|
Chrysostomus in Matthaeum. Sicut superius dominus de alimentis
monebat, ita et nunc monet de vestitu, dicens considerate lilia agri,
quomodo crescunt: non laborant neque nent, ut scilicet sibi faciant
indumenta. Sicut autem supra cum dominus dixit: non seminant
volatilia, non reprobavit sementem, sed superfluam curam, sic cum
dixit non laborant neque nent, non opus interemit, sed cogitationem.
Eusebius. Si quis autem mortalium vult decorari pretioso vestitu,
videat oculate quod Deus etiam usque ad flores, qui ex terra
oriuntur, multiplicem sui sapientiam propagans, ornavit hos diversis
coloribus, tenuibus membranis florum, murice et auro longe meliores
tincturas accommodans, adeo quod nec penes aliquem regem deliciosum,
nec etiam ipsum Salomonem, qui apud antiquos tam in divitiis quam in
sapientia et in deliciis celeber fuit, tam pretiosum opus fuerit
inventum; unde sequitur dico autem vobis, quia nec Salomon in omni
gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Chrysostomus. Non utitur
hic volatilium exemplo, cygnum commemorans aut pavonem, sed lilia:
vult enim utrinque declarare hyperbolem, scilicet ab infirmitate
rerum, quae tantum sunt sortitae decorem, et a pretio decoris, qui
concessus est liliis; unde postmodum non vocat ea lilia, sed fenum,
cum subditur si autem fenum quod in agro est hodie: nec dicit: cras
non entia; sed subdit: et cras in clibanum mittetur: neque dicit
simpliciter: Deus vestit, sed dicit Deus sic vestit, quod multam
habet expressionem; et subdit quanto magis vos? Quod est exprimentis
pretiositatem et providentiam humani generis. Denique, cum increpare
deceret, utitur et hic moderantia, non infidelitatis, sed paucitatis
fidei arguens, cum subdit pusillae fidei; ut per hoc magis excitet nos
ad dictorum persuasionem; ut non solum non cogitemus de vestibus, sed
nec affectemus vestimentorum decorem. Cyrillus. Sufficit enim
prudentibus solius causa necessitatis aptum habere vestitum, modestiam
non excedentem, et ciborum quod satis est. Sufficiunt etiam sanctis
quae sunt in Christo spirituales deliciae, et subsequens gloria.
Ambrosius. Non otiosum autem videtur quod flos vel homini confertur,
vel certe plus pene quam hominibus in Salomone praefertur: ut prae
claritate coloris Angelorum caelestium gloriam putemus expressam, qui
vere mundi istius flores sunt, quod eorum claritatibus mundus ornatur,
et bonum odorem sanctificationis aspirant: qui nulla sollicitudine
praepediti, nullo usu laboris exerciti, divinae in se liberalitatis
gratiam, et caelestis servant dona naturae. Unde bene et hic vestitus
gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem
corporeae naturae, velut virtute quadam mentis adopertam, operum
gloria vestiebat. Angeli vero, quorum natura divinior expers manet
iniuriae corporalis, recte licet maximo viro praeferuntur. Nec tamen
in nobis misericordiam Dei desperare debemus, quibus per
resurrectionis gratiam dominus similem Angelorum speciem pollicetur.
Cyrillus. Absonum autem erat discipulos debentes normam et exemplar
conversationis honestae aliis tradere, in ea incidere a quibus
discedendum esse oportebat eos consulere. Et ideo dominus subdit et
vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis. In hoc etiam
dominus consuluit non modicum studio sacrarum praedicationum, monens
discipulos sollicitudinem humanam abicere. Beda. Notandum tamen
est, quod non ait: nolite quaerere, aut solliciti esse de cibo, aut
potu, aut indumento; sed quid manducetis aut bibatis: ubi mihi
videntur argui qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi
vel austeriora prae his cum quibus vitam ducunt, alimenta vel indumenta
requirunt. Gregorius Nyssenus. Sed dicetur: aliqui obtinuerunt
dominia, honores et divitias, cum orassent; qualiter ergo prohibes
nos talia orando quaerere? Et quidem quod omnia haec ad divinum
consilium pertineant, omnibus patet; haec tamen a Deo conferuntur
petentibus, ut discentes Deum nos exaudire in minoribus petitionibus,
elevemur ad altiorem affectum; sicut in pueris videmus, qui mox nati
maternis adhaerent uberibus; si vero pubuerit parvulus, spernit
mammas, quaerit autem monile, aut aliquid talium, quibus oculus
delectatur; postquam autem mens cum corpore creverit, cedens cunctis
puerilibus desideriis, quaerit a parentibus quae conveniunt vitae
perfectae. Augustinus de quaest. Evang. Prohibita autem
sollicitudine de alimentis, consequenter ne extollantur admonuit,
dicens nolite in sublime tolli. Primo enim haec ad necessitatem
complendam homo quaerit; cum autem his abundaverit, incipit de talibus
superbire. Tale est hoc ac si se vulneratus aliquis iactet, quia
habeat multa emplastra in domo, cum illi bonum esset ut vulnera non
haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro. Theophylactus. Vel
elevationem nihil aliud vocat quam vagum mentis motum, alias aliud
meditantis, et ex hoc salientis ad aliud, et sublimia cogitantis.
Basilius. Et ut intelligas huiusmodi elevationem, memento vanitatis
propriae iuventutis; si quando manens solus cogitasti de vita et
promotionibus, discurrens a principatu in principatum, amplexus es
divitias, aedificasti palatia, amicis bene fecisti, ultus es
inimicos. Est autem peccatum talis abstractio: intenta enim circa
superflua delectatio a veritate seducit; unde convenienter subdit haec
enim omnia gentes mundi quaerunt, scilicet voluptatem, divitias et
huiusmodi. Gregorius Nyssenus. Adhibere enim sollicitudinem rebus
apparentibus proprium est eorum qui nullam supponunt spem futuri
saeculi, neque metum iudicii. Basilius. Sed de necessariis vitae
subdit pater autem vester scit quoniam his indigetis. Chrysostomus in
Matthaeum. Non dixit: Deus, sed pater, ut ipsos ad maiorem
promoveret fiduciam: quis enim est pater qui patiatur necessaria filiis
non ministrare? Sed et aliud adicit. Non enim poteris dicere, quod
pater quidem est, ignorat tamen his nos indigere; nam qui naturam
creavit, eius indigentiam novit. Ambrosius. Ostendit autem
consequenter nec ad praesens, nec in reliquum fidelibus gratiam
defuturam, si modo qui divina desiderant, terrena non quaerant.
Indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant pro regno.
Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat et vestiat; unde
sequitur verumtamen quaerite primum regnum Dei; et haec omnia
adicientur vobis. Chrysostomus. Non modo regnum, sed etiam opes
Christus pollicetur cum eo. Si enim nos a curis eos eripimus qui
praetermittentes sua, nostrorum diligentiam habent, multo magis
Deus. Beda. Indicat enim aliud esse quod principaliter datur,
aliud quod superadditur: quia nobis in intentione aeternitas, in usu
vero temporalitas esse debet.
|
|