|
Titus. Iactabant se Iudaei ex eo quod decem et octo perierant; ipsi
vero omnes remanserunt illaesi; unde proponit eis fici parabolam;
dicit enim dicebat autem hanc similitudinem: arborem fici habebat
quidam plantatam in vinea sua. Ambrosius. Vinea domini Sabaoth erat
quam dedit in rapinam gentium. Apta autem synagogae arboris istius
comparatio est: quia sicut arbor ista redundans foliis fluentibus,
spem possessoribus suis cassa speratorum proventuum expectatione
destituit: ita etiam in synagoga dum doctores eius operibus infecundi,
verbis tamen velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis
exuberat. Haec etiam sola arbor ab initio germinat poma pro floribus,
et poma decident ut poma succedant; manent tamen aliqua priorum
perrara, nec decidunt. Etenim primus synagogae populus velut inutilis
decidit fructus ut de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae
populus emergeret; primo tamen ex Israel, grossi maturescentis
exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt: quibus
dicitur: sedebitis super duodecim thronos. Nonnulli tamen ficum istam
non synagogae, sed malitiae et improbitatis figuram putant: hi tamen
in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt. Beda. Ipse
autem dominus synagogam per Moysen instituit, in carne natus
apparuit, et crebrius in synagoga docens fructum fidei quaesivit, sed
in Pharisaeorum mente non invenit; unde sequitur et venit fructum
quaerens in illa, et non invenit. Ambrosius. Quaerebat autem
dominus, non quia fructum ficulneae deesse nesciret; sed ut ostenderet
in figura, quia fructum synagoga iam habere deberet. Denique ex
sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit;
sic enim habes: dixit autem ad cultorem vineae: ecce anni tres sunt ex
quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Venit ad
Abraham, venit ad Moysen, venit ad Mariam, hoc est, venit in
signaculo, venit in lege, venit in corpore: adventum eius ex
beneficiis recognoscimus: alibi purificatio, alibi sanctificatio,
alibi iustificatio est; circumcisio purificavit, lex sanctificavit,
gratia iustificavit. Ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit,
quia circumcisionem corporis, non animi habuit; neque sanctificari,
quia virtutem legis ignorans, carnalia magis quam spiritualia
sequebatur; neque iustificari, quia delictorum suorum poenitentiam non
gerens, gratiam nesciebat. Merito ergo nullus fructus in synagoga
inventus est; et ideo iubetur excidi; sequitur enim succide ergo
illam: ut quid etiam terram occupat? Bonus autem cultor, et
fortassis ille in quo Ecclesiae fundamentum est, praesagiens, alterum
ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum,
religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum
Iudaeorum per Ecclesiam posse salvari; unde sequitur at ille
respondens, dixit illi: domine, dimitte illam et hoc anno. Cito
duritiam superbiamque Iudaeorum causas esse sterilitatis agnovit.
Itaque venit excolere qui novit vitia reprehendere; unde subdit usque
dum fodiam circa illam. Pollicetur dura cordis eorum apostolicis
ligonibus esse fodienda, ne radicem sapientiae, terrarum acervus
obruat et abscondat. Subdit autem et mittam stercora, idest
humilitatis affectum, per quem in Evangelium Christi etiam Iudaeus
fore existimatur fructuosus; unde subdit et si quidem fecerit fructum,
bene scilicet erit; sin autem, in futurum succides illam. Beda.
Quod quidem per Romanos factum est, a quibus gens Iudaea succisa,
et a terra promissionis expulsa est. Augustinus de Verb. Dom. Vel
aliter totum. Arbor ficulnea genus humanum est. Primus enim homo qui
peccavit, foliis ficulneae pudenda velavit, hoc est membra unde nati
sumus. Theophylactus. Sed et quisque nostrum ficus est in vinea
Dei, hoc est in Ecclesia, vel in hoc mundo plantata. Gregorius in
Evang. Tertio autem dominus ad ficulneam venit: quia naturam generis
humani ante legem, sub lege, sub gratia, expectando, admonendo,
visitando requisivit: sed tamen tribus annis fructum se non invenisse
conqueritur: quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis
corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis eius miracula
convertunt. Theophylactus. Tertio autem natura nostra fructum petita
non tribuit: semel quidem cum in Paradiso praevaricati sumus
praeceptum, secundo cum in lege vitulum conflaverunt, tertio cum
salvatorem renuerunt. Sed id triennium intelligendum est pro tribus
aetatibus, puerili, virili, et senili. Gregorius. Sed cum magno
timore audiendum est quod dicitur succide ergo illam: ut quid etiam
terram occupat? Unusquisque enim iuxta modum suum, inquantum locum
vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet,
velut infructuosa arbor terram occupat: quia in eo loco in quo ipse
est, aliis operandi occasionem negat. Basilius. Proprium enim est
divinae propitiationis non silenter poenas infligere, sed praemittere
minas, revocando ad poenitentiam; sicut Ninivitis fecit, et nunc
cultori dicens succide eam: provocans quidem ipsum ad curam eius,
suscitans vero sterilem animam ad producendos debitos fructus.
Gregorius Nazianzenus. Igitur nec nos feriamus subito, sed
praevaleamus misericordia; ne secemus ficum potentem adhuc fructum
facere, quam forsitan curabit periti custodis studium; unde et hic
subditur at ille respondens dixit illi: dimitte illam hoc anno, usque
dum fodiam circa illam. Gregorius. Per cultorem vineae praepositorum
ordo exprimitur, qui dum praesunt Ecclesiae, dominicae vineae curam
gerunt. Theophylactus. Vel paterfamilias Deus pater est, cultor
vero Christus, qui ficum amputari ut sterilem non permittit; quasi ad
patrem diceret: si per legem et prophetas fructum poenitentiae non
dederunt, meis eos irrigabo passionibus et doctrinis; et forsitan
dabunt obedientiae fructum. Augustinus de Verb. Dom. Vel
colonus, qui intercedit, est omnis sanctus qui intra Ecclesiam orat
pro eis qui sunt extra Ecclesiam, dicens domine, dimitte illam hoc
anno, idest tempore isto sub gratia, usque dum fodiam circa illam.
Circumfodere est humilitatem et patientiam docere. Fossa enim est
humilis terra, stercus autem in bono intellige: sordes sunt, sed
fructum dant: sordes cultoris dolor est peccatoris. Qui autem agunt
poenitentiam, in sordibus agant et veraciter agant. Gregorius. Vel
peccata carnis, stercora vocantur. Ex stercore igitur ad fructum
reviviscit arbor, quia de consideratione peccati, ad bona se opera
resuscitat animus. Sed sunt plerique qui increpationes audiunt, et
tamen ad poenitentiam redire contemnunt; propter quod subditur et si
quidem fecerit fructum. Augustinus de Verb. Dom. Bene scilicet
erit; sin autem, in futurum succides eam, quando scilicet in iudicio
venies iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Gregorius.
Qui autem nunc non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem,
illic cadit unde iam resurgere per poenitentiam non valet.
|
|