|
Glossa. Praemissis similitudinibus de multiplicatione evangelicae
doctrinae, eius diffusioni ubique praedicando intendit; unde dicitur
et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in
Ierusalem. Theophylactus. Non enim sola parva loca visitabat,
sicut faciunt qui simplices fallere volunt, neque solas civitates, ut
ostentatores faciunt et gloriam quaerentes; sed sicut communis dominus
et pater omnibus providens, omnia circuibat. Non autem visitabat
municipia, vitans Ierusalem, ac si timeret legisperitorum
reprehensiones, aut mortem, quae poterat inde contingere; unde subdit
et iter faciens in Ierusalem. Nam ubi plures erant aegroti, ibi se
medicus magis ingerebat. Sequitur ait autem quidam illi: domine, si
pauci sunt qui salvantur? Glossa. Quae quidem quaestio ad hoc
pertinere videtur de quo supra agebatur: nam in praemissa similitudine
dixerat, quod requieverunt volucres caeli in ramis eius; per quod
intelligi potest multos esse qui salutis requiem consequentur. Et quia
ille unus pro omnibus quaesierat, dominus non singulariter ei
respondet; unde sequitur ipse autem dixit ad illos: contendite intrare
per angustam portam. Basilius. Sicut enim in via terrena exitus a
recto multam latitudinem habet; sic qui egreditur a tramite ducente ad
regnum caelorum, in multa latitudine erroris reperitur. Rectum autem
iter est angustum, qualibet declinatione periculosa existente, sive
dextrorsum, sive sinistrorsum; sicut in ponte, a quo utrinque
divertens flumini immergitur. Cyrillus. Angusta etiam porta aerumnam
et patientiam sanctorum significat. Sicut enim pugnarum victoria
attestatur militis strenuitati, sic praeclarum efficiet valida
perpessio laborum et tentationum. Chrysostomus in Matthaeum. Quid
est ergo quod dominus alibi dicit: iugum meum suave est, et onus meum
leve? Non quidem contradicit; sed hoc dictum est propter tentationum
naturam, illud vero propter affectum transeuntium. Est enim molestum
aliquid naturae, facile reputari quando id affectanter amplectimur.
Si etiam via salutis angusta erit in introitu, tamen per eam
pervenitur ad latitudinem; e contrario vero lata deducit ad interitum.
Gregorius Moralium. Dicturus autem angustae portae introitum,
praemisit contendite: quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi
non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur. Cyrillus. Non
videtur autem dominus satisfacere quaerenti utrum pauci sint qui
salventur, dum declarat viam per quam quisque potest fieri iustus.
Sed dicendum, quod mos erat salvatoris non respondere interrogantibus
secundum quod eis videbatur, quoties inutilia quaerebant, sed
respiciendo quod utile audientibus foret. Quid autem commodi
proveniret audientibus scire an multi sint qui salventur, an pauci?
Necessarium autem magis erat scire modum quo aliquis pervenit ad
salutem. Dispensative ergo ad quaestionis vaniloquium nihil dicit,
sed transfert suum sermonem ad rem magis necessariam. Augustinus de
Verb. Dom. Vel aliter. Confirmavit dominus quod audivit,
scilicet quod pauci sunt qui salvantur, quia per angustam portam pauci
intrant. Alio autem loco hoc idem ipse ait: arcta est via quae ducit
ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam; unde subditur quia
multi, dico vobis, quaerent intrare. Beda. Salutis amore
provocati; et non poterunt, itineris asperitate deterriti.
Basilius. Vacillat enim anima, quando quidem considerat aeterna,
eligendo virtutem: quando praesentia respicit, praeferendo
illecebras: hic intuetur otia carnis, illic subiectionem ipsius; hic
ebrietatem, illic sobrietatem; hic dissolutos risus, illic copiam
lacrymarum; hic choreas, illic orationes; hic fistulas, illic
fletus; hic luxuriam, illic castimoniam. Augustinus de Verb.
Dom. Non autem contrarius sibi est dominus, qui dixit, quod pauci
sunt qui intrant per angustam portam; et alibi dicit: multi ab oriente
et occidente venient. Pauci sunt in comparatione perditorum, multi in
societate Angelorum. Vix videntur grana quando area trituratur; sed
tanta massa processura est de area hac ut impleat horreum caeli.
Cyrillus. Quod autem detestabiles sint qui intrare non possunt, per
evidens exemplum declaravit, subdens cum autem intraverit
paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et
pulsare ostium, dicentes: domine, aperi nobis. Sicut si
patrefamilias, qui multos ad convivium vocavit, ingresso cum
convivis, et ostio recluso, postmodum pulsantes adveniant. Beda.
