|
Theophylactus. Postquam suum discipulum modestum statuit dominus,
spolians eum qualibet vitae cura et elevatione, iam nunc ad
ministrandum inducit, dicens sint lumbi vestri praecincti, idest
semper proclives ad exequenda opera domini vestri; et lucernae
ardentes, idest, non ducatis vitam in tenebris, sed adsit vobis lux
rationis, ostendens vobis agenda et fugienda: est enim hic mundus
nox. Cincti vero lumbos sunt qui practicam exequuntur; nam talis est
ministrantium habitus, quibus oportet adesse et lucernas ardentes,
idest discretionis donum: ut valeat dignoscere practicus non solum quid
oporteat agere, sed et quomodo: alioquin in praecipitium superbiae
homines ruunt. Notandum autem quod primo iubet lumbos praecingi,
secundo lucernas ardere: nam primo quidem est operatio, deinde
speculatio, quae est illustratio mentis. Ideo studeamus exercere
virtutes, ut duas lucernas habeamus ardentes, scilicet conceptum
mentis iugiter in anima emicantem, quo nos illustramur, et doctrinam,
qua ceteros illuminamus. Maximus. Vel lucernas accensas docet habere
per orationem et contemplationem, et spiritualem dilectionem.
Cyrillus. Vel subcingi significat agilitatem et promptitudinem ad
sustinenda mala intuitu divini amoris; lucernae autem accensio
significat, ut non patiamur aliquos in tenebris ignorantiae vivere.
Gregorius in Evang. Vel aliter. Lumbos praecingimus cum carnis
luxuriam per continentiam coarctamus: viris enim luxuria in lumbis
est, feminis in umbilico. A principali igitur sexu lumborum nomine
luxuria designatur. Sed quia minus est mala non agere, nisi etiam
quisque studeat bonis operibus insudare, additur et lucernae ardentes;
quas in manibus tenemus cum per bona opera, proximis nostris lucis
exempla monstramus. Augustinus de quaest. Evang. Vel docet et
lumbos praecingere propter continentiam ab amore rerum saecularium, et
lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione
fiat. Gregorius. Sed si utrumque horum agitur, restat ut quisquis
ille est, totam spem suam in redemptoris sui adventu constituat; unde
subditur et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando
revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe dominus abiit, quia ascendens
in caelum supernam sibi multitudinem Angelorum novus homo copulavit.
Theophylactus. Quotidie etiam in caelis desponsat sanctorum animas,
quas ei Paulus vel alius similis offert virginem castam. Redit autem
a nuptiis celebratis in caelis, forsan quidem universaliter in
consummatione totius mundi, quando veniet de caelo in gloria patris;
forsan etiam singulis horis astans inopinate particulari uniuscuiusque
consummationi. Cyrillus. Considera etiam, quod a nuptiis quasi a
solemnitate venit, in qua semper existit divinitas: nihil enim potest
incorruptibili naturae inferre tristitiam. Gregorius Nyssenus. Vel
aliter. Consummatis nuptiis, et desponsata sibi Ecclesia, et
admissa ea in thalamum secretorum, praestolabantur Angeli reditum
regis ad naturalem beatitudinem; quibus similem fieri decet nostram
vitam; ut sicut illi sine malitia conversantes parati fuerint dominicum
regressum recipere; sic et nos vigilantes ad obedientiam promptos nos
faciamus cum advenerit pulsans; sequitur enim ut cum venerit et
pulsaverit, confestim aperiant illi. Gregorius in Evang. Venit
quippe cum ad iudicium properat; pulsat vero cum iam per aegritudinis
molestiam esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si
hunc cum amore suscipimus. Aperire enim iudici pulsanti non vult, qui
exire de corpore trepidat, et eum quem contempsisse se meminit, videre
iudicem formidat: qui autem de sua spe et operatione securus est,
pulsanti confestim aperit: quia cum tempus propinquae mortis
agnoverit, de gloria retributionis hilarescit unde subditur beati servi
illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad
aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; qui servat operando
quod credit; qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit.
Gregorius Nyssenus. Propter hanc igitur vigiliam observandam supra
dominus monuit, ut sint lumbi praecincti, et lucernae ardentes: lumen
enim oppositum oculis pellit somnolentiam oculorum, lumbi etiam cingulo
perstricti reddunt corpus insusceptibile somni; nam qui praecinctus est
castitate, et pura conscientia illustratus, perseverat insomnis.
Cyrillus. Cum igitur dominus veniens suos insomnes invenerit, et
praecinctos, cor illuminatum habentes, tunc eos promulgabit beatos;
sequitur enim amen dico vobis, quia praecinget se: ex quo percipimus
quod similia nobis retribuet, dum cum succinctis se praecinget.
