|
Theophylactus. Ex duabus partibus coena composita, scilicet ex
vocantibus et vocatis, partem vocatorum ad humilitatem iam monuerat;
consequenter vocantem monendo remunerat, retrahens eum ne gratia
hominum convivaret; unde dicitur dicebat autem ei qui se invitaverat:
cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos neque fratres
neque cognatos neque vicinos neque divites. Chrysostomus. Multae
causae sunt quibus amicitiae foedus contrahitur; et illicitas quidem
praetermittimus, proponemus autem naturales et morales: naturales
quidem, puta patris ad filium, fratris ad fratrem, et aliorum
huiusmodi; quod significat dicens neque fratres neque cognatos;
morales autem: puta conviva factus est, aut convicinus est; et
quantum ad hos dicit neque vicinos. Beda. Fratres igitur et amicos
et divites alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit;
sed, sicut cetera necessitatis humanae commercia, ad promerenda vitae
caelestis praemia, nil valere ostendit; unde subdit ne forte et ipsi
te reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait: et fiet tibi
peccatum. Cui simile est id quod alibi dicit: et si bene feceritis
his qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Sunt tamen quaedam
mutua fratrum vicinorumque convivia, quae non solum in praesenti
retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro; quae aut
collatione omnium celebrantur; aut vicibus solent a contubernalibus
exhiberi: in quibus ad hoc convenitur ut foeda gerantur, et ex copia
incitetur libidinis diversa voluptas. Chrysostomus. Non igitur hac
spe aliis beneficia conferamus ut nobis retribuant; haec enim frigida
est intentio: unde talis amicitia celerius evanescit. Si vero
pauperem vocaveris, Deum numquam obliviscentem habebis debitorem;
unde sequitur sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles,
claudos et caecos. Quanto enim minor est frater, tanto magis per eum
Christus accedit et visitat. Nam qui magnum suscipit, saepe propter
vanam gloriam facit: sed et utilitas pluries quaeritur, ut promoveatur
per illum. Possem quidem plures proponere ob hoc celeberrimos
senatorum colentes, ut illis mediantibus ampliorem gratiam obtineant
principum. Non igitur illos quaeramus qui nobis retribuere possunt;
sequitur enim et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Non
ergo turbemur cum non recipimus beneficii recompensationem, sed cum
receperimus: quoniam si receperimus, non amplius recipiemus illic;
sed si minime retribuat homo, tunc ibi Deus retribuet; unde sequitur
retribuetur enim in resurrectione iustorum. Beda. Et si omnes
resurgunt, iustorum tamen resurrectio dicitur, quia in hac
resurrectione beatos se esse non dubitant; ergo qui pauperes ad
convivium vocant, in futuro praemia recipient; qui autem amicos,
fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter
Deum facit in exemplum filiorum Iob, sicut cetera fraternae
dilectionis officia, ipse qui iussit remunerat. Chrysostomus. Sed
dicitis: immundus est pauper et sordidus. Lava eum, et fac tecum in
mensa sedere. Si vestes sordidas habet, mundum indumentum exhibeas.
Christus accedit per eum, et tu frivola loqueris? Gregorius
Nyssenus. Non ergo negligas iacentes, quasi nullo sint digni;
cogita qui sint, et pretiositatem eorum invenies. Salvatoris
induerunt imaginem, futurorum bonorum heredes, regni clavigeri,
accusatores et excusatores idonei, non loquentes, sed inspecti a
iudice. Chrysostomus. Decet ergo eos sursum in solario suscipere;
si non placet, saltem deorsum, ubi sunt subiugalia et famuli,
Christum suscipias: fiat saltem pauper aedituus: ubi enim est
eleemosyna, non audet intrare Diabolus: et si non secum consedeas,
mitte saltem eis de mensa fercula. Origenes. Mystice vero qui vanam
gloriam vitat, vocat ad spirituale convivium pauperes, idest
imperitos, ut ditet; debiles, hoc est laesam conscientiam habentes,
ut sanet; claudos, idest declinantes a ratione, ut rectas semitas
faciant; caecos, idest qui carent contemplatione veritatis, ut veram
lucem videant. Quod autem dicitur non possunt retribuere tibi, idest
non noverunt responsum proferre.
|
|