|
Glossa. Promiserat dominus quod spiritus bonus daretur orantibus:
cuius quidem beneficium subsequenti miraculo demonstrat; unde dicitur
et erat Iesus eiciens Daemonium, et illud erat mutum.
Theophylactus. Cophos, quem Latini interpretantur mutum, apud
Graecos frequenter dicitur qui non loquitur; dicitur etiam et qui non
audit; sed magis proprie qui nec audit nec loquitur. Qui autem a
nativitate non audivit, ex necessitate non loquitur: ea enim loquimur
quae per auditum loqui docemur. Si quis tamen ex aliqua passione
superveniente auditum amiserit, hunc nihil prohibet loqui. Qui autem
domino oblatus fuit, et mutus erat lingua et surdus auditu. Titus.
Mutum autem vel surdum dicit Daemonium quod hanc ingerit passionem,
quod non audiatur divinum verbum. Nam Daemones auferentes aptitudinem
humani affectus, obtundunt animae nostrae auditum. Idcirco venit
Christus ut eiciat Daemonium, et audiamus verbum veritatis; unum
enim sanavit, ut universalem praegustationem faciat humanae salutis;
unde sequitur et cum eiecisset Daemonium, locutus est mutus.
Remigius. Daemoniacus autem iste apud Matthaeum non solum mutus,
sed et caecus fuisse narratur. Tria igitur signa simul in uno homine
perpetrata sunt. Caecus videt, mutus loquitur, possessus a Daemone
liberatur quod quotidie completur in conversione credentium, ut,
expulso primum Daemone, fidei lumen aspiciant; deinde ad laudes Dei
tacentia prius ora laxentur. Cyrillus. Hoc autem miraculo peracto,
extollebat eum multitudo praeconiis, et gloria quae Deum decet; unde
sequitur et admiratae sunt turbae. Beda. Turbis autem, quae minus
eruditae videbantur, domini semper facta mirantibus, Scribae et
Pharisaei vel negare, vel sinistra interpretatione pervertere
laborabant; quasi non divinitatis, sed immundi spiritus opera
fuissent; unde sequitur quidam autem ex eis dixerunt: in Beelzebub
principe Daemoniorum eicit Daemonia. Beelzebub Deus erat Accaron:
nam Beel quidem ipse Baal, zebub autem musca vocatur. Dicit autem
Beelzebub, quasi vir muscarum; ex cuius spurcissimo ritu principem
Daemoniorum cognominabant. Cyrillus. Alii vero paribus stimulati
livoris aculeis, petebant ab eo caeleste videre portentum; unde
sequitur alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo: quasi
dicerent: quamvis ab homine Daemonium eieceris, non tamen hoc est
divinae operationis argumentum: nondum enim vidimus aliquid prioribus
simile miraculis: Moyses enim transduxit populum per medium maris,
Iosue vero successor eius solem retardavit in Gabaon; tu vero nihil
horum ostendisti. Quaerere enim prodigia de caelo innuit, quod
huiusmodi cogitationibus tunc temporis afficiebantur erga Christum.
|
|