Origenes. Erit enim praecinctus iustitia circa lumbos suos, secundum
Isaiam. Gregorius. Per quam praecingit se, idest ad retributionem
se praeparat. Theophylactus. Vel praecinget se in eo quod non totam
ubertatem bonorum largitur, sed hanc cohibet secundum certam mensuram.
Quis enim Deum capere potest quantus est? Unde Seraphim velari
dicuntur propter excellentiam divini splendoris. Sequitur et faciet
illos discumbere, idest omnino requiescere: sicut enim discumbens
totum corpus facit quiescere, sic in futuro adventu sancti totaliter
requiescent. Hic enim non habuerunt requiem corporis, illic vero
simul cum animabus spiritualia corpora incorruptionem sortita, plena
gaudebunt quiete. Cyrillus. Faciet igitur illos discumbere, quasi
fessos refocillans, apponens spirituales delicias, et statuens
dapsilem donorum suorum mensam. Dionysius ad Titum. Discubitum enim
opinamur quietem a multis laboribus, et vitam sine laesione, et
conversationem divinam in lumine et regione viventium; universo sancto
affectu adimpletam et copiosam donationem omnium donorum, secundum quam
laetitia adimplentur; hoc est enim quod Iesus faciet eos recumbere,
dans eis perpetuam quietem, et distribuens eis bonorum multitudinem;
unde sequitur et transiens ministrabit illis. Theophylactus. Quasi
vicem aequalem eis reddens, ut sicut ipsi ministraverunt ei, ita et
ipse eis ministret. Gregorius in Evang. Transiens vero dictum est
cum de iudicio ad regnum redit. Vel dominus nobis post iudicium
transit, qui ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem
nos elevat. Cyrillus. Novit autem dominus lubricum fragilitatis
humanae ad peccandum; sed quoniam bonus est, desperare non sinit, sed
magis miseretur, et dat nobis poenitentiam in salutis antidotum; et
ideo subdit et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia
venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Dividunt enim
excubantes in moeniis civitatum, et hostium servantes aggressus,
noctem in tres aut quatuor vigilias. Gregorius. Prima ergo vigilia
primaevum tempus est vitae nostrae, idest pueritia; secunda,
adolescentia vel iuventus; tertia autem senectus accipitur. Qui ergo
vigilare in prima vigilia noluit, custodiat in secunda: et qui in
secunda noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat: ut qui converti
in pueritia neglexit, saltem in tempore iuventutis vel in senectute
resipiscat. Cyrillus. De prima tamen vigilia mentionem non facit,
quia pueritia non punitur a Deo, sed veniam meretur. Secunda vero et
tertia aetas, debet obedientiam Deo, et vitam honestam ducere ad
voluntatem ipsius. Graecus. Vel ad primam vigiliam pertinent
diligentius viventes, quasi primum gradum sortiti; ad secundam vero
mediae conversationis mensuram tenentes; ad tertiam vero qui sunt infra
hos; et idem de quarta putandum est, et, si contingat, de quinta:
diversae enim sunt conversationum mensurae, et bonus remunerator
metitur unicuique quod dignum est. Theophylactus. Vel quia vigiliae
sunt horae noctis provocantes soporem hominibus, intelligas etiam in
vita nostra esse quasdam horas quae faciunt nos beatos, si insomnes
reperti fuerimus. Rapuit tibi aliquis facultates, defuncti sunt tibi
filii, accusatus es: sed si in his temporibus non feceris contra Dei
mandata quidquam, vigilantem te inveniet in secunda et tertia vigilia,
idest in tempore malo perniciosum somnum animabus lentis inferente.
Gregorius. Ad excutiendam vero nostrae mentis desidiam, etiam
exteriora damna per similitudinem ad medium deducuntur; nam subditur
hoc autem scitote: quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur
veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Theophylactus. Quidam hunc furem intelligunt esse Diabolum, domum
animam, patremfamilias hominem: non tamen videtur haec acceptio
consonare sequentibus: adventus enim domini comparatur huic furi
tamquam ex inopinato proveniens, secundum illud apostoli: dies domini
sicut fur, ita in nocte veniet; unde et hic subditur et vos estote
parati: quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Gregorius in
Evang. Vel aliter. Nesciente patrefamilias, fur domum perfodit:
quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis
nostrae habitaculum irrumpit; furi autem resisteret si vigilaret: quia
adventum iudicis, qui occulte animam capit, praecavens, ei poenitendo
occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam dominus
idcirco nobis voluit esse incognitam, ut dum illam praevidere non
possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.
|
|