|
Theophylactus. Dicto quod ex affluentia opum non protendatur vita
humana, ad huius fidem parabolam subdit, dicens dixit autem
similitudinem ad illos, dicens: hominis cuiusdam divitis uberes
fructus ager attulit. Basilius. Non facturi quidem ex ubertate
fructuum aliquid boni, ut magis divina longanimitas pateat, quae usque
ad malos suam bonitatem extendit, pluens super iustos et iniustos.
Quae vero sunt quae hic homo benefactori recompensat? Non meminit
communis naturae, nec arbitratus est oportere quod superfluit,
dispensari egentibus: et horrea quidem crepabant prae copia
conditorum: avarus tamen animus nequaquam implebatur, nolens veteribus
cedere propter avaritiam, nova non valens suscipere propter
multitudinem: propter quod imperfecta erant eius consilia, et steriles
curae; unde sequitur et cogitabat intra se, dicens: quid faciam,
quia non habeo quo congregem fructus meos? Conqueritur aeque
pauperibus. An non quem premit inopia, dicit: quid faciam? Unde
victus, unde calceamenta? Talia et locuples profert: urgent enim
ipsius animam divitiae a promptuariis emanantes, ne forte cum exiverint
prosint egentibus; a simili gulosorum, qui mallent edacitate crepare
quam indigentibus de reliquiis impartiri. Gregorius Moralium. O
angustia ex satietate nata. Dicens enim quid faciam? Profecto
indicat quia votorum suorum effectibus pressus, sub quodam rerum fasce
laborabat. Basilius. Erat quidem in promptu dicere: aperiam
horrea, convocabo egenos; sed cogitat non ut distribuat, sed ut
congreget; sequitur enim et dixit: hoc faciam: destruam horrea mea.
Bene facis: nam digna destructione nequitiae promptuaria: dissolve
horrea, ex quibus nullus consolationem accepit. Subdit et maiora
faciam. At si et hoc impleveris, numquid destrues iterum? Quid
stultius, quam in infinitum laborare? Horrea sunt tibi, si vis,
pauperum domus. Sed dices: cui iniuriam facio, propria retinendo?
Nam et sequitur et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona
mea. Dic mihi: quae tua? Unde ea sumens in vitam tulisti? Sicut
qui praeveniens spectacula prohiberet advenientes, appropriando sibi
quod ad usum communem ordinatur; similes sunt divites, qui communia
quae praeoccupaverunt, aestimant sua esse; si enim quilibet suae
necessitatis sufficientiam recipiens, relinqueret superfluum
indigenti, non esset dives nec pauper. Cyrillus. Attende et aliter
esse frivolum eius verbum, cum dicit congregabo omnia quae nata sunt
mihi: quasi non putaret ea divinitus obtinere, sed fructus esse
laborum suorum. Basilius. Ceterum, si fateris ea tibi divinitus
provenisse, an iniustus est Deus inaequaliter res nobis distribuens?
Cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi ut tu bonae dispensationis
merita consequaris, ille vero patientiae braviis decoretur? At tu
nonne spoliator es, quae dispensanda suscepisti, propria reputando?
