|
Cyrillus. Sicut supra erigendo nos ad spiritualem audaciam, per aves
induxit, dicens: multis passeribus pluris estis vos, sic et nunc ex
volatilibus firmam et indubitabilem fiduciam nobis adducit, dicens
considerate corvos, quia non seminant neque metunt, scilicet ad
acquirendum cibum, quibus non est cellarium, neque horreum, scilicet
ad conservandum; et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis
illis? Beda. Idest, carius vos valetis: quia rationale animal,
sicut homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam
irrationabilia, sicut sunt aves. Ambrosius. Magnum autem quod fide
sequamur exemplum: nam volatilibus caeli, quibus nullum exercitium
cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem
providentia divina largitur alimoniam. Verum est igitur causam inopiae
nostrae avaritiam videri: etenim illis idcirco sine labore pabuli usus
exuberat, quo fructus ad escam communem datos, speciali quodam
nesciunt vindicare dominatu. Nos communia amisimus, dum propria
vindicamus: nam nec proprium quicquam ubi perpetuum nihil, nec certa
copia ubi incertus eventus. Chrysostomus in Matthaeum. Cum autem
posset dominus exemplum ab hominibus sumere qui minime terrena
curaverunt, Eliam dico, Moysen et Ioannem, et ceteros huiusmodi,
commemoravit volatilia, sequens vetus testimonium, quod ad apem
transmittit et formicam, et alia huiusmodi; quibus naturales quosdam
mores inseruit conditor. Theodoretus. Ideo autem omissa mentione
aliorum volatilium, corvorum mentionem facit, quia pullos corvorum
speciali providentia Deus nutrit: nam corvi pariunt quidem, non autem
nutriunt, sed negligunt pullos suos: quibus miro modo ab aere pabulum
quadam aura delatum ad os pervenit, quod hiantes suscipiunt, et sic
nutriuntur. Forsan etiam et talia per synecdochen dicta sunt, toto
significato per partem: unde in Matthaeo dominus remittit ad volatilia
caeli, hic vero specialiter ad corvos, tamquam gulosiores et
rapaciores. Eusebius. In corvis etiam aliquid plus significat:
avibus enim colligentibus legumina promptius est alimentum, vescentibus
vero carnibus, sicut corvis, difficilius est ad habendum; nec tamen
huiusmodi aves defectum pabuli patiuntur propter providentiam Dei
diffusam ubique. Utitur autem ad idem et tertio syllogismo, dicens
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum
unum? Chrysostomus. Nota quod animam quidem semel dedit Deus, et
eadem perseverat; sed corpus quotidie sumit incrementum. Pertransiens
igitur animam quasi non recipientem augmentum, de solo corpore facit
mentionem, dans intelligere quod non augetur per solum alimentum, sed
provisione divina, per hoc quod nullus nutrimentum accipiendo aliquid
ad suam staturam adicere potest; unde concluditur si ergo neque quod
minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? Eusebius.
Quasi dicat: si nullus sua cura corpoream ingeniatus est sibi
staturam; sed neque termino temporis vitae potest aliquis vel
brevissimum tempus horae excogitando adicere, cur oportet superflue de
necessariis vitae cogitare? Beda. Illi ergo tegendi corporis curam
relinquite, cuius videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus
habeatis. Augustinus de quaest. Evang. Cum autem de augenda
corporis statura loqueretur, dicit quod minimum est hoc, scilicet Deo
corpora operari.
|
|