|
Cyrillus. Quia necessarium erat per multas considerationes
detrahentium retractare sermonem, utitur nunc exemplo manifestissimo,
quod demonstrat volentibus intueri, quod principem huius saeculi
virtute sibi insita vicit, dicens cum fortis armatus custodit atrium
suum, in pace sunt ea quae possidet. Chrysostomus in Matthaeum.
Fortem vocat Diabolum, non quia naturaliter huiusmodi sit, sed
innuens antiquam eius tyrannidem, quam pusillanimitas nostra causavit.
Cyrillus. Erat enim ante salvatoris adventum violentia multa,
rapiens alienos greges, scilicet Dei, et quasi ad proprium ducens
ovile. Theophylactus. Arma autem eius sunt omnes species
peccatorum, in quibus confidens invaluit contra homines. Beda.
Atrium vero illius mundum vocat, qui in maligno positus est, in quo
usque ad salvatoris adventum potiebatur imperio; quia in cordibus
infidelium sine ulla contradictione quiescebat, sed fortiori potentia
Christus victor, omnes homines liberando, ipsum eiecit; unde
subditur si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma
eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Cyrillus. Postquam enim Dei summi verbum, totius fortitudinis
dator, et dominus virtutum, factum est homo, invasit illum, et arma
eius abstulit. Beda. Sunt ergo arma eius astutiae dolique nequitiae
spiritualis; spolia vero eius ipsi homines sunt ab eo decepti.
Cyrillus. Nam qui dudum irretiti fuerant ab eo Iudaei in divinam
ignorantiam et errorem, evocati sunt per sanctos apostolos ad notitiam
veritatis, et oblati sunt Deo patri per fidem adhibitam filio.
Basilius. Distribuit etiam spolia, exhibens fideles custodias
Angelorum ad hominum salutem. Beda. Victor etiam Christus spolia
distribuit, quod est insigne triumphantis: quia captivam ducens
captivitatem, dedit dona hominibus: quosdam quidem apostolos, alios
Evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores.
Chrysostomus. Deinde ponitur quarta solutio, cum subditur qui non
est mecum, adversum me est; quasi dicat: ego volo homines offerre
Deo, Satanas autem contrarium. Qualiter ergo qui mihi non
cooperatur, sed dissipat quae mea sunt, tam mihi consentaneus fieret
ut una mecum eiceret Daemones? Sequitur et qui non colligit mecum,
dispergit. Cyrillus. Quasi dicat: ego veni ut filios Dei ab eo
dispersos congregem; at ipse Satanas, cum mecum non sit, quae
collegi et salvavi, tentat dispergere. Qualiter ergo qui meis
dispensationibus refragatur, virtutem mihi ministrat? Chrysostomus.
At si qui non cooperatur, adversarius est, multo magis qui obstat.
Videtur tamen mihi et Iudaeos ad praesens sub aenigmate tangere,
ordinans eos cum Diabolo: nam et ipsi agebant contra eum, et
dispergebant quos congregabat.
|
|