|
Beda. Scribis et Pharisaeis dominum tentantibus, simul et
blasphemantibus, incarnationem eius magna fiducia quaedam mulier
confitetur; unde sequitur factum est autem cum haec diceret, extollens
vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: beatus venter qui te
portavit, et ubera quae suxisti: ubi et praesentium calumniam, et
futurorum confundit haereticorum perfidiam; nam sicut tunc Iudaei,
sancti spiritus opera blasphemando, verum Dei filium negabant; sic
haeretici postea negando Mariam semper virginem, spiritus sancti
cooperante virtute, nascituro unigenito Deo carnis suae materiam
ministrasse, verum consubstantialemque patri filium hominis fateri non
debere dixerunt. Sed si caro verbi Dei secundum carnem nascentis, a
carne virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eum
portasset, et ubera quae lactassent, beatificantur. Qua vero
consequentia eius lacte credatur nutritus ex cuius semine negatur
conceptus, cum ex unius et eiusdem fontis origine, secundum physicos,
uterque liquor manare perhibetur? Non autem tantummodo eam quae verbum
Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem verbum
spiritualiter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in
suo, vel in proximorum corde parere et quasi alere studuerint, asserit
esse beatos; sequitur enim at ille dixit: quinimmo beati qui audiunt
verbum Dei, et custodiunt illud. Chrysostomus in Matthaeum. Non
fuit hoc responsum repudiantis matrem, sed ostendentis quod nihil ei
partus profuisset, nisi valde bona et fidelis fuisset. Ceterum si
Mariae non proderat sine virtutibus animae Christum ab ea ortum
traxisse: multo magis nobis sive patrem, sive fratrem, sive filium
virtuosum habeamus, nos autem absistamus ab illius virtute, nequaquam
hoc prodesse valebit. Beda. Eadem autem Dei genitrix et inde quidem
beata, quia verbi incarnandi ministra est facta temporalis; sed inde
multo beatior, quia eiusdem semper amandi custos manebat aeterna. Hac
etiam sententia sapientes Iudaeorum percutit, qui verbum Dei non
audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant.
|
|