|
Glossa. Erubescentibus adversariis, et populo gaudente de his quae
gloriose fiebant a Christo, profectum Evangelii consequenter sub
quibusdam similitudinibus manifestat; unde dicitur dicebat ergo: cui
simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Simile est
grano sinapis. Ambrosius. Alio loco granum sinapis legitur, ubi
confertur. Ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis est, et fides
sicut granum sinapis, fides est utique regnum caelorum quod intra nos
est. Granum quidem sinapis res est vilis et simplex: si teri
coeperit, vim suam fundit: et fides simplex primo videtur: sed si
atteratur adversis, gratiam suae virtutis effundit. Grana sinapis
martyres sunt. Habebant odorem fidei, sed latebat: venit
persecutio, contriti sunt gladio, per totius mundi terminos grana sui
sparsere martyrii. Ipse etiam dominus granum est sinapis: teri
voluit, ut diceremus: Christi bonus odor sumus; seminari voluit
velut granum sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum: in
horto enim Christus captus et sepultus est, ubi etiam resurrexit et
factus est arbor; unde sequitur et factum est in arborem magnam.
Dominus enim noster granum est cum sepelitur in terra, arbor cum
elevatur in caelum. Est etiam arbor mundum obumbrans; unde sequitur
et requieverunt volucres caeli in ramis eius, idest potestates
caelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Ramus
est Petrus, ramus est Paulus, in quorum sinus per quosdam
disputationum recessus, qui eramus longe, assumptis virtutum remigiis
advolamus. Ergo semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus
est plenus florum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex
odor variae virtutis exhalet. Ibi ergo Christus ubi fructus est
seminis. Cyrillus. Vel aliter. Regnum Dei est Evangelium, per
quod acquirimus posse regnare cum Christo. Sicut igitur sinapis semen
superatur quidem quantitate a seminibus olerum, crescit autem adeo ut
plurium fiat umbraculum avium; sic et salvatoris doctrina penes paucos
erat in principio, sed postea recepit augmentum. Beda. Homo autem
Christus est, hortus est Ecclesia, eius disciplinis colenda; qui
bene dicitur granum accepisse, quia dona quae nobis cum patre tribuit
ex divinitate, nobiscum accipit ex humanitate. Crevit autem
Evangelii praedicatio cunctum disseminata per orbem; crescit et in
mente cuiusque credentis, quia nemo repente fit perfectus. Crescendo
autem non herbarum, quae velociter arescunt, sed arborum instar
exurgit. Rami huius arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus
animae castae virtutum pennis ad superna tendentes nidificant et
requiescunt. Theophylactus. Vel homo quilibet granum sinapis, idest
evangelicum sermonem, accipiens, et in horto animae suae serens,
arborem magnam facit, ut et ramos producat, et caeli volatilia, idest
qui terrenis supereminent, in ramis praedicationis, idest in expansis
considerationibus, requiescunt. Paulus enim quasi granum modicum
accepit Ananiae rudimentum; sed plantans illud in viridario suo,
produxit multas et bonas doctrinas, in quibus habitant qui sunt
intellectu excelsi, puta Dionysius, Hierotheus, et alii
quamplures. Deinde simile dicit fermento regnum Dei; sequitur enim
et dixit: cui simile aestimabo illud? Simile est fermento.
Ambrosius. Plerique fermentum Christum putant, quia fermentum ex
farina virtute, non specie generi suo praestat: sic et Christus
patribus aequalis corpore, sed dignitate incomparabilis praeeminebat.
Igitur sancta Ecclesia typum mulieris figurat, de qua subditur quod
acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur
totum. Beda. Satum est genus mensurae, iuxta morem provinciae
Palaestinae, unum et dimidium modium capiens. Ambrosius. Farina
huius mulieris nos sumus, quae dominum Iesum in interioribus nostrae
mentis abscondit, donec nostra secreta penetralia calor sapientiae
caelestis abducat. Et quia in tribus mensuris absconditum dicit esse
fermentum, congrue visum est ut Dei filium crederemus absconditum in
lege, ac opertum in prophetis, evangelicis praedicationibus
adimpletum. Me tamen sequi iuvat quod ipse dominus docuit, fermentum
esse spiritualem doctrinam Ecclesiae. Ecclesia autem renatum hominem
in corpore et anima et spiritu, fermento spirituali sanctificat, cum
tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis
aspirat concordia voluptatum. Itaque si in hac vita tres mensurae in
eodem manserint donec fermententur et fiant unum, erit in futurum
diligentibus Christum incorrupta communio. Theophylactus. Vel pro
femina intelligas animam; tria vero sata trinam partem eius,
rationabilem, irascibilem et concupiscibilem. Si igitur aliquis in
hac trina parte condiderit verbum Dei, faciet hoc totum spirituale,
ut nec rationale peccet in documentis, nec ira aut concupiscentia
enormiter ferantur, sed conformentur verbo Dei. Augustinus de
Verb. Dom. Vel tria sata farinae, genus humanum est; quod de
tribus Noe filiis est reparatum. Mulier quae abscondit fermentum,
Dei sapientia est. Eusebius. Vel aliter. Fermentum dominus
nominat spiritum sanctum, quasi virtutem procedentem ex semine, idest
verbo Dei. Tria autem sata farinae significant notitiam patris et
filii et spiritus sancti, quam mulier, idest divina sapientia, et
spiritus sanctus largitur. Beda. Vel fermentum dilectionem dicit,
quae fervere facit, et excitat mentem. Abscondit ergo mulier, idest
Ecclesia, fermentum dilectionis in sata tria: quia praecepit ut
diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota virtute. Et
hoc donec fermentetur totum, idest donec caritas totam mentem in sui
perfectionem commutet; quod hic inchoatur, sed in futurum
perficietur.
|
|