|
Theophylactus. Paulatim dominus provehit ad perfectiorem doctrinam;
docuit enim supra cavendum esse ab avaritia, subdiditque parabolam
divitis, insinuans per eam quod stultus est qui superflua cupit;
deinde procedente sermone, neque de necessariis sinit nos
sollicitudinem gerere, avaritiae radicem evellens; unde dicit ideo
dico vobis; quasi dicat: postquam stultus est qui sibi maiorem vitae
mensuram attribuit, et exinde magis efficitur cupidus, nolite
solliciti esse animae vestrae quid manducetis; non quia intelligibilis
anima comedat, sed quia non videtur aliter animam posse coniunctam
manere corpori, nisi dum nutrimur. Vel quia animati corporis est
nutrimentum suscipere, congrue animae nutriri attribuit; nam et virtus
nutritiva dicitur anima; ut sic intelligatur: ne solliciti sitis
nutritivae parti animae quid edatis. Potest autem etiam corpus mortuum
vestiri; unde subdit neque corpori vestro quid induamini.
Chrysostomus in Matthaeum. Quod autem dicitur nolite solliciti
esse, non idem est quod nolite operari, sed nolite rebus mundanis
mente affigi: contingit enim aliquem operantem nihil sollicitum esse.
Cyrillus. Praeeminet autem anima cibo, et corpus vestitui; unde
subdit anima plus est quam esca, et corpus plusquam vestimentum; quasi
dicat: Deus, qui quod maius est exhibuit, quomodo non dabit quod
minus est? Non ergo multum nostra intentio modicis insistat, nec
intellectus noster serviat ad vestitum et victum quaerendum; magis
autem cogitet quaecumque salvant animam, et sublevant ad regnum
caelorum. Ambrosius. Nihil autem moralius ad faciendam fidem omnia
credentibus a Deo posse conferri, quam quod aereus ille spiritus
vitale collegium, animae corporisque contubernio foederatum non
deficit, nisi cum venerit dies suprema moriendi. Cum igitur anima
indumento corporis vestiatur, et vigore animae corpus animetur,
absurdum est ut victus nobis copiam defuturam putemus, qui vivendi
iugem substantiam consequamur.
|
|