|
Glossa. Quia de poenis peccantium fecerat mentionem, opportune
nuntiatur quorumdam peccantium poena, ex cuius exemplo etiam aliis
peccatoribus poenam comminatur; unde dicitur aderant quidam ipso in
tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem miscuit
Pilatus cum sacrificiis eorum. Cyrillus. Erant enim sequaces
dogmatum Iudae Galilaei, cuius mentionem Lucas in actibus
apostolorum fecit, qui dicebat: non oportet quemquam vocari dominum:
unde quamplures eorum, quia Caesarem non fatebantur dominum, a
Pilato puniti sunt. Dicebant etiam non oportere alias a statutis
victimis in lege Moysi offerre Deo; unde prohibebant statutas a
populo victimas pro salute imperatoris et populi Romani offerre.
Pilatus ergo indignatus in Galilaeos, iussit inter ipsas victimas,
quas ritu legis se offerre putabant, occidi, ita quod sanguis
offerentium oblatis victimis misceretur. Credente autem vulgo,
iustissime praedictos talia passos esse, quasi scandala seminantes in
populo, incitantes principes in odium subditorum, narraverunt haec
salvatori, volentes percipere quid ei super hoc videretur. Ipse autem
peccatores hos esse ponit; non tamen hic asserit talia passos esse,
tamquam peiores non patientibus; unde sequitur et respondens dixit
illis: putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores
fuerunt, quia talia passi sunt? Non, dico vobis. Chrysostomus.
Punit enim Deus quosdam peccatorum, amputans eorum nequitiam, et
poenam illis statuens leviorem, et plene semovens eos ab aliis, et
viventes in malitia corrigens per horum damnationem. Rursus alios hic
non punit, ut si sibi caverint poenitentes, praesentem poenam
effugiant, et futurum supplicium: si vero perseveraverint, maius
patiantur tormentum. Titus. Manifestat et hic, quia quaecumque ex
iudiciis accidunt in reorum supplicium, non solum iudicantium
potestate, sed etiam nutu Dei contingunt; unde sive iusta conscientia
puniat iudex, sive aliud intendens condemnet, commendandum est
negotium divinae censurae. Cyrillus. Removens ergo populares ab
intestinis insidiis occasione religionis concitatis, subiungit sed nisi
poenitentiam habueritis, et nisi cessaveritis conspirare contra
principes, quod nutu divino non agitis, omnes simul, vel similiter,
peribitis, et vester sanguis vestris victimis coniungetur.
Chrysostomus. In hoc autem ostendit quod illos permisit talia pati,
ut viventes alienis periculis territi fierent regni heredes. Quid
igitur, dices, ut melior ego fiam, ille punitur? Non ideo; sed
punitur quidem propter propria crimina; fit vero ex hoc videntibus
salutis materia. Beda. Sed quia poenitentiam non habuerunt,
quadragesimo dominicae passionis anno venientes Romani, quos
designabat Pilatus ad eorum gentes pertinens, et incipientes a
Galilaea, unde dominica praedicatio coeperat, radicitus impiam gentem
deleverunt; et non solum atria templi, quo sacrificia deferri
consueverant, sed interiora domus humano sanguine foedarunt.
Chrysostomus. Iterum autem alii decem et octo obruti fuerant a quadam
turre; de quibus eadem subdit, dicens sicut illi decem et octo super
quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos, putatis quia et ipsi
debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
Non, dico vobis. Non enim hic omnes punit, dans aliis inducias
poenitendi; nec tamen cunctos futurae punitioni reservat, ne plures
providentiam abnegarent. Titus. Una autem turris comparatur toti
civitati, ut pars totum perterreat; unde subditur sed si non
poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis; quasi dicat: tota
civitas paulo post occupabitur, si perseveraverint indigenae in
infidelitate. Ambrosius. Mystice autem in illis, quorum sanguinem
Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam videtur, eos
tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium, quorum
oratio est in peccatum, sicut de Iuda scriptum est, qui proditionem
sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat. Beda. Pilatus
enim, qui interpretatur os malleatoris, Diabolum significat, semper
caedere paratum; sanguis peccatum, sacrificia bonas actiones
exprimunt. Pilatus ergo sanguinem Galilaeorum cum sacrificiis eorum
miscet, quando Diabolus eleemosynam et cetera bona fidelium, vel
carnis delectatione, vel humanae laudis ambitione, vel qualibet alia
peste commaculat. Illi etiam Hierosolimytae a ruina turris oppressi
significant Iudaeos, qui poenitere noluerunt, cum moenibus suis esse
perituros. Non frustra decem et octo, qui numerus apud Graecos ex i
et e, hoc est eisdem litteris quibus nomen Iesu incipit, exprimitur:
significat enim Iudaeos hinc maxime perituros, quod nomen salvatoris
recipere noluerunt. Illa turris significat illum qui est turris
fortitudinis, quae merito est in Siloe, quae interpretatur missus;
significat enim eum qui missus a patre venit in mundum, qui omnes super
quos cecidit conteret.
|
|