|
Beda. Supra dictum est, opera quaelibet et verba abscondita esse
revelanda: nunc autem concludit hanc revelationem non in vili quolibet
conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique regis ac
iudicis agendam, dicens dico autem vobis: omnis quicumque confessus
fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur illum coram
Angelis Dei. Ambrosius. Praeclare etiam fidem acuendo intexuit,
et fidei ipsi virtutum fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis
incentivum est fides, ita fidei fundamentum est fortitudo.
Chrysostomus in Matthaeum. Non est ergo dominus contentus intrinseca
fide, sed exteriorem confessionem expostulat, urgens nos ad fiduciam,
et maiorem affectum. Et quia hoc omnibus utile est, communiter
loquitur, dicens omnis quicumque confessus fuerit me. Cyrillus. Ait
autem Paulus: si confitearis ore tuo dominum Iesum, et credas in
corde tuo quod Deus eum a mortuis suscitavit, salvus eris. Totum
Christi mysterium in his interpretatur: decet enim prius ortum a Deo
patre verbum, idest unigenitum ex ipsius substantia, fateri dominum
omnium, non tamquam ab extrinseco et furtivum sortitum dominium, sed
existentem revera et naturaliter dominum, sicut et pater.
Consequenter oportet fateri quod Deus hunc a mortuis suscitavit;
ipsum scilicet factum hominem, et passum in carne pro nobis: sic enim
resurrexit a mortuis. Quisquis ergo sic confitebitur Christum coram
hominibus, videlicet ut Deum et dominum, Christus eum confitebitur
coram Angelis Dei, tunc temporis cum descendet cum sanctis Angelis
in gloria patris sui, in saeculi consummatione. Eusebius. Quid
autem erit gloriosius quam ipsum unigenitum Dei verbum attestari pro
nobis in divino iudicio, ac ipso effectu remunerationem testimonii
promere indicium in animam eius cui testimonium perhibetur? Non enim
manens extra eum cui testimonium reddetur, sed habitans in eo, et
implens eum lumine suo, testimonium dabit. Cum autem corroborasset
eos spe bona per tanta promissa, iterum eos inducit terribilioribus
minis, dicens qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur
coram Angelis Dei. Chrysostomus. Et in damnatione maius
supplicium, et in bonis maior recompensatio ponitur; quasi dicat: tu
hic confiteris, aut negas; ego autem illic: bonorum enim malorumque
retributio cum augmento in futuro saeculo te praestolatur. Eusebius.
Opportune autem hanc comminationem ponit, ne confessionem ipsius
contemnerent propter poenam, quae est negari a filio Dei, quod est a
sapientia denegari, et a vita deficere, et lumine privari, et omnibus
destitui bonis; sed et haec cuncta pati coram patre, qui est in
caelis, et Angelis Dei. Cyrillus. Negantes autem sunt primo
quidem qui imminente persecutione fidem postposuerunt: abnegant etiam
haeresum doctores et discipuli. Chrysostomus. Sunt etiam alii
abnegationis modi, quos Paulus describit dicens: confitentur se nosse
Deum, factis autem negant; et iterum: si quis suorum, et maxime
domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et infideli est
deterior; item: avaritiam fugite, quae est idololatria. Postquam
ergo tot sunt modi negationis, palam est quod totidem sunt
confessionis; quos quicumque servaverit, audiet illam beatissimam
vocem, qua Christus laudabit omnes qui confessi fuerint eum. Attende
autem verborum cautelam. In Graeco enim dicit quisquis confitebitur
in me, ostendens, quod non propriis viribus, sed adiutus superna
gratia, Christum aliquis confitebitur. De negante vero non dixit:
in me, sed me; nam destitutus gratia denegat; redarguitur tamen,
quia destitutio propter eum qui deseritur fit. Beda. Ne autem ex eo
quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc
est eorum qui studio, et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant,
conditio putaretur, continuo subiecit et omnis qui dicit verbum in
filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in spiritum sanctum
blasphemaverit, non remittetur. Cyrillus. Sed si hoc vult innuere
salvator, quod si quod iniuriosum verbum dicatur a nobis in hominem
communem, obtinebimus, si poeniteamus, veniam; nulla difficultas est
in sermone; quia cum naturaliter bonus sit Deus, emendat volentes
poenitere. Verum si ad ipsum Christum retorqueatur sermo, qualiter
incondemnabilis est qui dicit verbum in eum? Ambrosius. Utique
filium hominis Christum intelligimus, qui de spiritu sancto generatus
ex virgine est, eo quod parens eius in terris sola sit virgo. Numquid
ergo maior spiritus sanctus Christo, ut in Christum peccantes veniam
consequantur, in spiritum sanctum delinquentes remissionem non
mereantur adipisci? Sed ubi unitas potestatis est, nulla
comparationis est quaestio. Athanasius. Viri quidem antiqui,
studiosus Origenes et mirandus Theognostus, hanc conscribunt esse
spiritus sancti blasphemiam, quando qui digni reputati sunt dono
spiritus sancti per Baptismum, regrediuntur ad peccandum: ob hoc enim
