|
Ambrosius. Totus superior locus ad subeundam pro confessione domini
passionem, aut contemptu mortis, aut spe praemii, aut mansuri
denuntiatione supplicii, cui nunquam venia laxetur, instruitur. Et
quoniam avaritia plerumque solet tentare virtutem, etiam huius
abolendae rei praeceptum subicitur et exemplum, cum dicitur ait autem
ei quidam de turba: magister, dic fratri meo ut dividat mecum
hereditatem. Theophylactus. Hi duo fratres, quia de hereditate
paterna dividenda contendebant, consequens erat ut alter alterum
fraudare intenderet. Dominus autem docens nos quod non oportet ad
terrena flecti, repellit vocantem eum ad hereditatis divisionem; unde
sequitur at ille dixit ei: homo, quis me constituit iudicem aut
divisorem, scilicet facultatum, super vos? Beda. Qui magistro
supernae pacis gaudia commendanti, terrenae divisionis vult ingerere
molestiam, merito homo vocatur, secundum illud: cum sit inter vos
zelus et contentio, nonne homines estis? Cyrillus. Fuit autem Dei
filius quando factus est similis nobis, constitutus a Deo patre in
regem et principem super Sion montem sanctum eius, annuntians mandatum
divinum. Ambrosius. Bene ergo terrena declinat qui propter divina
descenderat, nec iudex dignatur esse litium et arbiter facultatum,
virorum habens mortuorumque iudicium arbitriumque meritorum. Non ergo
quid petas, sed a quo postules, intuendum est; nec maioribus intento
animo putes minoribus obstrependum: unde non immerito refutatur hic
frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus
occupare, cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas
debeat sequestra dividere: quamquam immortalitatis patrimonium, non
pecuniae, sit hominibus expectandum. Beda. Occasione autem huius
stulti petitoris, adversus avaritiae pestem, et turbas et discipulos
praeceptis pariter et exemplis munire satagit; unde sequitur dixitque
ad illos: videte, et cavete ab omni avaritia. Dicit autem ab omni,
quia nonnulla simpliciter geri videntur, sed internus arbiter qua
intentione fiant diiudicat. Cyrillus. Vel dicit ab omni avaritia,
scilicet magna et parva. Est enim inutilis avaritia, dicente domino:
domos zelatas aedificabitis, et non habitabitis in eis; et alibi:
decem iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii
sementis facient modios tres. Sed et secundum alium modum est
inutilis, quem ostendit subdens quia non in abundantia cuiusquam vita
eius est ex his quae possidet. Theophylactus. Hoc dicit dominus
refellens avarorum intentiones, qui videntur coacervare divitias quasi
diu victuri; sed numquid te opulentia longaevum efficiet? Quid igitur
manifeste sustines mala, incertae causa quietis? Nam dubium est an
debeas attingere senium, cuius gratia thesaurizas.
|
|