|
Ambrosius. Cito quod de synagoga dixerat indicavit; ad ipsam utique
arborem venisse se monstrat qui in eadem praedicabat; unde dicitur erat
autem docens in synagoga eorum sabbatis. Chrysostomus. Docet quidem
non seorsum, sed in synagogis secure, in nullo dubitans, nec aliquid
contra legem Moysi statuens; sabbato autem, quia tunc Iudaei legi
vacabant. Cyrillus. Ad expugnationem autem corruptionis, et
mortis, et invidiae Diaboli contra nos, prodiit incarnatio verbi; et
hoc apparet ex ipsis eventibus; sequitur enim et ecce mulier quae
habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Dicit autem
spiritum infirmitatis, quia mulier haec patiebatur atrocitate
Diaboli, derelicta a Deo propter propria crimina, vel propter
transgressionem Adae, ob quam humana corpora infirmitatem et mortem
incurrerunt. Dat autem super hoc Deus Diabolo potestatem, ut
homines mole adversitatis depressi, velint ad meliora transire. Genus
autem infirmitatis ostendit, dicens et erat inclinata, nec omnino
poterat sursum respicere. Basilius. Brutorum siquidem caput humi
deflexum est, terram cernit; caput hominis erectum est in caelum,
oculi superna conspiciunt: convenit enim ei quaerere superna,
transcendere terrena intuitu. Cyrillus. Ostendens autem dominus
adventum suum in hunc mundum dissolutivum esse humanarum passionum,
mulierem sanavit; unde sequitur quam cum vidisset Iesus, vocavit eam
ad se, et ait illi: mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Vox
aptissima Deo, plena maiestate superna: fugat enim morbum imperatorio
motu: qui etiam manus illi imponit; sequitur enim imposuit illi
manus; et confestim erecta est, et glorificabat Deum: in quo oportet
perpendere sacram carnem induisse virtutem divinam: erat enim ipsius
Dei caro, non autem alicuius alterius, quasi separatim existente
filio hominis a filio Dei, sicut falso aliquibus visum est. Sed
ingratae synagogae praesul, postquam vidit feminam humi repentem solo
tactu erectam, et divina referentem magnalia, ardens domini gloria,
irretitur invidia, arguitque miraculum, quasi videretur sollicitari
pro sabbato; unde sequitur respondens autem archisynagogus indignans
quia sabbato curasset hominem Iesus, dicebat turbae: sex dies sunt in
quibus oportet operari; in his venite et curamini, et non in die
sabbati. Hortatur ceteris diebus dispersos, et propriis vacantes
operibus, non sabbato, videre et mirari prodigia domini, ne forte
credant. Sed dic, lex prohibuit ab opere manuali die sabbati
abstinere; numquid ab eo quod verbo et ore fit? Cesses ergo comedere
et potare ac loqui et psallere in sabbato. Et si nec legem legis, cur
tibi sabbatum? Ceterum, si manuale opus lex prohibuit, quomodo
manuale opus est feminam verbo erigere? Ambrosius. Denique et Deus
ab operibus mundi quievit, non operibus quibus sempiterna et iugis
operatio est, sicut filius ait: pater meus usque modo operatur, et
ego operor, ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera, non
religiosa cessarent. Unde dominus specialiter ei respondit; sequitur
enim respondit autem ad illum dominus, et dixit: hypocritae,
unusquisque vestrum in sabbato non solvit bovem suum aut asinum a
praesepio, et ducit adaquare? Basilius. Hypocrita est qui in
theatro assumit alienam personam; sic et in vita praesenti quidam alia
gerunt in corde, et alia superficialiter ostendunt hominibus.
Chrysostomus. Bene igitur dicit hypocritam principem synagogae: quia
faciem habebat legis cultoris, mens vero eius erat versuti et invidi:
non enim turbatur propter sabbatum, quia violatur, sed propter
Christum, quia glorificatur. Tu tamen attende, quod ubi quidem opus
fieri iussit, sicut cum paralytico iussit grabatum tollere, transtulit
sermonem ad maius, convincens eos per dignitatem patris, cum dicit:
pater meus usque modo operatur, et ego operor; hic autem ubi totum
faciens verbo, nihil aliud adicit, ex his quae ipsi faciebant,
calumniam solvit. Cyrillus. Arguitur autem archisynagogus ut
hypocrita, dum bruta quidem adaquat in sabbato, mulierem vero non
magis genere quam fide filiam Abrahae, non dignam putat solvi ab
aegritudinis vinculo; unde subdit hanc autem filiam Abrahae, quam
alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a
vinculo isto die sabbati? Malebat siquidem mulierem tamquam
quadrupedia cernere terram, quam hominum staturam recipere, dummodo
Christus non magnificaretur. Non autem erat eis quid responderent;
sed ipsi sibi ipsis erant irrefragabilis reprehensio; unde sequitur et
cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius; sed populus,
quasi commoda ex miraculis consequens, laetabatur de signis; unde
sequitur et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab
eo. Nam claritas operum omnem quaestionem solvebat apud eos qui non
quaerebant mentibus perversis. Gregorius in Evang. Mystice autem
hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata: humana enim
natura ad peccatum ex voluntate corruens, quia fructum obedientiae
ferre noluit, statum rectitudinis amisit; et hoc significat ficulnea
reservata quod mulier erecta. Ambrosius. Vel ficus synagogam
figurat. Denique in muliere infirma quasi Ecclesiae figura succedit;
quae cum mensuram legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete
perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae
infirmitatis sentire non potuit. Nec aliter curari potuisset haec
mulier, nisi quia legem implevit et gratiam: nam in decem verbis legis
perfectio est, in octavo numero resurrectionis plenitudo. Gregorius.
Vel aliter. Sexto die homo factus est, atque eodem sexto die opera
cuncta domini perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum
ductus, decem et octo facit. Quia ergo homo qui sexto die factus
est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque
in exordio inchoantis gratiae infirmus extitit, decem et octo annis
mulier curva fuit. Augustinus de Verb. Dom. Quod ergo significat
triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere, quia ter
seni decem et octo faciunt. Curva autem erat, sursum aspicere non
poterat, quia sursum corda sine causa audiebat. Gregorius. Omnis
enim peccator terrena cogitans, caelestia non requirens, sursum
respicere non valet; quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis
suae rectitudine curvatur; et hoc semper videt, et sine intermissione
cogitat. Vocavit eam dominus et erexit: quia illuminavit et audivit.
Vocat enim quandoque, sed non erigit: quia plerumque videmus quae
agenda sunt, sed opera non implemus: usitata enim culpa obligat
mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur, et
labitur: quia ubi diu sponte perstitit, ibi cum noluerit cadit.
Ambrosius. Opus autem sabbati signum futuri est, quod unusquisque
perfunctus lege et gratia, per misericordiam Dei corporeae
fragilitatis molestiis exuetur. Cur autem aliud animal indicavit,
nisi ut ostenderet futurum ut Iudaicus et gentilis populus, sitim
corporis, aestusque mundi huius, dominici fontis ubertate deponat; et
sic per vocationem duorum populorum Ecclesiam salvam futuram? Beda.
Filia autem Abrahae est anima quaecumque fidelis, vel Ecclesia de
utroque populo ad fidei unitatem collecta. Idem ergo mystice est bovem
vel asinum solutum a praesepio potum duci, quod est filiam Abrahae a
vinculo nostrae inclinationis erigi.
|
|