aiunt illos nec veniam obtinere, prout Paulus dicit: impossibile est
eos qui facti sunt participes spiritus sancti, et prolapsi sunt,
revocari rursum ad poenitentiam. Addidit autem uterque intentionem
propriam. Nam Origenes causam huius sic explicat: Deus quidem pater
omnia percurrit et singula continet; virtus autem filii ad sola
rationalia extenditur; spiritus vero sanctus solus inest
participantibus eum in dono Baptismatis. Quando ergo cathecumeni
peccant, et gentiles, peccant in filium, qui in eis manet; possunt
tamen veniam obtinere, cum digni fiunt dono regenerationis: quando
vero baptizati delinquunt, dicit hoc nefas attingere spiritum, ad quem
cum pervenissent, peccaverunt: et ideo irrevocabilem fore
damnationem. Theognostus vero ait, quod qui primum et secundum
excessit limen, minorem poenam meretur; sed qui tertium quoque
pertransit, non amplius accipiet veniam. Primum quidem et secundum
limen vocavit doctrinam patris et filii; tertium vero in participatione
spiritus sancti, secundum illud: cum venerit spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem: non tamquam doctrina spiritus dogma filii
superet, sed quia filius condescendit imperfectis, spiritus vero
signaculum est eorum qui perficiuntur. Sic igitur, non quia superet
spiritus filium, expers est veniae blasphemia spiritus, sed quia
imperfectorum quidem est remissio, perfectis vero nulla restat
excusatio. Sed cum filius sit in patre, est in illis in quibus est
pater, nec abest spiritus; indivisibilis est enim sancta Trinitas.
Ad haec, si omnia per filium facta sunt, et omnia in ipso
consistunt, erit ipse nimirum in omnibus, ut necessarium sit peccantem
in filium, in patrem et in spiritum sanctum peccare. Sacrum autem
Baptisma in nomine patris et filii et spiritus sancti datur: et sic
peccantes post Baptismum in sanctam Trinitatem exercent blasphemiam.
Ceterum si Pharisaei Baptismum non susceperant, qualiter redarguebat
eos ac si blasphemassent in spiritum sanctum, cuius nondum erant facti
participes; praesertim cum non de peccatis simpliciter, sed de
blasphemia eos increpabat? Differunt autem: quoniam qui peccat,
transgreditur legem; qui vero blasphemat, in ipsam offendit deitatem.
Sed aliter. Si eis qui delinquunt post Baptisma, non indulgetur
vindicta reatuum, qualiter apostolus poenitenti in Corintho condonat:
retrogressos vero Galatas parit, quousque Christus denuo formetur in
eis? Cur autem et Novatum arguimus interimentem poenitentiam post
Baptismum? Apostolus igitur ad Hebraeos non dissipat poenitentiam
peccatorum. Sed ne putarent secundum ritum legis, poenitentiae causa
multa fore et quotidiana Baptismata, ob hoc poenitere quidem monet;
unicam autem fore insinuat per Baptisma renovationem. Talia vero
considerans recurro ad dispensationem quae fit in Christo, qui Deus
existens, homo factus est: tamquam Deus suscitabat mortuos; sicut
carne vestitus sitiebat, laborabat et patiebatur. Quando igitur
aliqui spectantes humana, vident dominum sitientem et patientem, et
obloquuntur in salvatorem velut in hominem, peccant quidem, possunt
tamen cito cum poenituerint, accipere veniam, praetendentes pro causa
fragilitatem corporis; quando vero rursus aspicientes aliqui opera
deitatis, dubitant de natura corporis, ipsi quoque nimium peccant;
sed et his poenitentibus cito potest ignosci, eo quod et ipsi
excusationem habent ab operum magnitudine. Quando vero divinitatis
opera retorquent ad Diabolum, merito irrevocabilem ferunt scientiam,
quoniam arbitrati sunt Diabolum fore Deum, et verum Deum nihil
plusquam Daemones in operibus putaverunt habere. Ad hanc ergo
perfidiam Pharisaei pervenerant: salvatore enim ostendente patris
opera, mortuos suscitans, caecos illuminans, et similia faciens,
huiusmodi opera dicebant esse Beelzebub: aeque enim dicere poterant
videntes mundi ordinem et erga eum provisionem quod mundus a Beelzebub
est creatus. Quamdiu igitur ad humana spectantes mente claudicabant
dicentes: nonne hic est carpentarii filius? Et: quomodo litteras
quas non didicit, novit? Sustinebat eos tamquam in filium hominis
peccantes; sed ubi magis insaniunt dicentes opera Dei esse
Beelzebub, non amplius eos sustinuit. Sic enim et tamdiu patres
eorum sustinebat, quamdiu causa panis et aquae murmurabant; sed
postquam vitulum conflantes, in eum collata sibi divinitus beneficia
referunt, puniti sunt: primo quidem non paucis eorum occisis,
postmodum dixit: ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum
eorum. Talem ergo et nunc Pharisaei audiunt sententiam, ut in flamma
Diabolo parata perpetuo corrodantur cum eo. Non igitur faciendo
collationem inter blasphemiam dictam in ipsum et spiritum sanctum, haec
dixit, tamquam maior sit spiritus; sed utraque blasphemia in ipsum
prolata, hanc minorem, illam validiorem ostendit: ipsum enim videntes
hominem vituperabant, et eius opera Beelzebub esse dicebant.
