|
Theophylactus. Postquam ostendit dominus laudabilem discordiam, ex
hinc docet laudabilem pacem, cum dicit cum autem vadis cum adversario
tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo; quasi dicat: cum
trahit te adversarius ad iudicium, da operam, idest omnibus modis
excogites, ut absolvaris ab illo. Vel da operam; idest, etsi nihil
habeas, mutuum accipe, ut absolvaris ab illo, ne te coram iudice
conveniat; unde sequitur ne forte trahat te apud iudicem, et iudex
tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Cyrillus. In
quo angustias patieris donec etiam novissimum assem exigent: et hoc est
quod subdit dico tibi, non exibis inde, donec etiam novissimum minutum
reddas. Chrysostomus in Matthaeum. Videtur mihi de praesentibus
iudicibus dicere, et de itinere ad praesens iudicium et de carcere
huius mundi: per haec enim quae apparent et in promptu sunt,
irrationabiles homines se corrigere consueverunt: frequenter enim non
solum ex futuris bonis vel malis commonet, sed etiam ex praesentibus,
propter grossiores auditores. Ambrosius. Vel adversarius noster
Diabolus est, qui serit illecebras delictorum, ut habeat in supplicio
participes quos habuit in errore consortes: adversarius etiam nobis est
omnis vitiorum usus: denique adversaria est nobis mala conscientia,
quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet. Demus
igitur operam ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a
malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; ne dum imus cum
adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem. Quis
autem est magistratus nisi penes quem omnis potestas est? Hic autem
magistratus tradit reum iudici, ei scilicet cui vivorum et mortuorum
tribuit potestatem, scilicet Iesu Christo, per quem occulta
redarguuntur, et improbi operis poena mandatur. Ipse exactori
tradit, et in carcerem mittit; dicit enim: tollite et mittite illum
in tenebras exteriores. Et exactores suos monstrat esse Angelos, de
quibus dicit: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
et mittent eos in caminum ignis. Sed subditur dico tibi: non exies
inde donec etiam novissimum minutum reddas. Si enim qui pecuniam
solvunt, non prius evacuant fenoris nomen quam totius sortis usque ad
minimum quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur; sic
compensatione caritatis actuumque reliquorum, vel satisfactione
quacumque peccati poena dissolvitur. Origenes. Vel aliter. Quatuor
personas hic ponit, adversarii, principis, exactoris, et iudicis;
apud Matthaeum vero persona praetermissa est principis, et pro
exactore minister insertus. Discrepant etiam, quod ille quadrantem,
iste minutum posuit; uterque autem dixit novissimum. Cunctis autem
hominibus duos Angelos adesse legimus; malum qui adversa exhortatur,
bonum qui optima persuadet. Ille autem adversarius noster,
quotiescumque peccamus, exultat, sciens quoniam habet potestatem apud
principem saeculi huius, qui se miserat, exultandi et gloriandi. In
Graeco autem cum articulo tu, qui singularitatis significator est,
adversarium posuit, ut ostenderet singulis hominibus singulos
adversarios esse, qui ubique eos sequantur; principem vero sine
articulo posuit, ne certum videretur ostendere, sed unum de pluribus:
non enim unusquisque nostrum habet proprium principem, sed suae genti
communem. Da ergo operam ut libereris ab adversario tuo, sive a
principe, ad quem te adversarius trahit, habendo sapientiam,
iustitiam, fortitudinem et temperantiam. Si autem dederis operam,
esto in eo qui dicit: ego sum via; alioquin trahet te adversarius ad
iudicem. Dicit autem trahit, ut ostendat nolentes ad condemnationem
compelli. Iudicem autem alium nescio nisi dominum nostrum Iesum
Christum, qui tradit exactori. Singuli exactores proprios habemus:
dominantur exactores, si debuerimus aliquid: si omnibus universa
reddidero, nemo exactor est, et intrepida mente respondeo: nihil tibi
debeo. Quod si debitor fuero, mittet me exactor in carcerem, nec
patietur exire, nisi debitum omne persolvero: non enim habet exactor
potestatem ut mihi saltem quadrantem concedat. Qui donavit debitori
quingentos denarios, et alii quinquaginta, dominus erat; iste qui
exactor est, dominus non est; sed a domino ad exigenda debita
praepositus. Novissimum autem minutum dicit gracile et tenue: peccata
enim nostra aut pinguia sunt, aut tenuia. Beatus igitur est qui non
peccat. Secundo autem si tenue peccatum habeat, inter ipsa quoque
tenuia diversitas est: alioquin non diceret donec novissimum redderet
minutum. Si enim parum debet, non egredietur nisi solvat minimum
quadrantem; qui autem magno debito fuit obnoxius, infinita ei ad
reddendum saecula numerabuntur. Beda. Vel aliter. Adversarius
noster in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in
praesenti vita: a quo liberatur qui praeceptis eius subditur: alioquin
tradetur iudici, quia sermone domini contempto, peccator reus
tenebitur in examine iudicis: quem iudex exactori tradet, idest
maligno spiritui, ad ultionem: qui mittetur in carcerem, idest in
Infernum; ubi quia semper solvere poenas patiendo, sed nunquam
persolvendo, veniam consequi non poterit, numquam exinde exibit; sed
cum terribilissimo serpente Diabolo perpetuas poenas luet.
|
|