|
Beda. Duplici dominus fuerat quaestione pulsatus. Quidam enim
calumniabantur eum in Beelzebub eiecisse Daemonia, quibus hactenus
est responsum; et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo,
quibus ab hinc respondere incipit; unde sequitur turbis autem
concurrentibus, coepit dicere: generatio haec, generatio nequam est.
Ambrosius. Ut scias synagogae populum deformari, ubi Ecclesiae
beatitudo laudatur. Sicut autem fuit Ionas signum Ninivitis, ita
erit et filius hominis Iudaeis; unde subditur signum quaerit; et
signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Basilius.
Signum est res in propatulo posita, alicuius occulti continens in se
declarationem; sicut Ionae signum descensum ad Inferos ac iterum
ascensum Christi, et resurrectionem a mortuis repraesentat; unde
subditur nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita et filius hominis
generationi isti. Beda. Signum eis tribuit, non de caelo, quia
indigni erant videre; sed de profundo Inferni: signum scilicet
incarnationis, non divinitatis; passionis, non glorificationis.
Ambrosius. Ut autem Ionae typus signum dominicae passionis est, ita
etiam gravium, quae Iudaei commiserunt, testificatio peccatorum est.
Simul advertere licet et maiestatis oraculum, et pietatis iudicium:
namque Ninivitarum exemplo et denuntiatur supplicium, et remedium
demonstratur; unde etiam debent Iudaei non desperare indulgentiam, si
velint agere poenitentiam. Theophylactus. Sed Ionas post exitum
suum a ventre ceti, sua praedicatione Ninivitas convertit; Christo
vero resurgenti Iudaeorum generatio non credidit: unde praeiudicium
fuit eis; de quo praeiudicio subdit duplex exemplum, cum dicitur
regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et
condemnabit illos. Beda. Non utique potestate iudicii, sed
comparatione facti melioris; unde sequitur quia venit a finibus terrae
audire sapientiam Salomonis: et ecce plusquam Salomon hic. Hic in
isto loco non pronomen est, sed adverbium loci, et significat:
idest, in praesentiarum inter vos conversatur qui incomparabiliter est
Salomone praestantior. Cyrillus. Non autem dixit: maior Salomone
ego sum; ut persuadeat nobis humiliari, etsi fecundi sumus
spiritualium gratiarum; quasi dicat: festinavit ad audiendum
Salomonem mulier barbara, per tam longum iter auditura scientiam
visibilium animantium, et vires herbarum; vos autem cum assistatis et
audiatis de invisibilibus et caelestibus ipsam sapientiam vos
instruentem, et verba signis et operibus comprobantem; alienamini
contra verbum, et miracula insensibiliter praeteritis. Beda. Si
autem regina Austri, quae electa esse non dubitatur, surget in
iudicio cum reprobis, ostenditur una cunctorum, bonorum scilicet
malorumque, resurrectio mortalium; et hoc non iuxta fabulas Iudaeorum
mille annis ante iudicium, sed in ipso esse futura iudicio.
Ambrosius. In hoc quoque Iudaeorum plebem damnans, Ecclesiae
mysterium vehementer exprimit, quae in regina Austri per studium
percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur, ut
pacifici Salomonis verba cognoscat: regina plane, cuius regnum est
indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus
assurgens. Gregorius Nyssenus. Sicut autem illa regina erat
Aethiopum, et longe distans; sic in principio nigra erat Ecclesia
gentium, et multum distabat a veri Dei notitia; at ubi pacificus
Christus emicuit, tunc, caecutientibus Iudaeis, accedunt gentiles,
offeruntque Christo pietatis aromata, et aurum divinae notitiae, et
gemmas, obedientiam scilicet praeceptorum. Theophylactus. Vel quia
Auster laudatur in Scriptura, sicut calidus et vivificans. Anima
igitur regnans in Austro, idest in spirituali conversatione, venit
audire sapientiam Salomonis regis pacifici domini Dei nostri; idest,
in contemplationem erigitur, ad quam nullus perveniet, nisi regnet in
bona vita. Ponit autem consequenter exemplum de Ninivitis, dicens
viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt
illam. Chrysostomus super Matthaeum. Condemnationis iudicium ex
similibus vel dissimilibus fit: ex similibus quidem sicut in parabola
de decem virginibus; ex dissimilibus autem, sicut cum Ninivitae
condemnant eos qui erant tempore Christi, ut sic fiat condemnatio
clarior: nam illi quidem barbari, hi vero Iudaei; hi refecti
propheticis documentis, illi numquam acceperant auditum divinum: illuc
ivit servus, huc dominus; ille eversionem praedicabat, iste regnum
caelorum annuntiat. Notum est ergo cuilibet quod Iudaeos decebat
potius credere; accidit autem contrarium; unde subdit quia
poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plusquam Ionas
hic. Ambrosius. Secundum mysterium autem, ex duobus constat
Ecclesia: ut aut peccare nesciat, quod scilicet pertinet ad Austri
reginam; aut peccare desinat, quod scilicet pertinet ad Ninivitas
poenitentiam agentes. Poenitentia enim delictum abolet, sapientia
cavet. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem Lucas narrat eo loco
quidem quo Matthaeus, sed aliquanto dispari ordine. Quis autem non
videat superfluo quaeri quo illa ordine dominus dixerit; cum et hoc
discere debeamus per Evangelistarum excellentissimam auctoritatem, non
esse mendacium, si quisque non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit
quo ille a quo processit, cum ipsius ordinis nihil intersit ad rem,
sive ita sit, sive ita?
|
|