|
Cyrillus. Praedicta domini verba, Pharisaeorum animos provocaverunt
ad iram; videbant enim populos iam contritos fidem eius arripere.
Itaque quasi perdentes officium populis praesidendi et deficientes in
lucro, simulantes se eum diligere, suadent illi ut inde discederet;
unde dicitur in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes
illi: exi et vade hinc, quia Herodes vult occidere te. Christus
autem qui renes et corda scrutatur, eis leniter et figuraliter
respondet; unde sequitur et ait illis: ite et dicite vulpi illi.
Beda. Propter dolos et insidias Herodem vulpem appellat, quod
plenum fraudis est animal, in fovea propter insidias latens, odore
foetens, nunquam rectis itineribus incedens; quae omnia haereticis
conveniunt, quorum typum Herodes tenet, qui Christum, idest
humilitatem Christianae fidei in credentibus, conantur extinguere.
Cyrillus. Vel aliter. Videtur hic sermo mutatus esse, et non
spectare ad personam Herodis, ut aliqui putaverunt, sed magis ad
pharisaicas fictiones: pene enim ipsum Pharisaeum ostendit prope
manentem, dum dixit ite et dicite vulpi huic, sicut in Graeco
habetur; unde hoc praecepit dicendum, quod poterat urgere
Pharisaeorum turbam: ecce, inquit, eicio Daemonia, et sanitates
perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hoc se promittit
operaturum quod Iudaeis displicebat: scilicet quod immundis imperaret
spiritibus, et eriperet a morbis infirmantes, usque dum propria sponte
sustineret crucis patibulum. Quia vero Pharisaei credebant quod manum
trepidaret Herodis qui dominus erat virtutum, hoc excludit dicens
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare. Quod
dicit oportet, nequaquam sibi necessitatem ingruentem ostendit, sed
magis arbitrio propriae voluntatis pergere quo volebat, quousque finem
venerandae crucis subiret, cuius iam Christus imminere tempus ostendit
cum dixit hodie et cras. Theophylactus. Ac si dicat: quid de morte
mea cogitatis? Ecce fiet post modicum. Quod autem dicitur hodie et
cras, hoc multos dies significat, sicut et nos in communi sermone
soliti sumus dicere: hodie et cras fit hoc, quod fiat in tanta
distantia temporis. Et ut evangelicum sermonem evidentius exponamus,
non intelligas quod oportet me hodie et cras ambulare, sed sistas in
hodie et cras, deinde subiungas et sequenti die ambulare; sicut et
pluries numerando consuevimus dicere: die dominica, et secunda feria,
et tertia egrediar, quasi computando duas, ut tertia denotetur, sic
et dominus quasi computando dicit oportet me hodie et cras, et postea
tertia die ire Ierusalem. Augustinus de Cons. Evang. Vel mystice
ab illo haec dicta intelliguntur, ut referantur ad corpus eius, quod
est Ecclesia. Expelluntur enim Daemonia, cum relictis illis
superstitionibus, credunt in eum gentes; et perficiuntur sanitates,
cum secundum praecepta eius, posteaquam fuerit Diabolo et huic saeculo
renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia
consummabitur, ad plenitudinem angelicam per corporis etiam
immortalitatem perficietur Ecclesia. Theophylactus. Sed quia illi
dicebant ei exeas hinc, quia Herodes quaerit te occidere: in
Galilaea loquentes, ubi regnabat Herodes, ostendit quod non in
Galilaea, sed in Ierusalem praeordinatum fuerat ei pati; unde
sequitur quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. Cum audis
non capit, idest non decet extra Ierusalem prophetam interimi, non
putes vim coactivam Iudaeis inductam, sed quantum ad eorum affectum
sanguinis avidum convenienter hoc dicit; velut si quis praedonem
atrocissimum videns dicat: non oportet hanc viam, in qua praedo
insidiatur viatoribus, immunem esse a sanguine: sic et non oportebat
alibi quam ubi morabantur praedones perire dominum prophetarum: nam
assueti prophetarum sanguinibus occident et dominum; unde sequitur
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui
mittuntur ad te. Beda. Ierusalem non saxa et aedificia civitatis,
sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu. Chrysostomus.
