|
Theophylactus. Pharisaei quidem conabantur Iesum capere in sermone,
ut populos ab eo abducerent; hoc autem in contrarium vertitur: magis
enim adibant populi per millenarios congregati, adeo cupientes haerere
Christo ut se invicem comprimerent: tam validum quid est veritas, et
dolus imbecillis ubique; unde dicitur multis autem turbis
circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad
discipulos suos: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est
hypocrisis. Gregorius. Quia enim cavillatores erant, ob hoc
Christus ab eis sibi cavere admonebat discipulos. Gregorius
Nazianzenus. Est autem, quando fermentum laudatur, tamquam
efficiens panem vitalem; est autem quando vituperatur, significans
vetustam et acidam malitiam. Theophylactus. Vocat igitur fermentum
hypocrisim tamquam alterantem et corrumpentem intentiones hominum,
quibus se ingesserit: nihil enim sic alterat mores ut hypocrisis.
Beda. Nam sicut modicum fermentum totam farinae massam corrumpit,
sic simulatio animum tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.
Ambrosius. Pulcherrimum autem locum tenendae simplicitatis et
aemulandae fidei salvator intexuit, ne Iudaicae more perfidiae, alia
promamus in affectu, alia voce simulemus; cum ultimo tempore occulta
cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae mentis
aperitura videantur; unde subditur nihil autem opertum est quod non
reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Origenes. Aut ergo
de illo tempore hoc dicit quando iudicabit Deus occulta hominum; aut
id dicit, quia quantumcumque conetur aliquis occultare bona aliorum
infamiis, bonum naturaliter latere non potest. Chrysostomus in
Matth. Quasi dicat discipulis: quamvis nunc quidam vocent vos
seductores et magos, deteget omnia tempus, et arguet eorum calumniam,
et vestram declarabit virtutem: unde quaecumque vobis in parvo angulo
Palaestinae locutus sum, haec audacter et fronte detecta et qualibet
sublata formidine toti orbi praedicate; et ideo subdit quoniam quae in
tenebris dixistis, in lumine dicentur; et quod in aure locuti estis et
in cubiculis, praedicabitur in tectis. Beda. Vel hoc dicit, quia
quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras locuti vel
passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem Ecclesia, lectis
eorum actibus publice praedicantur. Sane quod dicit praedicabitur in
tectis, iuxta morem provinciae Palaestinae loquitur, ubi solent in
tectis residere: non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed
plano schemate faciunt aequalia. Ergo dicit praedicabitur in tectis:
idest cunctis audientibus palam dicetur. Theophylactus. Vel hoc
proponitur Pharisaeis, quasi dicat: o Pharisaei, quae in tenebris
dixistis, idest quod in opacis cordibus vestris tentare me conamini,
in lumine dicentur: ego enim sum lux, et in me luce notum fiet
quicquid vestra machinatur caligo; et quod in aure locuti estis et in
cubiculis, idest quicquid mutuis susurris vestris auribus
instillastis, praedicabitur in tectis; idest, ita mihi fuit audibile
ac si in tectis praedicatum fuisset. Hic etiam intelligere potes quod
lux sit Evangelium, tecta vero altae apostolorum animae. Quotquot
vero consiliati sunt Pharisaei, divulgata sunt postmodum, et audita
in Evangelii luce, flante magno praecone spiritu sancto super
apostolorum animas.
|
|