|
Theophylactus. Petrus, cui iam commissa Ecclesia fuerat, quasi
omnium curam gerens, inquirit utrum ad omnes dominus parabolam
protulisset; unde dicitur ait autem ei Petrus: domine, ad nos dicis
parabolam hanc, an ad omnes? Beda. Duo dominus in praemissa
parabola monuerat; et se videlicet subito venturum, et illum eos
paratos expectare debere. Sed de quo horum, an de utroque Petrus
interrogaverit, quosve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait ad
nos dicis, an ad omnes? Non facile patet. Et quidem in eo quod ait
nos, et omnes, non alios quam apostolos apostolorumque similes et
ceteros fideles; vel Christianos et infideles, vel eos qui viritim,
idest sigillatim morientes, sui iudicis adventum nolentes volentesque
suscipiunt, et eos qui in universali iudicio vivi sunt in carne
reperiendi, significare putandum est. Mirum est autem si Petrus
dubitavit, vel omnibus sobrie et pie et iuste vivendum expectantibus
beatam spem; vel inopinatum singulorum et omnium futurum esse
iudicium. Unde restat intelligi, his scilicet duobus iam bene
cognitis, ea quae nescire poterat, quaesisse; videlicet si sublimia
illa vitae caelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui
non veterascerent facere, lumbis praecinctis lucernisque ardentibus
vigilare praeceperat, ad apostolos solum similesque eorum, aut ad
omnes qui salvandi sunt, pertineant. Cyrillus. Validam autem mentem
habentibus conveniunt ardua et excellentia mandatorum sanctorum; his
vero qui nondum ad hanc virtutem attigerunt conveniunt ea a quibus
difficultas excluditur: unde dominus exemplo manifestissimo utitur,
ostendens mandatum praemissum convenire his qui admissi sunt in gradum
discipulorum; sequitur enim dixit autem dominus: quis, putas, est
fidelis dispensator? Ambrosius. Vel aliter. Superioris quidem in
omnes praecepti forma est generalis; verum series sequentis exempli
dispensatoribus, hoc est sacerdotibus, videtur esse proposita; unde
sequitur dixit autem dominus: quis, putas, est fidelis dispensator et
prudens quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in
tempore tritici mensuram? Theophylactus. Quasi dicat: praedicta
parabola communiter omnes fideles attingit; sed quid vobis apostolis et
doctoribus conveniat, audiatis. Quaero enim quis dispensator
inveniatur in se habens fidelitatem et prudentiam: sicut enim in
dispensationibus facultatum, sive aliquis incautus sit fidelis domino
existens, sive etiam prudens sit et infidelis, dispereunt res domini;
sic et in rebus divinis opus est fidelitate et prudentia: novi enim
multos Deum colentes et fideles; quia vero non poterant prudenter
ecclesiastica tractare negotia, non solum possessiones, sed etiam
animas destruebant, utentes in peccatores indiscreta virtute per
immoderata poenitentiae mandata, vel importunam mansuetudinem.
Chrysostomus in Matthaeum. Quaerit autem hic dominus non quasi
fidelem et prudentem dispensatorem ignorans, sed volens innuere
raritatem rei, et huiusmodi praesulatus magnitudinem. Theophylactus.
