|
Ambrosius. Prius curatus est hydropicus, in quo fluxus carnis
exuberans, animae gravabat officia, spiritus extinguebat ardorem:
deinde docetur humilitas, dum in convivio nuptiali appetentia loci
superioris arcetur; unde dicitur dicebat autem ad invitatos parabolam,
intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: cum
invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Cyrillus.
Prosilire enim prompte ad honores qui nobis non conveniunt, indicat
nos temerarios esse, et nostra facta vituperio replet; unde sequitur
ne forte honoratio te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et
illum vocavit, dicat tibi: da huic locum; et tunc incipias cum rubore
novissimum locum tenere. Chrysostomus. Et sic quod concupivit,
nequaquam obtinuit ambitiosus honoris, sed passus est repulsam; et
satagens qualiter abundet honoribus, non honoratur. Et quia nihil est
aequipollens modestiae, auditorem ad oppositum ducit. Non solum
prohibet ambire primatum, sed et venari iubet ultima; unde sequitur
sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco. Cyrillus.
Si enim aliquis non vult aliis praelocari, nanciscitur hoc ex divina
sententia; unde sequitur ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi:
amice, ascende superius. Haec dicens, non graviter obiurgat, sed
leniter iniungit: sufficit enim monitio apud discretos; et sic pro
humilitate aliquis coronatur honore; unde sequitur tunc erit tibi
gloria coram simul discumbentibus. Basilius. Occupare igitur locum
ultimum in conviviis, iuxta mandatum dominicum, conveniens est, sed
rursum in hunc contentiose irruere reprobatum tamquam interemptorium
ordinis et causativum tumultus: et de eo mota contentio aequiparabit
vos litigantibus de primatu. Quapropter, sicut hic dominus dicit,
expedit convivium facienti committere accubitus ordinem. Sic et in
patientia nos mutuo sustinebimus honeste, et secundum ordinem omnia
prosequentes, non ad apparentiam plurium; nec videbimur humilitatem
pertractare per vehementem contradictionem; magis autem humilitatem per
patientiam obtineremus: maius est enim ex repugnantia superbiae
indicium quam ex primo accubitu, quando eum cum imperio obtinemus.
Theophylactus. Nemo autem putet praemissam Christi doctrinam modicam
esse, et indignam culminis Dei verbi; non enim pium dices esse
medicum pollicitum sanare podagram, ictum vero digiti vel dentis
dolorem nolentem curare. Porro quomodo parva passio vanae gloriae,
quae versabat primos perquirentes accubitus? Decebat igitur
humilitatis magistrum omnem ramum pravae radicis amputare. Sed et
illud considera, quia praesto coena, et passione primatus coram
salvatore vexante miseros, opportunitatem habebat monitio. Cyrillus.
Ostenso igitur tam modico exemplo ambitiosorum contemptu, et non
ambitiosorum exaltatione adicit magnum parvo, generalem sententiam
proferens, cum subditur quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et
qui se humiliat, exaltabitur: quod dicitur secundum divinum iudicium,
non secundum humanam consuetudinem, secundum quam plures concupiscentes
honorem consequuntur, alii vero se humiliantes inglorii remanent.
Theophylactus. Porro non finaliter nec omnibus hominibus est
reverendus qui se honoribus ingerit; sed dum a quibusdam honoratur,
alii detrahunt ei, et quandoque etiam ipsi honorantes. Beda. Sed
quoniam hanc admonitionem Evangelista parabolam vocat, breviter
intuendum quid mystice significet. Quisquis nuptias Christi et
Ecclesiae invitatus adierit, membris Ecclesiae per fidem coniunctus,
non se extollat, quasi sublimior ceteris, de meritis gloriando: dabit
enim locum honoratiori post invitato, cum illorum qui se in Christo
secuti sunt agilitate praeitur, et cum rubore novissimum locum tenet,
quando de aliis meliora cognoscens, quicquid de sua operatione celsum
sentiebat humiliat. Sed recumbit aliquis in novissimo loco, secundum
illud: quanto magnus es, humilia te in omnibus. Veniens autem
dominus, quem humilem invenerit, amici nomine beatificans, ascendere
superius praecipiet: quicumque enim humiliaverit se sicut parvulus,
hic est maior in regno caelorum. Pulchre autem dicitur tunc erit tibi
gloria, ne nunc quaerere incipias quod tibi servatur in fine. Potest
etiam et hoc in hac vita intelligi; quia quotidie dominus suas nuptias
intrat, superbos despiciens, et humilibus saepe tanta sui spiritus
dona praestans, ut discumbentium, idest fidelium, coetus, eos
admirando glorificet. Ex conclusione vero generali, quae subditur,
manifeste claret praecedentem domini sermonem typice intelligendum.
Neque enim omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliatur; aut qui
se in conspectu hominum humiliat, exaltatur ab eis: sed qui se de
meritis elevat, humiliabitur a domino; et qui se de beneficiis
humiliat, exaltabitur ab eo.
|
|