Ambrosius. Sic igitur videtur quibusdam, ut eumdem et filium et
spiritum sanctum intelligamus, salva distinctione personarum, et
unitate substantiae: quia unus et Deus et homo Christus est
spiritus, sicut scriptum est: spiritus ante faciem vestram Christus
dominus. Idem spiritus sanctus, qui et pater sanctus, et filius
sanctus, et spiritus sanctus. Si ergo utrumque Christus est, quae
est diversitas nisi ut sciamus quia divinitatem Christi nobis negare
non liceat? Beda. Vel aliter. Qui opera spiritus sancti dicit esse
Beelzebub, illi non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in
futuro; non quod negamus ei, si poenitentiam agere possit, posse
dimitti a Deo; sed quod credamus eum blasphemum, exigentibus
meritis, sicut numquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae
poenitentiae fructus esse perventurum, secundum illud: excaecavi
oculos eorum ne convertantur, et sanem illos. Cyrillus. Quod si
creatura esset spiritus sanctus, non autem de divina substantia patris
et filii, qualiter acta in eum contumelia tantam fert poenam quanta
promulgatur contra blasphemantes in Deum? Beda. Neque tamen
quicumque spiritum sanctum non esse, aut Deum non esse, sed patre
filioque minorem confitentur, hoc irremissibilis blasphemiae crimine
tenentur: quia humana ignorantia ducti faciunt, non invidentia
diabolica, sicut principes Iudaeorum. Augustinus de Verb. Dom.
Vel aliter. Si hic diceretur: qui blasphemaverit quamcumque
blasphemiam in spiritum sanctum, omnem intelligere deberemus; sed quia
dictum est qui blasphemaverit in spiritum sanctum, ille intelligatur
qui non omni modo, sed eo modo blasphemaverit ut ei numquam possit
ignosci: sic enim dictum est: Deus neminem tentat, scilicet non
omni, sed quodam tentationis modo. Quis autem sit iste modus
blasphemandi contra spiritum sanctum, dicamus. Primum quidem
credentium beneficium est in spiritu sancto remissio peccatorum: contra
hoc donum gratuitum loquitur cor impoenitens: ipsa ergo impoenitentia
est spiritus blasphemia; quae non remittitur neque in hoc saeculo,
neque in futuro: quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo
quae valeat in futuro. Cyrillus. Cum autem tantum metum incusserit
dominus discedentibus a recta confessione, praecepit de cetero non
curare de responso, eo quod fideliter dispositis constituit verba
congrua spiritus tamquam doctor inhabitans; unde sequitur cum autem
inducent vos in synagogas, et ad magistratus et potestates, nolite
solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Glossa. Dicit autem qualiter, quantum ad modum proferendi; quid,
quantum ad modum inveniendi; respondeatis, interrogantibus, aut quid
dicatis, discere volentibus. Beda. Cum enim propter Christum
ducimur ad iudices, voluntatem tamen nostram pro Christo debemus
offerre; ceterum in respondendo spiritus sancti gratia ministrabitur;
unde subditur spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid
oporteat vos dicere. Chrysostomus in Matthaeum. Alibi vero
dicitur: estote parati cunctis ad respondendum, quicumque quaesiverint
a vobis rationem spei quae fovet vos. Quando namque oritur inter
amicos agon, praecipit nos meditari; quando vero terribile est
praetorium, et pavor circumquaque, dat proprium monimentum, ut
audendum sit et loquendum, non autem obstupescendum. Theophylactus.
Quoniam igitur duplex est nostra infirmitas, et aut poenae formidine
martyrium fugimus, aut quia rudes sumus, et nescimus reddere rationem
fidei, utrumque exclusit: metum quidem poenarum in eo quod dixit ne
timeatis occidentes corpus; timorem vero inscientiae in hoc quod dixit
nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis.
|
|