Quisquis ergo fidelis fuerit inventus et prudens, praesideat familiae
domini, ut singulis temporibus det tritici mensuram, vel sermonem
doctrinae, quo pascantur animae, vel operum exemplum, quo vita
informetur. Augustinus de quaest. Evang. Mensuram autem dicit
propter modum capacitatis quorumcumque audientium. Isidorus. Additum
est etiam in tempore, quod beneficium non suo tempore datum redditur
cassum, et nomen beneficii perdit. Idem panis esurienti quidem
appetibilis est, satiato autem non multum. De huius autem servi
dispensatoris praemio subdit, dicens beatus ille servus quem cum
venerit dominus, invenerit sic facientem. Basilius. Non dicit
agentem a casu, sed sic facientem: non enim vincere solum convenit,
sed etiam certare legitime: hoc autem est sic singula exequi sicut
recipimus in mandatis. Cyrillus. Sic ergo fidelis servus et
prudens, opportuno tempore distribuens prudenter cibaria famulis, hoc
est spirituales escas, beatus erit, iuxta dictum salvatoris: in hoc
scilicet quod obtinebit adhuc maiora, et merebitur praemia familiaribus
debita; unde sequitur vere dico vobis, quia super omnia quae possidet
constituet illum. Beda. Quanta enim inter bonos auditores et bonos
doctores est meritorum distantia, tanta est etiam praemiorum: hos
enim, adveniens, cum vigilantes invenerit, faciet discumbere; illos
autem cum fideliter prudenterque dispensantes invenerit, super omnia
quae possidet constituet, idest super omnia caelestis regni gaudia:
non utique ut horum soli dominium teneant; sed ut eorum abundantius
ceteris sanctis aeterna possessione fruantur. Theophylactus. Vel
super omnia bona sua constituet eum, non solum super suam familiam,
sed ut tam terrena quam caelestia ei obediant; qualis fuit Iesus Nave
et Elias; alter soli, alter nubibus mandans: et omnes sancti, quasi
Dei amici, rebus Dei utuntur. Quicumque etiam vitam virtuose
peragit, et servos suos, idest iram et concupiscentiam, recte
disposuit, exhibens temporibus singulis mensuram frumenti, irae
quidem, ut afficiatur in habentes odio Deum, concupiscentiae vero ut
necessaria utatur carnis provisione, ordinans eam in Deum: talis,
inquam, constituetur super omnia quae possidet dominus, dignus omnia
per speculativum intellectum intueri. Chrysostomus in Matthaeum.
Dominus autem non solum ex honore bonis reservato, sed ex minis poenae
in malos corrigit auditorem; unde sequitur quod si dixerit servus ille
in corde suo: moram facit dominus meus venire. Beda. Nota, inter
vitia servi mali ascriptum quod tardum domini sui reditum putaverit;
non autem inter boni virtutes annumeratum, quod hunc citum speraverit,
sed tantum fideliter ministraverit. Nil ergo melius est quam ut
patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest; sed tantum
laboremus ut idonei inveniamur. Theophylactus. Ex eo autem quod non
consideratur hora finis, multa peccata eveniunt: nam si cogitaremus
dominum venire, et praesto esse terminum vitae nostrae, minus utique
peccaremus; unde sequitur et coeperit percutere pueros et ancillas, et
edere, et bibere, et inebriari. Beda. In hoc servo cunctorum
praesulum malorum narratur damnatio: qui neglecto domini timore, non
modo ipsi luxuriae vacant, sed etiam subditos iniuriis stimulant;
quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere, corda
infirmorum pravo exemplo vitiare; edere autem, bibere et inebriari,
facinoribus et saeculi illecebris, quae hominem dementant, occupari.
De eius autem poena subditur veniet dominus servi illius die qua non
sperat, scilicet iudicii vel mortis, et dividet eum. Basilius. Non
quidem dividitur corpus, ut hoc quidem exponatur tormentis, illud vero
dimittatur: nam fabulosum est hoc, neque iusti iudicii, cum
deliquerit totum, dimidium pati poenam: nec anima secatur, tota
criminosam conscientiam possidens, et cum corpore mala cooperans; sed
divisio eius est perpetua alienatio animae a spiritu. Nunc enim etsi
non sit gratia spiritus indignis, videtur tamen utcumque adesse,
conversionem eorum expectans ad salutem; tunc vero totaliter
amputabitur ab anima. Spiritus ergo sanctus et bravium est iustorum,
et prima condemnatio peccatorum, quoniam eum indigni amittent. Beda.
Vel dividet eum, a fidelium consortio segregando, et eis qui nunquam
ad fidem pertinuerant sociando; unde sequitur partemque eius cum
infidelibus ponet; quia qui suorum et domesticorum curam non habet,
fidem negavit, et est infideli deterior, ut ait apostolus.
Theophylactus. Recte etiam infidelis dispensator cum infidelibus
partem accipiet, quia vera caruit fide.
|
|