Est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam in conclavi
conservas, discalceati calceus qui penes te marcescit, indigentis
argentum quod possides inhumatum; quocirca tot iniuriaris quot dare
valeres. Chrysostomus. Sed et in hoc errat, quod bona putat quae
sunt indifferentia: rerum enim quaedam sunt bonae, quaedam malae,
quaedam mediae. Bona quidem sunt castitas et humilitas et huiusmodi;
quae cum homo eligit, fit bonus. His autem opposita sunt mala; quae
homo dum eligit, fit malus. Media vero sunt, ut divitiae; quae
quandoque quidem ordinantur in bonum, scilicet ad eleemosynam;
quandoque ad malum, scilicet ad avaritiam; et similiter inopia
quandoque ad blasphemiam, quandoque ad sapientiam secundum affectum
utentium. Cyrillus. Dives igitur non parat permanentia horrea, sed
caduca; et, quod stultius est, vitae longitudinem sibi taxat;
sequitur enim et dicam animae meae: anima, habes multa bona posita in
annos plurimos. Sed, o dives, fructus quidem habes in horreis, sed
annos plurimos unde poteris obtinere? Athanasius. Si quis autem sic
vivat quasi quotidie moriturus, eo quod incerta est naturaliter vita
nostra, non peccabit: semper enim maior timor plurimum voluptatis
dissolvit. Sed e contrario dives longaevitatem sibi repromittens, ad
voluptates aspirat; sequitur enim requiesce, scilicet a labore,
comede, bibe, epulare, magno scilicet apparatu. Basilius. Tam
improvidus es erga bona animae, ut escas corporeas animae ascribas: si
quidem virtutem habet, si fecunda est operationum bonarum, si Deo
adhaesit, bona plurima possidet, et bono gaudio gaudet. Verum quia
totus carnalis es passionibus subiectus, a ventre, non ab anima
clamas. Chrysostomus. Non autem decet vacare deliciis, et
impinguare corpus, et attenuare animam, fascemque ei gravare, et
tenebras obducere, spissumque velamen: eo quod in deliciis dominativum
animae servit, servile vero corporis dominatur. Alimentorum autem
indiget corpus, non deliciarum: ut nutriatur, non ut scindatur et
fluat: neque enim animae soli, sed et ipsi corpori sunt nocivae
deliciae: eo quod ex forti fit debile, ex sano aegrotativum, ex agili
grave, ex formoso deforme, ex iuvene veternosum. Basilius.
Permissus autem est deliberare in omnibus, et manifestare propositum
proprium, ut condignam mereatur sui affectus sententiam. Sed dum in
abdito loquitur, eloquia eius examinantur in caelo, unde sibi responsa
proveniunt; sequitur enim dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte
animam tuam repetent a te. Audi conveniens tibi stultitiae nomen,
quod tibi nullus imposuit hominum, sed ipse Deus. Gregorius
Moralium. Eadem nocte sublatus est qui multa tempora fuerat
praestolatus, ut scilicet qui in longum sibi subsidia colligendo
prospexerat, subsequentem diem vel unum minime videret. Chrysostomus
in Matthaeum et in Orat. de Lazaro. Dicit autem repetent a te:
exposcebant enim eam forsan terribiles quaedam virtutes ad hoc missae;
quoniam si de civitate in civitatem transeuntes egemus ductore, multo
magis anima absoluta a corpore, et ad futuram vitam transmigrans,
indigebit ducatu. Ob hoc multoties recusat anima, et regreditur in
profundum, cum debet exire a corpore; semper enim stimulat nos
conscientia peccatorum, sed praecipue cum debemus trahi ad terribile
iudicium. Tunc enim tota congeries criminum innovatur, et prae oculis
posita mentem percellit: et sicut carcerati semper quidem dolorosi
sunt, tunc autem praecipue cum debent iudici praesentari; sic et anima
maxime in ipso tempore de peccato cruciatur et dolet; multo autem magis
cum fuerit evulsa. Gregorius Moralium. In nocte autem ablata est
anima quae in obscuritate cordis est emissa: in nocte ablata est quae
considerationis lucem habere noluit, ut quod pati poterat praevideret.
Subdit autem quae autem parasti, cuius erunt? Chrysostomus. Hic
enim ea deseres, non solum nullum inde percipiens commodum, sed et
sarcinam peccatorum portans super humeros proprios. Et quae quidem a
te congesta sunt, plerumque in manus inimicorum pervenient; a te vero
super his ratio requiretur. Sequitur sic est qui sibi thesaurizat et
non est in Deum dives. Beda. Hic enim stultus est, et in nocte
rapiendus. Ergo qui vult esse in Deum dives, non sibi thesaurizet,
sed pauperibus possessa distribuat. Ambrosius. Frustra enim
congregat opes qui se his nescit usurum: neque enim nostra sunt quae
non possumus auferre nobiscum: sola virtus comes est defunctorum, sola
nos sequitur misericordia, quae tabernacula defunctis acquirit
aeterna.
|
|