|
Ambrosius. Dispensatoribus, idest sacerdotibus, praemissa videntur
esse proposita, quo sciant sibi gravem in futurum poenam esse
subeundam, si familiam domini gubernare neglexerint. Sed quia exiguus
est profectus metu supplicii ab errore revocari, ideo dominus ad
quaerendam cupiditatem divinitatis inflammat, dicens ignem veni mittere
in terram: non utique illum consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis
auctorem, qui aurea dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit
et stipulam. Cyrillus. Mos est autem sacrae Scripturae ignem
quandoque dicere sacros et divinos sermones; sicut enim qui aurum et
argentum purgare noverunt, per ignem consumunt eorum sorditiem; sic
salvator per evangelica documenta in virtute spiritus abstergit
intellectum eorum qui credunt in eum. Hic est igitur ignis salubris et
utilis, quo habitatores terrae, frigidi quodammodo et extincti propter
peccatum, incalescunt ad pietatis vitam. Chrysostomus. Terram enim
ad praesens vocat, non eam quam pedibus terimus, sed plasmatam manibus
eius, scilicet hominem, cui dominus ignem ingerit ad consumptionem
peccatorum et innovationem animarum. Titus. Est autem intelligendum
eum de caelo venisse; non enim, si de terra venisset in terram,
diceret ignem veni mittere in terram. Cyrillus. Huius autem ignis
dominus accelerabat incendium; unde sequitur et quid volo nisi ut
accendatur? Credebant enim iam quidam ex Israel, quorum exordium
fuerant venerandi discipuli; sed ignis semel in Iudaea accensus totum
orbem occupare debebat, consummata tamen passionis eius dispensatione;
unde sequitur Baptismo autem habeo baptizari. Nam ante venerabilem
crucem, et eius resurrectionem a mortuis, in sola Iudaea fiebat
mentio praedicationis et miraculorum ipsius: postquam autem principem
vitae insanientes occiderunt, tunc apostolis praecepit dicens:
euntes, docete omnes gentes. Gregorius super Ezech. Vel aliter.
Ignis in terram mittitur cum per ardorem sancti spiritus afflata
terrena mens a carnalibus suis desideriis crematur; succensa autem
spirituali amore, malum quod fecit plangit, et sic terra ardet quando
accusante se conscientia, cor peccatoris in dolore poenitentiae
crematur. Beda. Addit autem Baptismo habeo baptizari; idest
sanguinis proprii tinctione prius habeo perfundi; et sic corda
credentium spiritus igne inflammare. Ambrosius. Tanta autem est
domini dignatio ut infundendae nobis devotionis, et consummandae
perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis passionis studium sibi
inesse testetur; unde sequitur et quomodo coarctor usque dum
perficiatur? Quidam codices habent et coangor, idest contristor: cum
enim in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur
aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu
mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat. Qui enim
usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est: quia eum
conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit: nam qui
corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret,
sitiret, angeretur et contristaretur. Divinitas autem per hos
affectus nescit commutari. Simul etiam ostendit quod in certamine
passionis mors corporis, absolutio anxietudinis, non coacervativa sit
doloris. Beda. Quomodo autem post Baptisma suae passionis, post
ignis spiritualis adventum terra sit arsura, declarat subdens putatis
quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
Cyrillus. Quid dicis, domine? Non venisti pacem daturus qui factus
es nobis pax, pacificans per crucem caelestia et terrestria: qui
dixisti: pacem meam do vobis. Sed manifestum est quod utilis quidem
est pax; quandoque autem damnosa, et separans ab amore divino, per
quam scilicet consentitur his qui a Deo dissident: et ob hoc foedera
terrena docuit vitare fideles; unde sequitur erunt enim quinque ex hoc
in domo una divisi; tres in duos, et duo in tres dividentur, pater in
filium. Ambrosius. Cum sex personarum videatur facta subiectio,
patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus; quinque tamen
sunt, quia eadem mater quae socrus accipi potest: quae enim est mater
filii, socrus eius uxoris est. Chrysostomus. Per hoc autem futurum
eventum protulit. Contingebat enim in eadem domo aliquem esse
fidelem, cuius pater vellet eum ad infidelitatem protrahere; sed
intantum praevaluit virtus doctrinae Christi, ut filii patres
dimitterent, matresque filiae, et liberos parentes. Libuit enim
fideles Christi non solum contemnere propria, sed et cuncta simul
pati, dummodo cultu fidei non careant. Si autem purus homo esset,
unde suppeteret ei hoc posse meditari, quod a patribus plus amaretur
quam filii, et a filiis plusquam patres, et a viris plusquam
coniuges; et hoc non in una domo aut centum, sed ubique terrarum: et
non solum hoc praedixit, sed etiam opere consummavit. Ambrosius.
Mystica autem interpretatione domus una, homo unus est. Duos autem
legimus frequenter, animam et corpus; quod si duobus convenerit,
efficit utraque unum: aliud est quod servit; aliud cui subicitur.
Tres autem animae affectiones sunt: una rationabilis, alia
concupiscibilis, tertia irascibilis. Duo ergo in tres, et tres in
duo dividuntur. Etenim per adventum Christi homo, qui erat
irrationabilis, rationabilis factus est. Eramus carnales, terreni;
misit Deus spiritum suum in corda nostra, facti sumus filii
spirituales. Possumus etiam dicere, quod in hac domo sunt alii
quinque, idest odor, tactus, gustus, visus et auditus. Si ergo
secundum ea quae audimus, aut legimus sensu visus atque auditus,
excludamus superfluas voluptates corporis, quae gustu tactuque et odore
percipiuntur; duo in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum
non capiatur illecebris. Aut si quinque sensus acceperimus
corporales, vitia iam corporis et peccata se separant. Possunt etiam
caro videri atque anima ab odore, tactu gustuque luxuriae separata:
fortior enim rationis sexus velut in viriles fertur affectus, haec
molliorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum
motus inolevit; sed ubi in se anima redit, degeneres abiurat heredes;
caro quippe cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generavit, tamquam
sentibus mundi doluit esse confixam: sed velut corporis quaedam atque
animae nurus, voluptas motui pravae cupiditatis innubit. Ergo quamdiu
mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua consensio, nulla
videbatur esse divisio; ubi vero Christus ignem, quo delicta cordis
exureret, vel gladium, quo secreta penetrantur, misit in terras;
tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, copulam
posteritatis eliminat, ut dividantur parentes in filios, dum
intemperans motus intemperantiam abdicat, et anima declinat consortium
culpae. Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati homines
vitia vetusta declinant, voluptasque adolescentior seriosae domus
refugit disciplinam. Beda. Vel aliter. Per tres significantur qui
fidem Trinitatis habent; per duo infideles, qui a fidei unitate
dissentiunt. Pater autem Diabolus est, cuius filii imitando eramus;
sed postquam venit ignis ille caelestis, nos ab invicem separavit, et
ostendit alterum patrem, qui est in caelis. Mater synagoga, filia
est Ecclesia primitiva, quae et eamdem, de qua genus ducit,
synagogam fidei persecutricem sustinuit, et ipsa eidem synagogae fidei
veritate contradixit. Socrus synagoga, nurus Ecclesia de gentibus:
quia sponsus Ecclesiae Christus filius est synagogae secundum carnem.
Synagoga ergo in nurum et in filiam est divisa, quae credentes de
utroque populo persequitur; sed et illae in socrum et in matrem sunt
divisae, quia nolunt carnalem circumcisionem suscipere.
|
|