|
Cyrillus. Quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita
malitia aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus Deum,
quem corde cognoscit, negare cogatur, pulchre addit dico autem vobis
amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus. Cyrillus.
Non quibuscumque enim simpliciter hic sermo convenire videtur, sed his
qui Deum ex tota diligunt mente: quibus convenit dicere: quis nos
separabit a caritate Christi? Qui autem non tales sunt, labiles
sunt, et ad prosiliendum parati. Porro dominus dicit: maiorem hac
dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Quomodo autem non est inconvenientissimum Christo non rependere quod
ab eo recepimus? Ambrosius. Mortem etiam docet non esse terribilem,
quam locupletiore fenore sit immortalitas redemptura. Cyrillus. Est
ergo advertendum, quod laboribus parantur coronae et honores, quibus
mortales usque ad tempus suam iram extendunt, fitque illis nostrae
persecutionis finis corporalis interitus; unde subdit et post hoc non
habent amplius quid faciant. Beda. Ergo supervacua furiunt insania
qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda proiciunt, cum
nequaquam omnipotentiae Dei, quin ea resuscitando vivificet,
resistere possint. Chrysostomus in Matthaeum. Considera qualiter
dominus discipulos omnibus superiores constituit, ipsam mortem cunctis
terribilem hortans contemnere. Simul autem et documenta immortalitatis
animae ostendit eis, cum subdit ostendam autem quem timeatis: timete
eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in Gehennam.
Ambrosius. Mors enim naturae finis, non poenae est; et ideo mortem
supplicii corporalis esse defectum, poenam vero animae esse perpetuam,
Deumque solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat,
sed eadem natura subiaceat, concludit: ita dico vobis, hunc timete.
Theophylactus. Hinc nota, quod peccatoribus quidem mors ad
supplicium fertur, et hic cruciatis ipsis per interitum, et
consequenter in Gehennam detrusis; sed si sermonem discusseris,
quiddam aliud intelliges: non enim dicit: qui mittit in Gehennam;
sed qui potestatem habet mittere: non enim quicumque cum peccato
moriuntur, semper mittuntur in Gehennam. Hoc autem dico propter
oblationes et distributiones quae fiunt pro defunctis, quae non parum
conducunt etiam his qui in gravibus peccatis mortui sunt. Ambrosius.
Inspiraverat ergo dominus simplicitatis affectum, virtutem mentis
erexerat; fides sola nutabat: bene eam de rebus vilioribus roboravit,
subdens nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non
est in oblivione coram Deo? Quasi dicat: si Deus oblivionem
passerum non habet, hominum quomodo habere potest? Beda. Dipondius
genus est ponderis levissimi, ex duobus assibus compositi. Glossa.
Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus assis; quod duo,
hoc dipondius. Ambrosius. Fortasse autem dicat aliquis: quomodo
apostolus dixit: nonne de bobus cura est Deo? Cum bos passere
pretiosior sit? Sed aliud est cura, aliud scientia. Origenes. Ad
litteram igitur, acumen divinae provisionis, quae procedit usque ad
minima, per hoc significatur; mystice autem quinque passeres
spirituales sensus iuste significant, qui excelsa et supra homines
sentiunt, Deum intuentes, vocem audientes divinam, gustantes panem
vitae, olfacientes odorem unguentorum Christi, palpantes vivum
verbum: qui dipondio veneuntes, idest vilipensi ab eis qui ea quae
sunt spiritus, stultitiam iudicant, non dantur in oblivione coram
Deo. Dicitur autem Deus aliquorum immemor fieri propter eorum
facinora. Theophylactus. Vel hi quinque sensus duobus assibus
venduntur, novo scilicet et veteri testamento: et ideo non dantur
oblivioni a Deo: quorum enim sensus traduntur verbo vitae, ut sint
apti ad spirituale pabulum, horum semper memor est dominus.
Ambrosius. Vel aliter. Passer bonus est cui volandi natura
suppeditat: volandi enim nobis gratiam natura dedit, voluptas
abstulit, quae malorum escis gravat animam, atque in naturam corporeae
molis inclinat. Quinque igitur corporis sensus si terrenarum sordium
cibum quaerant, ad superiorum operum fructus revolare non possunt.
Est ergo malus passer qui volandi usum terrenae vitio labis
aboleverit, quales sunt isti passeres, qui dipondio veneunt, luxuriae
scilicet pretio saecularis: adversarius enim tamquam captiva mancipia
vilioris pretio aestimationis addicit; at dominus tamquam speciosa
servitia, quae ad imaginem sui fecit, idoneos sui operis aestimat et
magno pretio nos redemit. Cyrillus. Est igitur sibi curae diligenter
nosse sanctorum vitam; unde subditur sed et capilli capitis vestri
omnes numerati sunt; per quod significat quod omnia quae ad eos
spectant, diligentissime novit: diligentiam enim curae adhibitae
numeratio manifestat. Ambrosius. Denique numerum capillorum non in
actu computationis, sed in facilitate cognitionis accipitur. Bene
tantum numerati dicuntur, quia ea quae volumus servare, numeramus.
Cyrillus. Mystice autem caput quidem hominis est intellectus,
capilli vero cogitationes, quae patent Deo. Theophylactus. Vel
caput uniuscuiusque fidelium intelliges aptam Christo conversationem;
crines autem eius, mortificativa corporis opera, quae numerantur a
Deo, et digna sunt provisione divina. Ambrosius. Si igitur tanta
Dei est maiestas ut unus ex passeribus, aut nostrorum numerus
capillorum praeter scientiam Dei non sit: quam indignum est aestimare
quod fidelium corda dominus aut ignoret, aut spernat, qui viliora
cognoscat? Unde convenienter concludit nolite ergo timere: multis
passeribus pluris estis vos. Beda. Non plures estis legendum est,
quod ad comparationem numeri pertinet; sed pluris estis hoc est, apud
Deum maioris dignitatis. Athanasius. Quaero autem ab Arianis, si
quasi dedignaretur Deus alia facere, solum filium fecit, cetera vero
filio subrogavit; quomodo provisione utitur usque ad tam modica,
capillum et passerem? Quorum enim provisione fungitur, horum creator
est suo verbo.
|
|