|
Cyrillus. Post praemissa ostendit dominus unde contigit populo
Iudaeorum ut ad huiusmodi opiniones laberentur de Christo, dicens cum
immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa,
quaerens requiem. Quod enim hoc exemplum ad Iudaeos spectet,
Matthaeus expressit dicens: sic erit et generationi huic pessimae.
Quamdiu enim erant in Aegypto viventes ritu Aegyptiorum, inhabitabat
in eis spiritus malignus, qui expulsus est ab eis, quando mactaverunt
agnum in figura Christi, et liniti sunt eius sanguine, et sic
evitaverunt destructorem. Ambrosius. Itaque in uno homine totius
populi Iudaici comparatio est, a quo per legem spiritus immundus
exierat. Sed quia in gentibus, quorum corda prius arida erant, sed
postmodum per Baptisma rore spiritus humescebant, propter fidem
Christi requiem Diabolus invenire non potuit (immundis enim
spiritibus Christus incendium est): ideo regressus est ad plebem
Iudaeorum; unde sequitur et non inveniens, dicit: revertar in domum
meam unde exivi. Origenes. Idest ad eos qui sunt ex Israel: quos
vidit nihil divinum in se continentes, sed desertos et vacantes
habitationi eius; unde sequitur et cum venerit, invenit eam scopis
mundatam. Ambrosius. Forensi enim et perfunctoria specie compta
animo manet interiore pollutior: neque enim sacri fontis irriguo aut
abluebat aut restinguebat ardorem: meritoque ad eam spiritus redibat
immundus, adducens secum septem spiritus nequiores; unde sequitur et
tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se; et
ingressi habitant ibi: quoniam scilicet in hebdomada legis et octavae
mysterium commisit. Itaque, ut nobis multiplicatur septiformis
spiritus gratia; ita illis immundorum spirituum omnis cumulatur
iniuria: universitas enim hoc numero aliquoties comprehenditur.
Chrysostomus in Matthaeum. Incolunt autem animas Iudaeorum
Daemones peiores prioribus: nam tunc temporis in prophetas
saeviebant, nunc vero ipsi domino prophetarum iniuriantur; atque ideo
a Vespasiano et Tito peiora passi fuerunt quam in Aegypto et in
Babylone; unde sequitur et fiunt novissima hominis illius peiora
prioribus. Tunc etiam aderat eis divina provisio et gratia spiritus
sancti; nunc vero etiam hac cura privantur; propter quod virtutis
maior penuria nunc, et aerumna intensior, et Daemonum exactio
saevior. Cyrillus. Sunt etiam novissima peiora prioribus, secundum
illud apostolicum: melius erat eis veritatis viam non cognoscere, quam
post agnitam retroire. Beda. Potest etiam hoc accipi de haeretico
quolibet vel schismatico, vel etiam malo Catholico, de quo, tempore
Baptismatis, spiritus exierat immundus, locaque inaquosa peragrat;
idest, corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata
sunt, callidus insidiator explorat, si quos ibi nequitiae suae gressus
figere possit. Dicit autem revertar in domum meam unde exivi: in quo
timendum est ne culpa, quam in nobis extinctam credebamus, per
incuriam nos vacantes opprimat. Invenit autem eam scopis mundatam,
hoc est gratia Baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla
boni operis industria cumulatam. Per septem autem malos spiritus,
quos assumit, universa vitia designat. Nequiores autem dicuntur,
quia non solum habebit illa septem vitia quae septem spiritualibus sunt
contraria virtutibus, sed etiam per hypocrisim ipsas se virtutes habere
simulabit. Chrysostomus in Matthaeum. Non solum autem illis, sed
et nobis fore dicta accipiamus quae sequuntur et erunt novissima hominis
illius peiora prioribus: quia si illustrati et a pristinis malis
remoti, denuo redimus ad eamdem nequitiam, gravior deinceps erit poena
sequentium peccatorum. Beda. Posset etiam simpliciter intelligi,
dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adiunxisse,
quod scilicet ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata
gravioribus sordibus contaminare festinet.
|
|