|
Glossa. Postquam dominus temporalium curam a cordibus discipulorum
removit, hic excludit ab eis timorem, ex quo superflua cura procedit,
dicens nolite timere, pusillus grex. Theophylactus. Pusillum gregem
dominus vocat volentes discipulos eius fieri: vel quia in hoc saeculo
sancti parvi videntur causa voluntariae paupertatis, vel quia
superantur a multitudine Angelorum, qui incomparabiliter praecellunt
quae nostra sunt. Beda. Pusillum etiam dominus gregem electorum
nominat, vel ad comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob
humilitatis devotionem. Cyrillus. Quare autem timere non debent,
ostendit subdens quia complacuit patri vestro dare vobis regnum, quasi
dicat: eum qui tam pretiosa largitur, qualiter pigebit erga vos
clementiam exercere? Quamvis enim hic grex parvus sit et natura, et
numero, et gloria, bonitas tamen patris concessit et huic pusillo
gregi caelestium spirituum sortem, scilicet regnum caelorum. Ergo ut
possideatis regnum caelorum, opes terrenas contemnite; unde subditur
vendite quae possidetis et date eleemosynam. Beda. Quasi dicat:
nolite timere ne propter regnum Dei militantibus huius vitae necessaria
desint; quin etiam possessa propter eleemosynam vendite: quod tunc
digne fit, quando quis semel pro domino suo omnibus spretis,
nihilominus post hoc labore manuum operatur, unde et victum
transigere, et eleemosynam dare queat. Chrysostomus in Matthaeum.
Non est enim peccatum quod eleemosyna nequeat abolere; antidotum est
cuilibet conveniens vulneri: sed et eleemosyna non solum in pecuniis
fit, sed et in rebus, dum aliquis alium protegit, dum medicus
medetur, dum sapiens consulit. Gregorius Nazianzenus. Vereor autem
ne putes pietatis tibi necessitatem non esse, sed arbitrium. Opinabar
et ipse hoc; sed terrent me hoedi ad sinistram statuti, non quia
rapuerunt, sed quia Christum in egentibus non placaverunt.
Chrysostomus. Nam sine eleemosyna impossibile est regnum videre.
Sicut enim fons, si aquas in se continuerit, vitiatur; sic et
divites, cum omnia penes se teneant. Basilius. Sed quaeret
aliquis: quid considerantem oportet vendere quae possidentur? Numquid
tamquam eis naturaliter noxiis, vel propter tentationem accidentem
animabus ab eis? Ad hoc dicendum est, primo quidem quod singulum
eorum quae sunt, si per seipsum malum existeret, non esset creatura
Dei; omnis enim creatura Dei bona: consequenter autem, quia
mandatum dominicum non docuit abicere tamquam mala quae possidentur,
sed dispensare, dicens et date eleemosynam. Cyrillus. Molestum
autem forte est hoc mandatum divitibus; sanam tamen mentem habentibus
non est inutile: thesaurizant enim sibi regnum caeleste; unde sequitur
facite vobis sacculos qui non veterascunt. Beda. Eleemosynas
videlicet operando, quarum merces in aeternum maneat: ubi non hoc
praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis,
vel suis, vel pauperum usibus; cum et ipse dominus, cui Angeli
ministrabant, loculos habuisse legatur, a fidelibus oblata
conservans; sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem
iustitia deseratur. Gregorius Nyssenus. Praecipit autem sensibiles
et terrenas opes sursum concedere, quo virtus corruptiva non attingit;
unde subdit thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non
appropiat, neque tinea corrumpit. Theophylactus. Quasi dicat: hic
tinea demolitur, non autem in caelis. Deinde quia tinea quaedam non
demolitur, addidit de fure: aurum enim non demolitur tinea, sed fur
tollit. Beda. Sive igitur hoc simpliciter accipiendum est, quod
pecunia servata deficiat, data autem proximo, perennem fructum
conferat in caelis: seu ita quod thesaurus boni operis si commodi
terrestris occasione condatur, facile corruptus intereat: at si
caelesti solum intentione congeratur, non exterius hominum favore,
quasi a fure qui deforis rapit, non intus inani gloria, quasi a tinea
quae interius scindit, valet maculari. Glossa. Vel fures sunt
haeretici, et Daemones, qui ad hoc intenti sunt ut spiritualibus nos
spolient. Tinea, quae vestes latenter rodit, invidia est, quae
studium bonum lacerat, et compactionem unitatis dissipat.
Theophylactus. Porro, quia non omnia furto tolluntur, addit
potiorem rationem et nullam prorsus patientem instantiam, dicens ubi
enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit: quasi dicat: esto
quod nec tinea demoliatur, nec fur tollat; hoc ipsum quod est habere
cor affixum thesauro sepulto, et divinum opus, scilicet animam,
terrae immergere, quanto est dignum supplicio? Eusebius. Nam
quilibet homo naturaliter dependet ab eo erga quod studet; illuc totum
animum applicat ubi totum commodum possidere putavit. Unde si quis in
rebus praesentis vitae habeat totam mentem et intentionem, quam cor
nominavit, in terrenis versatur: si vero mentem applicaverit ad
caelestia, ibi mentem habebit, ut videatur solo corpore cum hominibus
conversari, animo vero iam sit aggressus mansiones caelestes. Beda.
Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus sentiendum
est: luxuriosi epulae sunt thesauri, lascivi ludicra, amatoris
libido.
|
|