|
Theophylactus. Hic nobis dominus maius aliquid et terribilius
ostendit; non enim solum dispensator infidelis accepta privabitur
gratia, ut nihil eum iuvet ad vitandum supplicia; sed magis fiet ei
damnationis causa dignitatis immensitas; unde dicitur ille autem
servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum
voluntatem eius, plagis vapulabit multis. Chrysostomus in
Matthaeum. Non enim similiter in omnibus omnia iudicantur, sed maior
cognitio fit maioris poenae materia: unde sacerdos eadem peccans cum
populo, multo graviora patietur. Cyrillus. Homo enim perspicax,
qui turpioribus suam voluntatem inclinavit, inexcusabile peccatum
commisit, quasi propter malitiam recedens a domini voluntate; sed homo
rusticanus rationabilius implorabit veniam vindicantis; unde subditur
qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis.
Theophylactus. Hic obiciunt aliqui: merito punitur qui sciens
voluntatem domini, non prosequitur; sed cur punitur ignorans? Quia
cum ipse scire potuisset, noluit; sed pigritans ipse fuit ignorantiae
suae causa. Basilius. Sed dices: si hic quidem multa sustinet
verbera, hic autem pauca, qualiter dicunt quidam, quod non imponit
finem suppliciis? Sed sciendum est, quod hoc quod hic dicitur non
numerum poenarum, sed differentiam indicat: potest enim aliquis esse
dignus inextinguibili flamma, vel remissiori, vel intensiori; et
indeficienti verme, vel mitius torquente, vel fortius.
Theophylactus. Ostenditur autem consequenter quare doctoribus et
scientibus intensior poena debeatur, cum dicitur omni autem cui multum
datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus
petent ab eo. Datur quidem doctoribus gratia faciendi miracula; sed
commendatur eis sermonis et doctrinae gratia. Sed in dato quidem non
dicit aliquid plus petendum, sed in commendato sive deposito: nam
gratia verbi incremento eget, et a doctore requiritur amplius: non
enim decet eum torpere, sed augere verbi talentum. Beda. Vel
aliter. Multum saepe datur etiam quibusdam privatis, quibus etiam
cognitio dominicae voluntatis et exequendi quae cognoscunt facultas
impenditur; multum autem commendatur illi cui cum sua salute dominici
quoque gregis pascendi cura committitur. Maiori ergo gratia donatos,
si deliquerint, maior vindicta sequetur; mitissima autem omnium poena
erit eorum qui praeter peccatum quod originaliter traxerunt, nullum
insuper addiderunt; et in ceteris qui addiderunt tanto quilibet ibi
tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit
iniquitatem.
|
|