|
Theophylactus. Cum de praedicatione disceptasset, et eam nominasset
gladium, poterant audientes turbari, nescientes quid diceret; et ideo
dominus subdit, quod sicut aereas dispositiones per quaedam signa
cognoscunt, sic deberent eius adventum cognoscere; et hoc est quod
dicit cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: nimbus
venit, et ita fit; et cum Austrum flantem, dicitis, quia aestus
erit, et ita fit; quasi dicat: verba mea et opera mea me indicant
contrarium vobis: potestis igitur coniectare quia non veni pacem dare,
sed imbrem et turbinem. Ego enim sum nubes, et venio ab occasu,
idest ab humana natura pridem multa induta peccatorum caligine: veni
etiam ponere ignem, idest aestum incitare: sum enim Auster ventus
calidus, et oppositus boreali frigiditati. Beda. Vel qui ex
elementorum immutatione flatum aurarum, quia voluerunt, facillime
praenoscere potuerunt, possent etiam si vellent tempus adventus domini
ex dictis intelligere prophetarum. Cyrillus. Prophetae enim
multifarie praenuntiaverunt Christi mysterium. Decebat ergo, si
prudentes essent, ad futura prospectum intendere; nec ignorare futuras
tempestates post vitam praesentem valerent: erit enim ventus et pluvia
et supplicium futurum per ignem; et hoc significatur cum dicitur nimbus
venit. Decebat etiam salutis tempus non ignorare, scilicet adventum
salvatoris, per quem perfecta pietas intravit mundum; et hoc
significatur cum dicitur dicitis, quia aestus erit. Unde in eorum
reprehensionem subditur hypocritae, faciem caeli et terrae nostis
probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? Basilius in
Exameron. Est autem notandum, quod necessariae sunt humanae vitae
siderum coniecturae, dummodo quis ultra mensuram non perquirat eorum
indicia. Est enim nonnulla de pluviis futuris percipere; plura quoque
de aestibus, et impetu ventorum, vel particularibus vel
universalibus, vel violentis vel levibus. Quanta vero commoditas ex
eorum coniectura vitae praestetur, quis nescit? Interest enim nautae
pronosticari procellarum pericula, viatori mutationem aeris, colono
fructuum copiam. Beda. Sed ne aliqui de turba se propheticae
lectionis ignaros, temporum cursus probare non posse causarentur,
vigilanter adiungit quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod
iustum est? Ostendens eos, etsi litteras nesciant, naturali tamen
ingenio posse dignoscere eum, qui opera fecit quae nullus alius
fecisset, supra hominem et Deum esse: unde post huius saeculi
iniustitias, iustum creatoris iudicium esse venturum. Origenes in
Lucam. Nisi autem esset nobis natura insitum id quod iustum est
iudicare, nunquam salvator hoc diceret.
|
|