Est autem paterfamilias Christus, qui cum ubique ex divinitate sit,
illis iam intus esse dicitur quos in caelo praesens sua visione
laetificat; sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione
certantes occultus adiuvat. Intrabit vero cum totam Ecclesiam ad sui
contemplationem perducet; claudet ostium, cum reprobis locum
poenitentiae tollet; qui foris stantes pulsabunt, idest a iustis
segregati misericordiam quam contempserunt, frustra implorabunt; unde
sequitur et respondens dicet vobis: nescio vos unde sitis. Gregorius
Moralium. Nescire Dei improbare est; sicut et nescire mentiri vir
verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur: non quod, si mentiri
velit, nesciat, sed quod falsa loqui veritatis amore contemnat.
Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat. Sequitur
tunc incipietis dicere: manducavimus coram te, et bibimus, et in
plateis nostris docuisti. Cyrillus. Hoc Israelitis convenit, qui
secundum ritum legis offerentes Deo victimas edebant et gaudebant.
Audiebant quoque in synagogis libros Moysi, qui in suis scriptis non
quae sua sunt, sed quae Dei tradebat. Theophylactus. Vel
simpliciter ad Israelitas dicitur: eo quod ex eis Christus secundum
carnem natus est, et cum eo comedebant et bibebant, et eum
praedicantem audiebant. Sed et Christianis haec congruunt; nos enim
comedimus corpus Christi et bibimus sanguinem eius quotidie, ad mensam
mysticam accedentes, docetque in plateis animarum nostrarum. Beda.
Vel mystice manducat coram domino et bibit qui verbi pabulum avide
suscipit; unde quasi exponendo subditur in plateis nostris docuisti.
Scriptura enim in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo
frangitur, et manducando glutitur; potus est in apertioribus, ubi ita
sorbetur sicut invenitur. Non autem festivitatum epulatio iuvat quem
fidei pietas non commendat; non scientia Scripturarum notum Deo facit
quem operum iniquitas indignum ostendit; unde subditur et dicet vobis:
nescio vos unde sitis. Discedite a me, operarii iniquitatis.
Basilius. Illis forsitan loquitur quos describit apostolus in propria
persona, dicens: si linguis hominum loquar et Angelorum, et habeam
omnem scientiam, et distribuero omnes facultates meas in cibos
pauperum, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quod enim
non fit divini amoris intuitu, sed ad acquirendam ab hominibus laudem,
non invenit laudem apud Deum. Theophylactus. Attende etiam quod
detestabiles sunt illi in quorum plateis dominus docet: unde si
docentem eum audierimus, non in plateis sed in angustiis, et humilibus
cordibus, non erimus detestabiles. Beda. Duplex autem ostenditur
Gehennae poena; scilicet frigoris et fervoris; unde sequitur ibi erit
fletus et stridor dentium: fletus enim de ardore, stridor dentium de
frigore solet excitari. Vel stridor dentium prodit indignantis
affectum, quod qui sero poenitet, sero sibi irascatur. Glossa. Vel
stridebunt dentes qui hic de edacitate gaudebant, flebunt oculi qui hic
per concupiscentias vagabantur. Per utrumque autem veram impiorum
resurrectionem designat. Theophylactus. Pertinet etiam hoc ad
Israelitas, cum quibus loquebatur; qui ex hoc maxime percelluntur
quod gentiles cum patribus requiescunt, ipsi vero excluduntur; unde
addidit cum videritis Abraham, Isaac et Iacob, et omnes prophetas
in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et
occidente, et ab Aquilone et Austro, et accumbent in regno Dei.
Eusebius. Praedicti enim patres ante tempora legis, secundum
evangelicam formam errorem multorum deorum derelinquentes, assumpserunt
sublimis Dei notitiam, quibus pares facti sunt multi gentilium ob
similem vitam; filii autem eorum alienationem sunt passi ab evangelica
disciplina; unde sequitur et ecce sunt novissimi qui erant primi, et
sunt primi qui erant novissimi. Cyrillus. Iudaeis enim, qui primum
locum tenebant, praelatae sunt gentes. Theophylactus. Nos autem,
ut videtur, primi sumus, qui ab ipsis cunabulis rudimenta accepimus;
et forsitan erimus novissimi respectu gentilium, qui circa finem vitae
crediderunt. Beda. Multi etiam prius ferventes, postea torpent:
multi prius frigidi, subito inardescunt; multi in saeculo despecti,
in futuro sunt glorificandi; alii apud homines gloriosi, in fine sunt
damnandi.
|
|