|
Cyrillus. Quamvis dominus malitiam Pharisaeorum cognosceret, tamen
eorum fiebat conviva, ut prodesset praesentibus per verba et miracula;
unde subditur et factum est cum introisset Iesus in domum cuiusdam
principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant
eum: si scilicet reverentiam legis contemneret, et an quicquam
prohibitorum faceret in die sabbati. Itaque hydropico veniente in
medium, interrogatione reprehendit insolentiam Pharisaeorum, eum
arguere volentium; unde dicitur et ecce homo quidam hydropicus erat
ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et
Pharisaeos, si licet sabbato curare. Beda. Quod dicitur
respondisse Iesus, ad hoc respicit quod praemissum est: et ipsi
observabant eum: dominus enim novit cogitationes hominum.
Theophylactus. In sua autem interrogatione deridet eos, sicut
amentes: Deo enim benedicente sabbatum, ipsi prohibent operari bona
in eo; dies autem quae bonorum operam non admittit, maledicta est.
Beda. Sed merito interrogati tacent, quia contra se dictum,
quicquid dixerit, vident. Nam si licet sabbato curare, quare
salvatorem an curet observant? Si non licet, quare ipsi sabbato
pecora curant? Unde sequitur at illi tacuerunt. Cyrillus.
Neglectis igitur Iudaeorum insidiis, liberat a morbo hydropicum: qui
metu Pharisaeorum remedia non postulabat propter sabbatum, sed solum
astabat, ut ex aspectu misertus eius salvaret eum: quod dominus
cognoscens, non postulat ab eo si vellet salvus fieri; sed protinus
eum sanavit; unde sequitur ipse vero apprehensum sanavit eum ac
dimisit. Theophylactus. In quo non hoc prospexit dominus, ne
scandalizaret Pharisaeos; sed ut benefaciat egenti remediis: decet
enim nos, cum magna resultat utilitas, non curare si stulti
scandalizentur. Cyrillus. Sed quia Pharisaei inepte tacuerunt,
solvit Christus inflexibilem eorum impudentiam, considerationibus
seriis ad hoc utens; unde sequitur et respondens ad illos dixit: cuius
vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum
die sabbati? Theophylactus. Quasi dicat: si prohibuit lex misereri
in sabbato, ne curam habeas filii tui periclitantis in sabbato; sed
quid dico, filii, quando nec bovem praeteris, si periclitantem
videris? Beda. In quo sic observatores suos Pharisaeos convincit,
ut eosdem etiam avaritiae condemnet, qui in liberatione animalis suae
avaritiae consulebant. Quanto ergo magis Christus hominem, qui multo
melior est pecore, debuit liberare? Augustinus de quaest. Evang.
Congruenter autem hydropicum animali quod cecidit in puteum
comparavit, humore enim laborabat; sicut illam mulierem quam alligatam
dixerat, et ipse solvebat, comparavit iumento, quod solvitur ut ad
aquam ducatur. Beda. Competenti ergo exemplo solvit quaestionem, ut
ostendat eos violare sabbatum in opere cupiditatis qui eum violare
arguerunt in opere caritatis; unde sequitur et non poterant ad haec
respondere illi. Mystice autem hydropicus comparatur ei quem fluxus
carnalium voluptatum exuberans aggravat: hydropicus enim morbus ab
aquoso humore vocabulum trahit. Augustinus de quaest. Evang. Vel
hydropicum recte comparamus diviti avaro: sicut enim ille quanto magis
abundat humore inordinato, tanto amplius sitit; sic et iste quanto est
copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia
concupiscit. Gregorius Moralium. Recte ergo hydropicus ante
Pharisaeum curatur: quia per alterius aegritudinem corporis, in
altero exprimitur languor, seu aegritudo cordis et mentis. Beda.
Bene autem in exemplo bovem et asinum nominat, ut vel sapientes et
hebetes, vel utrumque populum significet, scilicet Iudaeum iugo legis
pressum, et gentilem nulla ratione domitum: omnes enim a puteo
concupiscentiae demersos dominus extrahit.
|
|