari sibi: si quis autem
divertat a proposito debitae petitionis, cum non petat ut decet, non
petit; quo fit ut cum non recipiat, quod hic dicitur, non
falsificetur; nam et magistro dicente: quicumque veniet ad me,
assequetur disciplinarum peritiam, adire magistrum realiter accipimus,
hoc est ut ferventer et diligenter vacet documentis ipsius; unde et
Iacobus dicit: petitis et non accipitis, eo quod male petatis,
scilicet causa voluptatum vanarum. Sed dicet aliquis: immo cum aliqui
rogant pro divina notitia obtinenda et recuperatione virtutum, non
obtinent. Cui dicendum, quod non propter se bona petiverunt
accipere, sed ut commendentur per ea. Basilius. Si quis etiam ob
torporem exhibeat se desideriis, et traditor sui fiat in manus
hostium, hunc Deus nec adiuvat, nec exaudit, eo quod per peccatum
alienum se fecit a Deo. Decet ergo offerre quidem quicquid interest
sua; clamare autem ad Deum, ut adiuvet eum. Est autem divinum
subsidium implorandum non remisse, nec mente huc illucque vagante: eo
quod talis non solum non impetrabit quod petit, sed magis dominum
irritabit: nam si aliquis coram principe stans, fixum habet et
intrinsecum et extrinsecum oculum, ne forsitan puniatur: quanto magis
coram Deo attentum ac tremebundum oportet assistere? Si vero
debilitatus a peccato fixe nequis orare, quantumcumque potes te ipsum
cohibeas, ut stando coram Deo ad eum dirigas intellectum; et Deus
ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes,
ut oportet, assistere coram Deo. Si sic ergo teipsum compellis, ne
discedas donec accipias. Ideo ergo quandoque petis et non accipis,
quia perperam postulasti, vel infideliter, vel leviter, vel non
conferentia tibi, vel destitisti. Saepius autem quidam obviant
dicentes: quare oramus? An ignorat Deus quibus opus est nobis?
Novit quippe, et omnia spiritualia uberius dat nobis et antequam
postulemus; sed opera virtutis et regnum caelorum oportet prius
optare, optantem vero quaerere, ingerentem per fidem et patientiam
quicquid interest sua, in nullo delicto redargutum a propria
conscientia. Ambrosius. Ergo praeceptivus locus frequenter orandi
spes est impetrandi. Ratio autem persuadendi prius fuit in praecepto,
postea fit in exemplo; quod ostendit subdens quis autem ex vobis patrem
petit panem, numquid lapidem dabit illi? Cyrillus. In quo instruit
nos salvator quiddam necessarium: frequenter enim inconsulto,
voluptatum impetu, irruimus ad perniciosa desideria. Cum igitur
aliquid talium a Deo petimus, nequaquam impetrabimus: ad quod
ostendendum utitur patenti exemplo ex his quae penes nos sunt: cum enim
filius tuus petit panem, gratanter propinas, quia cibum petit
opportunum; quando vero sensus penuria lapidem poscit ut comedat, non
affers ei, sed potius prohibes eum a nocivo desiderio: ut sit sensus:
quis autem ex vobis patrem petit panem, quem scilicet pater dat,
numquid lapidem dabit illi? Scilicet si petierit. Eadem quoque ratio
est in serpente et pisce, de quo subdit aut piscem; numquid pro pisce
serpentem dabit illi? Et similiter in ovo et scorpione, de quo subdit
aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Origenes.
Tu tamen attende, si panis quidem est animae cibus in cognitione,
sine quo non contingit salvari: puta perspicax ratio vitae debitae:
piscis autem est amor disciplinae; puta mundi constitutionem
agnoscere, elementorum effectum, et quaecumque consequenter disserit
sapientia. Itaque nec vice panis Deus propinat lapidem, quem volebat
Diabolus a Christo manducari; nec vice piscis serpentem, quem
comedunt Aethiopes, indigni pisces comedere; nec similiter dat vice
nutritivi et utilis, non comestibilia et nociva: quod refertur ad
scorpionem et ovum. Augustinus de quaest. Evang. Vel potius
intelligitur caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut
sine illa cetera nihil sint, sicut sine pane mensa est inops: cui
contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem
intelligitur fides invisibilium vel propter aquam Baptismi, vel quia
de invisibilibus locis capitur. Quod etiam fides huius mundi fluctibus
circumiactata non frangitur, recte pisci comparatur; cui contrarium
posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male
suadendo praeseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum
est fetus perfectus, sed fovendo speratur; cui contrarium posuit
scorpionem, cuius aculeus venenatus retro timendus est, sicut
contrarium spei est retrospicere, cum spes futurorum in illa quae ante
sunt se extendat. Augustinus de Verb. Dom. Quanta tibi loquitur
mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias? O munde
immunde, quid strepis, quid avertere conaris? Tenere vis periens;
quid faceres si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus
alimenta mentiris? Cyrillus. Ex praemisso autem exemplo concludit si
ergo vos, cum sitis mali, idest cum mentem susceptivam pravitatis
geratis, non autem uniformem et fixam in bono, sicut Deus. Beda.
Vel malos vocat saeculi amatores, qui dant illa quae secundum sensum
suum iudicant bona; quae etiam in sua natura sunt bona, et ad usum
infirmae vitae pertinent; unde subdit nostis bona data dare filiis
vestris. Apostoli etiam, qui merito electionis bonitatem humani
generis excesserant, supernae bonitatis respectu, mali esse dicuntur:
quia nihil per semetipsum bonum, nisi deitas sola. Quod vero subditur
quanto magis pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?
Pro quo Matthaeus posuit: dabit bona petentibus se, ostendit
spiritum sanctum plenitudinem donorum Dei: quia omnes utilitates quae
ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant.
Athanasius. Nisi autem spiritus sanctus esset de substantia Dei,
qui solus est bonus, nequaquam hic appellaretur bonus, quando dominus
renuit dici bonus in eo quod homo factus est. Augustinus de Verb.
Dom. Ergo, avare, quid quaeris? Aut si aliud petas, quid tibi
sufficiat, cui Deus non sufficit?
|
|