Geminatio enim verbi, miserantis est, aut nimium diligentis: nam
tamquam ad amicam negligentem amatorem, et ideo puniendam, dominus
loquitur Graecus. Sed et nominis geminatio vehementem reprehensionem
ostendit: nam quae novit Deum, quomodo Dei ministros persequitur?
Chrysostomus. Quod autem essent immemores divinorum bonorum ostendit
subdens quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum
suum sub pennis, et noluisti? Manuduxit eos per sapientissimum
Moysen, monuit per prophetas, voluit sub alis, idest sub tegmine
suae virtutis, illos habere; at illi caruerunt tam desiderabilibus
bonis ingrati existentes. Augustinus in Enchir. Dicit autem: ego
volui, et tu noluisti; quasi dicat: quotquot aggregavi mea voluntate
semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Beda.
Pulchre autem qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat,
seipsum avi comparat: quia vulpes fraudulenter semper avibus insidias
intendunt. Basilius. Filios etiam Ierusalem pullis in nido
comparavit; ac si dicat: aves quae in altum consueverunt volare,
exceptae sunt a nocumentis insidiantium; tu tamen eris ut pullus egens
alieno suffragio. Matre igitur avolante aufereris a nido, quasi
impotens ad tutelam et debilis ad fugam; unde sequitur ecce relinquetur
domus vestra deserta. Beda. Ipsam civitatem, quam nidum vocaverat,
etiam nunc domum Iudaeorum appellat. Occiso enim domino venerunt
Romani, et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum,
gentem et regnum. Theophylactus. Vel domus vestra, idest templum;
ac si dicat: quamdiu virtus erat in vobis, templum erat meum; sed
postquam fecistis ipsum speluncam latronum, non est de cetero domus
mea, sed vestra. Vel domum dicit totam gentem Iudaeorum, iuxta
illud: domus Iacob, benedicite domino, per quod ostendit quod ipse
erat qui gubernabat eos, et eripiebat ab hostium manibus. Sequitur
dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat, cum dicetis:
benedictus qui venit in nomine domini. Augustinus de Cons. Evang.
Huic narrationi Lucae non videtur adversari quod turbae dixerunt,
veniente domino in Ierusalem: benedictus qui venit in nomine domini:
quia nondum illuc venerat, et nondum dictum erat. Cyrillus.
Discesserat enim dominus a Hierosolymis, tamquam indignos existentes
sui praesentia deserens; deinde multis miraculis factis, rursum
Hierosolymam redit, ubi ei turba occurrit dicens: hosanna filio
David: benedictus qui venit in nomine domini. Augustinus. Sed quia
non dicit Lucas quo inde tunc accessit dominus, ut non veniret nisi eo
tempore quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo donec
veniat Ierusalem); de illo suo adventu quo in claritate venturus
est, hoc significat. Theophylactus. Tunc enim et inviti
confitebuntur eum salvatorem et dominum, quando nullus erit eis inde
profectus. Dicens autem non videbitis me donec veniat etc., non
significat illam horam, sed tempus crucis; quasi dicat: postquam
crucifixeritis me, non amplius videbitis me, donec iterum veniam.
Augustinus. Intelligendus est ergo Lucas velle praeoccupasse,
antequam eius narratio dominum perduceret Ierusalem, aut eidem
civitati iam appropinquantem talia respondisse monentibus ut caveret
Herodem, qualia Matthaeus dicit esse locutum cum iam pervenisset
Ierusalem. Beda. Vel dicit non me videbitis, quasi dicat: nisi
poenitentiam egeritis, et confessi fueritis me filium omnipotentis
patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis.
|
|