|
Chrysostomus in Matthaeum. Cum Pharisaeorum suspicio irrationabilis
esset, metu multitudinis non audebant eam divulgare, sed in animo suo
eam vertebant; unde dicitur ipse autem ut vidit cogitationes eorum,
dixit eis: omne regnum in se divisum desolabitur, et domus supra domum
cadet. Beda. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit; ut vel sic
compellerentur credere potentiae eius, quae cordis videbat occulta.
Chrysostomus. Non autem respondebat ex Scripturis, quia non
attendebant, falso eas exponentes; sed ex his respondet quae
communiter accidunt. Domus enim et civitas si fuerit divisa,
velociter dissipatur, et etiam regnum, quo nihil est validius: firmat
enim regna et domos subditorum concordia. Si ergo, inquit, ego per
Daemonem Daemonia eicio, dissensio inter eos est, et perit virtus
eorum; unde subdit si autem et Satanas in seipsum divisus est,
quomodo stabit regnum eius, quia dicitis me in Beelzebub eicere
Daemonia? Non enim Satanas sibiipsi repugnat, nec suis satellitibus
nocet, sed potius statuit regnum suum. Restat ergo quod divina
virtute conteram Satanam. Ambrosius. In hoc etiam ostendit regnum
suum individuum esse, atque perpetuum: et ideo qui non in Christo
spem gerunt, sed in principe Daemoniorum eicere Daemones opinantur,
eos regni negat esse perpetui, quod spectat etiam ad populum
Iudaeorum. Quomodo enim potest regnum Iudaeorum esse perpetuum,
quando a legis populo Iesus negatur, qui ex lege debetur? Ita ex
parte se fides Iudaicae plebis impugnat, impugnando dividitur,
dividendo dissolvitur; et ideo regnum Ecclesiae manebit aeternum,
quia individua fides corpus est unum. Beda. Regnum etiam patris et
filii et spiritus sancti non est divisum, quod est aeterna stabilitate
mansurum. Desistant igitur Ariani iuniorem patre filium, filio vero
spiritum sanctum dicere: quia quorum unum est regnum, horum est et una
maiestas. Chrysostomus in Matthaeum. Haec est prima solutio;
secunda vero, quae est de discipulis, quam ponit subdens si autem ego
in Beelzebub eicio Daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Non
dicit: discipuli mei, sed filii vestri, volens eorum permulcere
furorem. Cyrillus. Iudaei namque, et a Iudaeis, secundum carnem,
exorti sunt Christi discipuli: qui potestatem in spiritus immundos
adepti erant a Christo, et oppressos ab eis in nomine Christi
liberabant. Cum ergo filii vestri Satanam in nomine meo conterunt,
quomodo non habet multam amentiam, dicere me a Beelzebub virtutem
habere? Damnabimini igitur ex fide natorum vestrorum; unde subditur
ideo ipsi iudices vestri erunt. Chrysostomus. Quoniam enim ex vobis
emanantes mihi obediunt, liquet quod condemnabunt operantes contraria.
Beda. Vel aliter. Filios Iudaeorum exorcistas gentis illius
significat, qui ad invocationem Dei eiciebant Daemones; quasi
dicat: si expulsio Daemonum in filiis vestris Deo, non Daemonibus
deputatur: quare in me idem opus non eamdem habeat causam? Ergo ipsi
vestri iudices erunt, non potestate, sed operatione, dum illi
expulsionem Daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principi
Daemoniorum. Cyrillus. Postquam ergo quod dicitis, calumniae notam
habet, manifestum est quod in spiritu Dei eicio Daemonia; unde
subdit porro si in digito Dei eicio Daemonia, profecto pervenit in
vos regnum Dei. Augustinus de Cons. Evang. Quod Lucas digitum
Dei dicit, ubi Matthaeus dixit spiritum, ab eadem sententia non
recedit; quin potius et aliquid docet, ut noverimus quemadmodum
intelligamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei.
Augustinus de quaest. Evang. Dicitur autem spiritus sanctus digitus
Dei, propter partitionem donorum, quae in eo dantur unicuique
propria, sive hominum, sive Angelorum; in nullis enim membris
nostris magis apparet partitio quam in digitis. Cyrillus. Vel
spiritus sanctus dicitur digitus Dei: filius enim manus et brachium
patris dictus est: operatur enim pater cuncta per eum. Sicut igitur
digitus non est alienus a manu, sed ei naturaliter insitus; sic
spiritus sanctus consubstantialiter connexus est filio, et per eum
omnia filius operatur. Ambrosius. Nec tamen tibi membrorum
compactione nostrorum portio quaedam videatur facienda virtutis;
individuae enim rei non potest esse divisio; et ideo ad formam
unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio
est. Athanasius contra Arianos. Ad praesens autem non renuit
dominus gratia suae humanitatis dicere se minorem spiritu sancto,
dicens se in eo Daemones eicere, quasi non sufficiente humana natura
ad Daemonum expulsionem, nisi virtute spiritus sancti. Cyrillus.
Et ideo convenienter dicitur pervenit in vos regnum Dei; idest, si
ego, homo existens, in spiritu divino eicio Daemones, ditata est
humana natura in me, et advenit regnum Dei. Chrysostomus in
Matthaeum. Dicit autem super vos, ut eos attraheret; quasi dicat:
si vobis adveniunt prospera, cur vestra bona fastiditis? Ambrosius.
Simul ostendit etiam imperialem quamdam esse spiritus sancti
potestatem, in quo regnum est Dei: nos quoque, in quibus habitat
spiritus, esse regalem domum. Titus. Vel dicit pervenit in vos
regnum Dei, ut intelligatur, pervenit contra vos, non pro vobis:
horrendus enim est perfidis Christi secundus adventus.
|
|